Skip to the text

Sectio 7, art. 12: Utrum ipsum intelligere Dei sit ejus substantia

St. quo Jam vidimus in articulo 2, quod intellectus divinus est omnino idem cum essentia Dei intellecta, scil. ut objectum est; nunc quaeritur utrum ipsum intelligere Dei sit idem ac ejus substantia, ut est subjectum intellectionis.

Difficultates propositae initio articuli sunt minoris momenti.

Responsio est affirmativa. Dupliciter probatur indirecte, et directe.

1° indirecie: intelligere est perfectio et actus subjecti intelligentis. Si vero intelligere Dei essetaliud ab ejus substantia, haec ad illud se haberet ut potentia ad actum, quod est impossibile, cum Deus sit actus purus. Ergo. Hoc argumentum indirectum est apodicticum.

2° directe et ostensive : intelligere consequitur et perficit speciem intelligibilem, sicut esse formam. Atqui essentia Dei est suum esse (q. 3r a. 4) et sua species intelligibilis (art. 2, praesentis quaestionis) . Ergo inteliigere Dei est ejus essentia seu substantia et^ejus esse.

Aliis verbis, ut dicitur ad 2m : Deus est ipsum intelligere subsistensf velut fulgur intellectuale de se et ab aeterno existens.

Major hujusce secundae probationis fundatur in proportionalitate inter ordinem essendi et ordinem inteliigendi. Deus autem ex sua essentia non est ulterius perfectibilis, et sic debet esse actus purus, irreceptus et irreceptivus, non solum in ordine essendi sed in ordine inteliigendi. Id est, sicut in Deo essentia non est aliud a suo esse, nec essentia intelligibilis est aliud a suo intelligere.

In fine corporis articuli, sanctus Thomas epilogat, coadunando hanc conclusionem cum conclusione articuli secundi : « Et sic patet ex omnibus ptaemissis quod in Deo iniellecim intelligens (subjectum) et id quod intelligttur (objectum) et species intelligibilis et ipsum inielligere sunt omnino unum et idem. Unde patet quod per hoc quod Deus dicitur inielligens, nulia multiplicitas ponitur in ejus substantia. » Sic immeirto dixit Plotinus :

DEUS EST IPSUM INTELLIGERE SUBSISTENS 335 offims intellectio supponit dualitatem subjecti et objecti quae non potest esse in prima hypostasi simplicissima. Egregie e contrario dixerat Aristoteles : « Deus est ipsa intellectionis intellectio. » M et.f h XII, c. 9, seu Deus est ipsum intelligere subsistens.

Ad 3um. « Intelligere divinum, quod est in seipso subsistens, est sui ipsius et non alicujus aiterius » est « intellectio intellectionis ». Agitur de ejus objecto primario, sed non excluditur objectum secundarium.

Duhium lum : an sit distinciio viriualis inier essentiam Dei, &jus intelligentiam et ejus intellectionem.

Respondent merito plures thomistae : inter haec tria non est distinctio virtualis intrinseca, quia, si daretur haec distinctio, essentia Dei et ejus intelligentia conciperentur, cum fundamento in re divina, ui in potentia ad inteliectionem. Atqui id non potest concipi in Deo actu purissimo ; in eo nihil concipi potest ut potentiale, seu ut ulterius determinabile et perfectibile. Ergo.

Si igitur inter haec trfa ponitur distinctio virtualis, est solum extrinseca, id est cum fundamento non in re divina sed in creaturis, prout inteHigere subsistens aequivalet eminenter principio radicali, principio proxirrio intellectionis et ipsae intellectioni.

Unde in Deo non distinguuntur virtualiter intrinset:e nisi ea quae

■ aequivalent pluribus creatis ex objecto formali distinctis et ad diversas lineas pertineniibus , ut intellectus et voluntas. Intellectus autem et actualis intellectio ad eamdem lineam pertinent et versantur circa idem objectum formale. Cf. Comm. Joannis a sancto Thoma.

Attamen virtualiter in Deo distinguuntur scientia seu sapientia a providentia. Imo dici potest objectum formale intelligentiae divinae est divina essentia, ut absolute in se cognoscibilis. Objectum formale scientiae divinae est essentia divina ut causa, prudentiae seu providentiae est essentia divina ut ratio agibilium, artis divinae ut ratio factibiliunu

Dubium 2um s quodnam est objectum formale et primarium cognittonis divinae.

Respondetur est Deus seu Deitas, ut continens actu explicite essentiam Dei, ejus attributa et relatiories. Ratio est quia illud est objectum formale et primarium cognitionis divinae, quod primo et ratione sui attingitur ab ea. Atqui hoc est, non quidem ens creatum, nec ens ut sic, abstrahens a creato et increato, sed est ipse Deus. Deus autem ut in se est, non ut concipitur a nobis, continet actu expliciie ea quae vocantur a nobis essentia divina, attributa ex ea deducta, et relationes. Haec enim distinguuntur solum distinctione virtuali minori, ut supra dictum est, q. III. « In Deo omnia m sunt unum et idem, ubi non obviat relationis oppositio ». Conc. Flor. (Denz. 709).

Durandus inconsiderate tenuit objectum formale et primarium cognitionis divinae esse ens ut sic, ut abstrahens a creato et ab increato, quia, ut aiebat, est quid universalius quam ens iricreatum. Aliquid simile dixit Rosmini. — Haec opinio est omnino rejicienda, quia nihil est aut concipi potest prius Deo. Ens abstractum est universalius Deo, quoad nos tantum, universalitate praedicationis juxta nostrum modum concipiendi, non vero quoad se, universalitate continentiae secundum rei veritatem. Cf. Cajetanum in Iam, q. 39, a. 1, n° vn.

Deus cognoscit ens ut sic, non abstractive et imperfecte (sic cognosceret solum actu implicite diversas modalitates entis), sed quasi in concreto prout est in ente divino, scilicet in suo objecto primario, et prout est in creaturis, ut in suo objecto secnndario. Nunc agendum est de hoc objecto secundario cognitionis divinae.

Aht. V. — Utrum Deus eognoscat alia a se«

St. qu. Ab hoc articulo quinto usque ad decimum tertium agitur de objecto secundario cognitionis divinae. Prius hoc objectum consideratur in communi (a, 5 usque ad a. 8 inclusive), an sit et quid sit scientia divina creaturarum, quodnam est ejus medium, an sit propria et distincta, an sit discursiva, an sit causa rerum et quomodo.

Hi articuli, quae quaestionem in communi considerant, sunt magni momenti ad intelligentiam subsequentium, ubi in speciali agitur v. g. de futuris contingentibus et de malo ut a Deo cognito. Hae ultimae quaestiones intime connectuntur cum articulo 8° . Utrum scientia Dei sit causa rerum ; item ea quae postea exponuntur de voluntate Dei, praesertim q. 19, a. 4 : Utrum voluntas Dei sit causa rerum.

In articulo 50 duo simul quaeruntur an Deus cognoscat alia a se et quomodo, seu in quonam medio.

Ouoad quaestionem an sit, est dogma de fide, scilicet dogma de Providentia quod fere in omnibus paginis Sacrae Scripturae exprimitur. Sed in quonam medio Deus alia a se cognoscit disputatur adhuc inter theoiogos.

Initio articuli sanctus Thomas ponit tres difficultates : i° Quomodo Deus potest cognoscere ea quae sunt extra seipsum? Augustinus dicit : « nec quidquam Deus extra seipsum intuetur » in t. 83 Quaest., q. 46. — 20 Si Deus alia a se cognosceret, perficeretur per aliquid aliud, ut intellectus per objectum. — 30 Ipsum intelligere tanto est nobilius, quanto nobilius est objectum ejus, ergo objectum intellectus divini non potest esse nisi essentia divina.

Notandum est quod Aristoteles has difncultates saltem aliquo modo consideravit, nec potuit eas soWere. Dicit in Met. 1. XII, c. 9, agendo de intellectione primi intellectus : « Palam ergo quod divinissimutn et

QUOMODO DEUS COGNOSCIT ALIA A SE 337 honorabilissimum intelligit, Et non transmutatur, in deterius namque mutatio fieret... Deinde palam quod aliud aliquid erit dignius quam intellectus, scilicet (objectum) intellectum. Etenim intelligere et intellectio inerit indignissimum intelligenti : quare fugiendum hoc. Etenim non videre quidem quaedam, dignius quam videre. Non, si sit optimum intellectio. Seipsum ergo intelligit, siquidem est quod optimum est. Et est. intellectio, intellectionis inteilectio. »

Plures historici, ut Zeller, Ravaisson, dixerunt : in hoc textu, Aristoteles denegat Deo cognitionem mundi, prout dignius est quaedam inferiora ribn videre. Sanctus Thomas e contrario, in Comment. in Met.t 1. XII, lect. xi, notat hoc commune effatum citari ab Aristotele ad ostendendum tantum quod nobilitas intellectionis dependet a nobilitate ejus objecti et quod proinde objectum proprium intellectus divini debet esse ipse Deus non vero res hujusce mundi. Dicit ibidem sanctus Thomas : « Cum ergo aliquod intelligere sit vitandum propter indigniiatem intelligibilis, sequitur quod nobilitas ejus, quod est intelligere, dependet ex nobilitate intelligibilis. Dignius est igitur ipsum intellectum, quam ipsum intelligere... (Unde) necesse est quod (supremus intellectus) intelligat seipsum... Manifestum est quod nihil aliud sic potest intelligi a Deo, quod sit perfectio intellectus ejus. Nec tamen sequitur quod omnia alia a $e sint ei ignota; nam intelligendo se. intelligit omnia alia (prout Deus est causa rerum). »

Hic textus Aristotelis est quidem obscurus. Sed notandum est contra Zeller et Ravaisson, quod alibi clarius loquutus est Stagirita, v. g. in Met,f 1. I, c. 3, dum fecit elogium Anaxagorae, qui dixit : debet esse suprema intelligentia quae mundum ordinavit. Aristoteles in hoc loco dixit quod Anaxagoras sic apparuit ut sapiens inter insanos. Item dixit in Met., 1. XII, c. x in fine : « Entia nolunt male disponi, nec bonum pluralitas principatuum. Unus ergo princeps. » Item contra Empedoclem Aristoteles arguit in I de Anima, c. v (Lect. XII sancti Thomae) et in III Met., c. iv (lect. XI sancti Thomae), quod accideret Deum esse insipientissimum, si discordiam ignoraret (Cf. I», q. 14, a. 11). Item de Caelo, 1. I, c. iv, et 1. II, c, ix.

Denique Averroes qui doctrinam Aristotelis sequebatur, admisit Providentiam generalem, qua Deus res mundi saltem in genere cognoscit et dirigit, si non in particulari.

Fatendum est tamen quod remanebat in mente Aristotelis incertitudo, quia non pervenit ad notionem explicitam creationis, nequidem creationis ab aeterno, et igitur nesciebat explicare quomodo Deus potest mundum cognoscere, absque passivitate quadam seu dependentia a rebus, quae non potest esse in Actu puro. Haec autem difficultas optime solvitur a sancto

In praesenti articulo duc statuuntur : i° Necesse est Deum cognoscere alia a sef 20 Alia a se Deus cognoscit non immediate in ipsis sed in seipso.

Primum est de fide, ac includitur in dogmatibus creationis et Provi-

338 SCIENTIA DEI dentiae. Hic citantur verba Hebr. iv, 13 : « Omnia nuda et aperta sunt oculis ejus. »

Ratione etiam hoc sic probatur ex praedictis :

Aliquid non perfecte cognoscitur quin perfecte cognoscatur virtus ejus et ea ad quae haec virtus se extendit. Atqui Deus perfecte seipsum cognoscit (alioquin suum esse non esset perfectum, cum suum esse sit suum intelligere) , et virtus divina, quae est prima causa effectiva omnium entium, ad alia a se se extendit. Ergo necesse est quod Deus alia a se cognoscat.

Sanctus Thomas, affirmans cognitibnem divinam rerum esse secundum cognitionem virtutis divinae, jam implicite assignat medium hujusce cognitionis.

Confirmatur haec probatio ex hoc quod virtus divina alia a se continet intelligibiliter. Etenim, unumquodque est in altero, secundum modum ejus in quo est. Atqui ipsum esse Dei, ut primae causae efficientis, est ejus intelligere. Ergo quicumque effectus praeexistunt in Deo sicut in prima causa, sunt in ipso ejus intelligere et modo intelligibili. f Ut notat Cajetanus, haec propositio : « esse Dei est ejus intelligere » potius sumenda est formaliter, quam solum identice. Identice (ratione rei seu subjecti) intelligere Dei est ejus velle, quia non realiter distinguuntur ; sed quid plus affirmatur, dum dicitur : « esse Dei est ejus intelligere », nam esse Dei, ut primae causae, est proprie intelligere, prout intelligere fundat activam virtutem iniellectualis causae ut sic. Sic est in artifice, et analogice in Deo, ut clarius dicetur art. 8°.

w

In secunda parte articuli ostenditur Deum alia a se cognoscere non immediate in ipsis sed in seipso. Agitur de medio hujusce cognitionis. Hoc sic probatur.

Videri in seipso est videri per propriam et adaequatam speciem (ut per medium quo), dum videri in alio est videri per speciem continentis, prius visi ut quod, v. g. per speciem speculi videtur in eo prius viso id, quod in eo resultat.

Atqui Deus alia a se cognoscit in quantum essentia sua coniinet sitnilitudinem aliorum et non per propriam speciem pro qualibet re. Ergo Deus alia a se cognoscit, non in ipsis, sed in seipso.

Id est : Deus cognoscit alia a se in seipso prius cognito ut quod cognoscitur. E contrario nos cognoscimus res extenores non in nobis, sed in ips^s. sensus nostri cognoscunt qualitates sensibiles per propriam speciem quae ab his qualitatibus imprimitur, et intellectus noster cognoscit naturam rerum exteriorum per propriam speciem intelligibiiem earum, quae a rebus ipsis per abstractionem provenit, Unde communiter dicitur : dum cognitk* nostra est mensurata a rebus, cognitio Dei est mensura rerum.

Quamvis vero Deus cognoscat alia a se in seipso, sua cognitio rerum est intuitiva, quia attingit rei existentiam et modum secundum quem res in se est, ut infra dicetur (art. 6). ~

QUOMODO DEUS COGNOSCIT ALIA A SE in ■ mmr~ ■ ■

Solvuntur objectiones.

Confirmatur haec sententia ex solutione objectionum articuli : Ad im. Dum sanctus Augustinus dicit : « Deus nihil extra se intuetur », intelligendum est : Deus id quod est extra seipsum non intuetur nisi in seipso.

Ad 2um. « Unde non sequitur quod aliquid aliud sit perfectio divini intellectus quam ipsa essentia Dei. » Sic solvitur difficultas quam Aristoteles solvere nequit, quia non pervenerat ad notionem creationis. Si Deus est creator, potest cognoscere res mundi in seipso, in sua causalitate, absque ulla dependentia a rebus ipsis.

Ad 3nm. « Nec oportet quod ipsum intelligere divinum specificetur per aliud quam per essentiam divinam », quia « ipsum intelligere non specificatur per id quod in alio intelligitur, sed per principale intellectum in quo alia intelliguntur ».

Haec sententia sancti Thomae de medio in quo Deus alia a se cognoscit non ab omnibus theologis admissa est, et praesertim rejicitur a Molinistis, quia si Deus non potest alia a se cognoscere nisi in seipso, ut in causa, perit « scientia media » secundum quam, ut vult Molina, Deus futuribilia cognoscit independenter a decreto suo, seu a causalitate sua,

Propterea multi molinistae, praesertim Vasquez, tenent quod Deus alia a se cognoscit immediaie in ipsis, aut saltem utroque modo, scilicet : vel mediate in seipso ut in causa (sic cognoscit res quas creat), vel immediate in ipsis (sic cognosceret futuribilia independenter a decreto divino).

Thomistae vero hanc opinionem confutant secundum principia praesentis articuli, scilicet : cognoscere alia a se immediate est ea cognoscere per species proprias. Atqui Deus non habet in se aliam speciem quam suam essentiam, et essentia divina non repraesentat immediate, ut quo, creaturas ipsas, sed est id quod videtur a Deo, et id in quo cognoscuntur effectus Dei. Quidquid autem est praeter Deum, non potest esse absque relatione dependeniiae -causaiis ab ipso Deo, qui est causa omnium efitium et realium modalitatum eorum.

Nec dici potest quod Deus cognoscit immediate alia a se, sine specie, quia cognitio ejus non deterrninaretur ad tale objectum potius quam ad alterum. Denique intellectus divinus deierminareUir et perficeretur per aliquid extrinsecum. Sic Deus non esset Actus purus, et primum deierminans, sed deierminatus ab aiio, in hoc dependeret ab alio. Et hoc est vitium theoriae « scientiae mediae », ut infra dicetur.

Nec essentia divina potest se habere ut medium quo immediate repraesentantur res creatae ; quia repraesentatio immediata fit per speciem propriam et adaequatam. Atqui essentia divina in infinitum excedit omnem creaturam. Nec dici potest, ut patet, quod per essentiam Dei cognoscuntur quasi ex aequo Deus et creaturae ; debet esse non coordinatio, sed subordinatio, et subordinatio effectus aut possibilis aut actualis per respectum ad causam. Sic Deus omnia alia a se cognoscit in essentia sua, ut causaxt

Instant quidam : Deus cognoscit veritates creatas omni modo quo sunt cognoscibiles. Atqui cognoscibiles sunt etiam immediate in seipsis, sic cognoscuntur ab angelis et a nobis. Ergo.

Respdndetur : Deus cognoscit veritates creatas omni modo quo sunt cognoscibiles ex parte cogniti, concedo ; ex parte cognoscentis, subdistinguo : omni modo imperfectionem non implicanti, concedo ; secus, nego.

Instant adhuc : cognitio rei in seipsa est perfectior quam cognitio ejus in alio. Ergo tribuenda est Deo.

Respondetur : distinguo antecedens : si res cognoscenda minus perfecte contineatur in alio, quam sit in seipsa, concedo ; si in alio est magis perfecte quam sit in seipsa, nego. Res. autem magis perfecte continentur in Deo, tanquam in causa intellectuali eminentissima, quam sunt in seipsis. Jam in mente magni pictoris aut statuarii magis perfecte est id quod ipse facere vult, quam in tela materiali aut in mamore, nec potest in materia producere quidquid ipse in mente sua vivide concipit, a fortiori res sunt eminentiori modo in Deo qua-m in seipsis. Deus eas cognoscendo in seipso, eas cognoscit quasi in eorum aurora, per visionem quam Augustinus vocat matutinam, quaeque mensuratur unico instanti immobilis aeternita-^ tis. E contrario dum cognoscimus res in seipsis, eas cognoscimus velut rn crepusculo, cognitione vespertina, in umbra sensibilium et rnateriae. Propterea communiter theologi tenent, agendo de cognitione beatorum, quod perfectius est cognoscere res creatas in Verbo, quam extra Verbum; Cf. Ia, q. 58, a. 7.

Ultima difficuttas : £)eus non est causa adaequata nostrorum actuum vitalium et praesertim liberorum. Ergo non potest eos cognoscere in sua causalitate.

Respondetur : quamvis Deus non sit causa proxima nostrorum actuum, tameri quidquid est entitatis et perfectionis in eis est a Deo et in ipso eminenter continetur.

Chapter 60 of 105