Capitulum 21
De eo quod in Evangelio scriptum est : Qui irascitur fratri suo, etc.
QUI enim irascitur fratri suo, reus erit judicio; Qui odit fratrem suum, homicida est: quoniam corde appetit mortem illius cujus cruorem non effudit propria manu vel jaculo coram hominibus. Ab affectu iræ judicatur quis homicida a Deo, qui unicuique reddit gloriam aut tormentum, non solum pro operationis effectu, sed etiam voluntatis affectu ac desiderio voti, secundum quod asserit per
Is. LXVI, 18. Prophetam: Ego autem opera eorum et cogitationes venio ut congregem cum omnibus gentibus et linguis; et rursus per Rom. II, 15, 16. Paulum: Cogitationibus inter se invicem accusantibus aut defendentibus, in die quando judicabit Dominus occulta hominum.
Chapter 196 of 279