Capitulum 19
Quales sint œstimandi, qui tunc tantum sunt patientes quando a nemine provocantur.
DENIQUE tamdiu sibi quis patiens humilisque videtur, quamdiu aliis non miscetur; sed ad pristinam mox revertitur naturam quando occasio cujuslibet commotionis occurrerit. Tunc enim confestim erumpunt ex eo passiones et vitia quæ latebant, et tanquam equi irrefrenati otio longiori nutriti ex suis repagulis certatim ferociusque exsurgunt ad aurigæ proprii detrimentum. Magis quippe efferantur in nobis usu exercitioque humano cessante, nisi fuerint ante purgata. Imo per desidiam securitatis amittimus umbram patientiæ quam imaginarie videbamur habere inter Fratres commorantes, propter eorum reverentiam, atque ut vitaremus publicam notam.
Unde et universa venenata serpentium ferarumve genera, quando in suis latibulis ac solitudine permanent, exstant innoxia; nec tamen ob hoc simpliciter dici possunt innoxia, quia nulli tunc nocent. Hoc etenim eis confert necessitas solitudinis, non bonitatis affectus: nam lædendi occasione adepta, protinus egerunt ac demonstrant virus in se ipsis reconditum et propriam feritatem. Idcirco perfectionem quærentibus non sufficit contra hominem non irasci. Recordamur enim quod quando in solitudine morabamur, ita interdum indignatione commovebamur et ira contra calamum, quando grossior fuit sive exilior quam placuit; aut contra scalpellum, quum præ hebetudine segniter desecaret; vel contra silicem, si forte scintilla ignis ex eo tardius gigneretur quum festinaremus ad lectionem: ut mentis perturbationem non aliter digerere atque evaporare possemus, quam maledictione prolata contra insensatas materias, aut certe contra diabolum. Quamobrem ad perfectionis veritatem non sufficit extra homines esse, quum iracundiæ motus similiter exerceri possit contra res mutas speciesque minutas, si patientia prius non fuerit acquisita: qui motus in nostro residens corde, non sinit nos jugem tranquillitatis statum habere, nec ceteris culpis carere; nisi forte putemus in hoc lucrum sive remedium aliquod commotionibus nostris consistere, quod res inanimatæ ac mutæ nequaquam respondent maledictionibus ac iracundiis nostris, et turbulentiam cordis nostri non provocant ad majorem furoris insaniam.
Chapter 194 of 279