Sectio 7, art. 16: Utrum Deus cognoscat mala
St, qu, Principalis difficultas est quod Deus cognoscit alia a se prout sunt in seipso tanquam in causa. Sed Deus non est causa mali. Ergo videtur quod non cognoscat mala.
Attamen contrarium pluries aifirmatur in Sacra Scriptura v. g, Ps. 89, S : « Posuisti iniquitates nostras in conspectu tuo. » Est de fide quod Deus cognoscit mala physica et moralia, et si non cognosceret peccata eorumque gravitatem non posset ea juste punire.
In corpore articuli sunt duae conclusiones : ia Deus cognoscit mala; 2a Deus mala cognoscii per bona opposita.
2* conclusio sic probatur : sunt quaedam bona quae possunt per mala corrumpi. Atqui Deus perfecte cognoscit omnia bona et ea quae possunt illis accidere. Ergo Deus cognoscit mala,
Major patet tam de bono naturali, ut est sanitas quae potest per diversas causas corrumpi, quam de bono morali, ut est virtus quae pariter corrumpi potest, ita ut generetur vitium.
Minor est evidens supposito quod Deus habet cognitionem comprehensivam eorum quae sunt in ipso ut in causa.
& conclusio sic probatur : unumquodque eo modo quo habet esse est cognoscibile. Atqui esse ipsius mali consistit in privatione boni. Ergo Deus ^ognoscit mala per bona opposita, sicut per lucem cognoscuntur tenebrae. Sic cognoscit injustitiam per justitiam et ex hoc quod cognoscit plenitudiuem justitiae,cognoscit gravitatem injustitiae. Nos autem quia non cognoscimus intuitive plenitudinem justitiae, agnoscimus valorem ejus ex injustitia et ex dolore qui ex gravissima injustitia provenit.
^ae duae conclusiones respiciunt naturam malorum, potiusquam eorum existentiam.
Dubium % quoadexistentiammalorum, et ad explicationem responsioms
DE SCIENTIA D£l ad 2mquaeritur: quomodoDeus praevidet futura mala, praesertim peccata?
Respondetur : Deus ea cognoscit in suo decreto permissivo. De hoc decreto permissivo loquitur sanctus Thomas, in art. praecedenti ad 3m, dum dicit : « Dei scientia est causa rerum voluntate adjuncta. Unde non oportet quod quaecumque scit Deus, sint, vel fuerint, vel futura sint ; sed solum ea quae vult esse, vel permittit esse, » Item Ia, q. 19, a. 9, ad 3m : « Deus neque vult mala fieri, neque vult mala non fieri, sed vult permittere mala fieri, et hoc est bonum. » — Item Ia, q. 22, a. 2, ad 2m : « Provisor universalis permittit aliquem defectum in aliquo particulari accidere, ne impediatur bonum totius. » — Item Ia, q. 23, a. 3 : « Reprobatio includit voluntatem permittendi aliquem cadere in culpam, et inferendi damnationis poenam pro culpa. » Item Ia IIae, q, 79, a. 4. Sanctus Thomas dicit etiam In Matth. v, 31: « Multiplex est permissio: i° concessionis licitae..., 20 dispensationis..., 30 tolerantiae, ut quando permittitur inter duo mala minus malum, ne fiat majus ; et talis fuit permissio Moysis (dum permisit libellum repudii)..., 40 indulgentiae, quando permittitur aliquid, cujus oppositum melius est ; sicut Apostoli secundas nuptias (I Cor. vii) permiserunt..., 50 sustinentiae, sicut Deus permittit mala fieri, ut eliciat bona. »
Ante decretum permissivum Deus cognoscit peccata ut possibilia, non vero ut futura. Insuper Deus vult concurrere ad actum peccati ita ut quidquid positivum est in eo dependeat a causa prima, ut exponitur in Ia IIae, q. 79, a. 2. Nec sequitur ex hoc quod Deus sit causa peccati, sciL inordinationis quae est in peccato. Deus enim indefectibilis non potest causare nec directe nec indirecte (velut ex negligentia) hunc defecturn ordinationis, ut ostenditur Ia IIae, q, 79, a. 1. — Sic explicatur malum, i° ex parte causae formalis (privatio boni debiti), 20 ex parte causae materialis et deficientis (creatura defectibilis), 30 ex parte permissionis divinae, quae nulio modo est causa peccati, sed ejus conditio sine qua non, et quae ipsa ordinatur ad majus bonum tanquam ad finem. Cf. IIIa, q, r, a. 3, ad 3m.
Haec solutio clarum-obscurum continet. Id quod in eo clarissimum est, est quod Deus nullo modo potest esse causa, nec directa, nec indirecta, inordinationis peccati, quae est extra objectum adaequatum omnipotentiae divinae, sicut non potest producere id quod non habet rationem entis. Ita visus non potest videre sonurm Nihil est magis praecisivum quam objectum alicujus potentiae ; v. g. intellectus non potest cognoscere bonum nisi sub ratione veri ; quamvis enim bonum et verum non realiter distinguantur, inteiiectus non potest attingere bonum sub ratione boni. ut attingitur a voluntate, sed solum sub propria ratione veri. Ita Deus non potest veUe et causare peccatum nisi sub ratione entis, non vero sub ratione peccati. Hoc est certissimum. Obscuritas tamen remanet in modo intimo secundum quem Deus, permittendo peccatum, concurrit ad entitatem ejus et perfecte praescindit a malitia. Modus iste intimus est pro nobis absconditus, et hoc non rmrum est, quia est modus proprie divinus, quod nonnisi analogice cognoscimus in specuio inferiori. Cf. infra Ia, q. 19* a. 6, 8, 9 ; q. 22, a, 2, 3, 4 ; q. 23, a. 3, 5.
AN DEUS COGNOSCAT SINGULARIA ET INFINITA
Chapter 64 of 105