Sectio 7, art. 10: Utrum Beus intelllgat se
St. qu. Agitur de objecto primario intellectionis divinae, in a. 2, 3, 4. lnitio articuli 2, ponitur difficultas quae oritur ex modo imperfecto cognitionis quam habemus de nostra propria anima ; est enim cognitio reflexiva quae supponit aliam cognitionem directam, sic est multiplicitas actuum quae non potest esse in Deo. Insuper intellectio fit per quamdam assimilationem ad rem scitam, cum quadam dualitate subjecti et objecti, quae non potest esse in Deo simplicissimo. Propterea Plotinus dixit quod Suprema Hypostasis quae est Unum-Bonum est supra secundam Hypostasim, scilicet Intelligentiam, in qua est dualitas subjecti et objecti. Haec objectio renovata est a pluribus pantheistis modernis, qui dixerunt non potest esse Deus personalis seu intelligens et liber, nam intellectio supponit dualitatem subjecti et objecti, quae non potest esse in Absoluto simplicissimo.
Responsio est : Deus se per seipsum intelligit.
i° Quidem de fide est, quod Deus semetipsum inteiligit, secundum innumeros textus Sacrae Scripturae, inter quos citatur I'-ad Cor., n, 11 ■ « Quae sunt Dei nemo novit, nisi Spiritus Dei. »
20 Ratione probatur Deum se cognoscere, et quomodo, scil. immediate per seipsum, absque ulla dualitate seu distinctione reali inter intelligentiam divinam et ejus essentiam intellectam. Hoc sic demonstratur :
Intelligibile non intelligitur nisi sit in intelligente (saltem per quamdam repraesentationem) et non est distinctio inter haec duo, nisi quia utrumque est in potentia, scilicet nisi quia intelligens non est de se intelligens in actu et quia intelligibile non est de se intellectum in actu.
Atqui Deus, qui est intelligens et cujus essentia est intelligibilis, est absque omni potentialitate. Ergo Deus intelligit seipsum per seipsum, ita ut « in eo inteUectus et (objectum primarium) intellectum sint idem omnibus modis », id est absque dualitate de qua loquebatur Plotinus, tanquam ad intellectionem necessaria.
Major probatur quia intellectio est actus immanens, cujus objectum non est intellectum in actu nisi in ipso intellectu. Sic pro inteliectu nostro dum intelligimus lapidis naturam, haec natura in ipso iapide est solum inteliigibilis in potentia, et non nisi in intellectu est intellecta in actu.
Et non est distinctio inter inteilectum nostrum et hoc intelligibile, nisi quia utrumque est in potentia ; intellectus noster prius poterat intelligere, et lapis poterat intelligi. Sed in intellectione actuali, iniellectus et intelle- cium sunt magis unum quam materia et forma, quia, ut dictum est, materia non fit forma, dum intellectus intelligens quodammodo fit objectum intellectum.
Minor constast ex supra dictis, ex hoc quod Deus non est corpus, nec compositus ex materia et forma (q. 3, a. 1, 2), ex hoc quod est intelligens (art. praeced.) et Actus purus absque ulla potentialitate.
Unde ejus intellectus est de se et ab aeterno semper in actu, et ejus
QUOMODO DEUS SEIPSUM COGNOSCIT essentia non solum est intelligibilis in potentia (ut essentia lapidis), nec solum est intelligibilis in actu (ut essentia angeli), sed est de se et ab aeterno intellecia in actu; proinde nullo modo distincta ab ejus intellectione. Hoc est dicere : dum intellectus cognoscitivus et objectum intelligibile purificantur ab omni potentialitate seu imperfectione, identificantur. Hoc jam dixerat Aristoteles, XII, 1. Meiaph., c. 9.
Per oppositum, dum angelus se intelligit, non est omnino idem ejus essentia inteliecta et ejus facultas intellectiva, nam essentia angeli de se est solum intelligibilis in actu, non est de se intellecta in actu, et facultas ejus intellectiva non est ipsum intelligere.
Perficietur haec doctrina in articulo 40 considerando identificationem intellectus divini cum Dei essentia non solum objective sumpta, sed subjective sumpta ut subjectum intellectionis.
Ad 2m. Intelligere non est proprie motus, est actus ipsius agentis, dum motus proprie dictus est in mobili ab agente. « Similiter quod intellecius perficiatur ab intelligibili, vel assimiletur ei, hoc convenit intellectui qui quandoque est in potentia... Sed intellectus divinus, qui nullo modo est in potentia, non perficitur per intelligibile, neque assimilatur ei, sed est sua perfectio et suum intelligere. » — Haec est optima responsio ad objectionem neoplatonicorum et aliorum qui dixerunt qualibet intellectio importat dualitatem subjecti et objecti, et proinde non potest esse formaliter seu proprie in Deo simplicissimo.
Ad 3m in fine dicitur : « Deus est sicut actus purus, tam in ordine existentium, quam in ordine intelligibilium ; et ideo per se ipsum seipsum intelligit » id est absque specie impressa et specie expressa accidentali superaddita. E contra angelus indiget accidentali verbo mentis ad se intelligendum, quia ejus essentia non est de se inteilecta in actu, sed solum intelligibilis in actu. Cf. sanctum Thomam, IV L C. Gentes, c. XX.
Chapter 58 of 105