Sectio 7, art. 9: Utium propositiones affirmativae possint formari
fle Deo.
St, qu. Hic articulus est velut recapitulatio praecedentium, in ordine ad judicium affirmativum efformandum. Difficultates oriuntur ex hoc quod theologia quae dicitur negativa Dionysii ait : « negationes de Deo sunt verae, affirmationes autem sunt incompactae ». Deus enim est ineffabiiis, et non habemus conceptum proprium Deitatis, quae pro nobis viatoribus est velut « magna tenebra », seu « nox obscura ». Insuper Deus est forma simplex, nullo modo composita, dum est compositio in judiciis afiirmativis.
Responsio tarnen est : propositiones affirmaiivae possunt vere formari de Deo.
i° Probatur ex hoc quod plures propositiones affirmativae de Deo sunt de fide.
2a Ratio est : in qualibet propositione affirmativa vera, oportet quod praedicatum et subjectum significent idem secundum rem aliquomodo, et diversum secundum rationem; v. g. Petrus est albus (Petrus est idem subjectum quod est albus). Deus autem in se consideratus est omnino unus et simplex, sed tamen intellectus noster secundum diversas conceptiones ipsum cognoscit. Ergo propositiones afiirmativae possunt vere formari de Deo.
Ad im. Affirmationes de Deo sunt incompactae, secundum Dionysium, prout nullum nomen proprie dicitur de Deo quqad modum significandi (a. 3) ; sic nomina abstracta significant formam tantum, et nomina
- Absque dubio scholastici sciebant nomen hebraicum Yahvdh esse tetragrammaton seu quadruplici littera constitutum, sed ignorabant veram pronuutiationem ejus. Pronuntiatio hybrida Jehovak est recens, non occurrit ante saec. XV. Probabiliter ex hac ignorantia provenit error plurium scholasticorum qui immerito diatinxerunt tetragrammaton a nomine divino Qui est. Cf. Prat, Dicl. Bible, adv. JSkovak, vol.III, col. 1225-6.
DE NOMINIBUS « DEUS » ET « QUI EST »
. - i • — - — 1 — '~ — concreta significant subjectum compositum in quo est talis forma, dum Deus est pura forma subsistens. Cf. ad 2m.
Ad 3m. Quicumque intellectus intelligit rem esse aliter quam sit> est falsus. Sed hoc non habet locum in proposito, quia intellectus noster formans propositionem de Deo, non dicit eum esse compositum. Sed est imperfectio quoad modum intelligendL
Sic terminatur quaestio de nominibus divinis, in qua sanctus Thomas optime determinat justum medium inter et supra duos errores ad invicem oppositos, scilicet agnosticismi et alicujus anthropomorphismi. Vitatur agnosticismus prout affirmatur quod perfectiones simpliciter simplices sunt substantialiter , proprie, et per prius in Deo quam in creaturis. Vitatur anthropomorphismus, prout affirmatur has perfectiones non esse univoce in Deo et in creaturis, sed analogice, secundum similitudinem proportionum. Sicut creatura proprie est, ita Deus proprie est, et ille solus estsuum esse; sicut homo dicitur proprie sapiens, ita Deus proprie sapiens est, et ille solus est suum intelligere, ut clarius infra patebit. In omnibus quaestionibus de Deo uno et trino applicatur haec methodus analogiae, quae optime determinata est in hac quaestione XIII. Analogia necessaria est tum in cognitione naturali Dei, sic est cum evidentia demonstrationis, tum in cognitione supernaturali mysteriorum revelatorum, sic est cum obscuritate fideL Deus enim ad mysteria vitae suae intimae manifestanda, usus est notionibus analogicis v. g. naturae, personae, paternitatis, filiationis, quae sunt in nobis ut naturaliter acquisitae. Proinde quoad Deum auctorem naturae, ratio ex se sola cognoscere potest analogias legitimas, non vero si agitur de Deo auctore gratiae, in sua vita intima.
Qu. XIV. — Dc scientia Dei.
- « Post considerationem eorum quae ad divinam substantiam pertinent, inquit sanctus Thomas, restat considerandum de his quae pertinent ad operationes ipsius. » Commentatores pro quibus formale constitutivum naturae divinae, secundum nostrum modum concipiendi, est ipsum esse subsisiens dicunt : intelligere divinum pertinet, secundum sanctum Thomam, ad operationes ejus. Alii vero qui tenent hoc formale constitutivurn esse ipsum intelligere subsistens, dicunt : sanctus Thomas non ait se hucusque egisse de natura divina, sed de his quae pertinent ad substantiam Dei, nec dicit nunc se considerare tantum de operationibus divinis, sed de his quae ^ pertinent *ad operationes Dei ; natura autem ad eas pertinet ut principium earum. Attamen textus iste sancti Thomae magis favet primae sententiae, et videtur qttod sanctus Thomas non exspectavit q. XIV ad tractandum de constitutivo naturae divinae. Cf. supra, q. III.
Prius agitur de operationibus mere immanentibus : inteJligere et velle, postea de operationibus virtualiter transeuntibus, ubi est sermo de potentia Deii
In quaestione XIV de Scientia Dei, quatuor praecipua considerantur : 1° an sit et quid sit intelligere in Deo (a. i) ; 2° de objecto primario divinae scientiae (a. 2, 3, 4) ; 30 de ejus objecto secundario (a. 5 ad 13) ; 40 de modo procedendi scientiae divinae ; an sit enuntiativa, variabilis, specula tiva, pratica (a. 14-16).
Art, L — Utram in Deo sit scientia.
St, qu. In titulo, scientia latissime sumitur pro cognitione intellectuali, certa et evidenti. Non agitur proprie de scientia prout distinguitur a sapientia et est cognitio per proximas causas, non per altissimas. Imo in resp. ad 2^ dicitur quod intelligere divinum est eminenter, sine distinctione habituum, intelligentia, scientia, sapientia, prudentia et ars.
Difficultates enuntiatae initio articuli sumuntur autem de scientfa proprie dicta, ut est habitus distinctus ab actu, ut versatur circa conclusiones, et ut est cognitio universalis ac abstracta ; haec omnia pertinent ad modum creatum et imperfectum scientiae in nobis.
Responsio est : Deus est in summo cognitionis, quia est in summo immaterialitatis .
AN IN DEO SIT SCIENTIA 329
1° Quidem ex revelatione secundum innumeros textus Sacrae Scripturae constat Deum esse intelligentem. Est dogma fidei, imo in Concilio Vaticano (Denz. 1782) dicitur : « Deum esse intellectu,.. infinitum. »
20 Ratione etiam hoc sic demonstratur :
Immaterialitas est ratio propter quam aliquid est cognoscitivum, et secundum modum immaterialitatis est modus cognitionis. Atqui Deus est in summo immaterialitatis. Ergo Deus est in summo cognitionis.
Minor supra probata est, q. 3, a. 2: Deus non est corpus, nec componitur ex materia et forma, sed est pura forma subsistens ; imo est ipsum esse subsistens (q. 3, a. 4) et praeterea est infinitus (q. 7, a. 1) ; transcendit omnes limites essentiae, et a fortiori materiae.
Major sic probatur quoad primam partem : cognoscens differt a non cognoscente prout natum est habere formam etiam rei alterius, proinde ex amplitudine ejus naturae. Coarctatio autem formae est per materiam quae amplitudinem ejus limitat (Ia, q. 7, a. 1). Ergo immaterialitas est ratio propter quam aliquid est cognoscitivum.
Ex hoc sequitur secunda pars majoris : secundum modum immaterialitatis est modus cognitionis, sic intellectus est magis cognoscitivus quam sensus. Et igitur cum Deus sit in summo immaterialitatis, est in summo cognitionis.
Tota haec doctrina fundatur in hoc quod cognoscens differt a non cognoscente prout potest quodammodo fieri aliud a se ; sic ut ait Aristoteles, III De Anima, c. 8, anima est quodammodo omnia.
Dum planta, quae prius erat frigida, adveniente sole, fit altera, scilicet calida, cognoscens videns solem non fit alterum, scil. calidum, sed quodammodo fit aliud a se. Ad hoc requitur quod possit habere in se non solum formam suam, sed formam rei alterius, ut alterius est, scilicet speciem repraesentativam rei cognoscendae.
Si autem coarctatio seu limitatio formae provenit a materia in qua forma recipitur, et a qua individuatur, immaterialitas alicujus rei est ratio propter quam sit cognoscitiva, Proinde plantae propter suam materialitatem non cognoscunt, dum Deus est summe cognoscitivus prout est summe immaterialis.
Haec profunda ratio propter quam aliquid est cognoscitivum non intelligitur nec a materialismo, nec ab idealismo subjectivo.
Materialismus negat praedictam immaterialitatem principii cognitio nis, et pro eo cognitio est solum epiphaenomenon, non tanti momenti, supra phaenomena physico-chimica.
Idealismus subjectivus, ex alia parte, non admittit quod cognoscens vere cognoscat alia a se, sed quod cognoscit soJum modificationes suas subjectivas.
Haec duo systemata extrema radicaliter ad invicem opposita non intelligunt quid sit immutatio intentionalis necessaria ad nostram cognitionem supra immutationem physicam seu organicam quae jam est in planta non cognoscente.
Dum receptio physica seu materialis appropriat formam receptam.
33° SCIENTIA DEI quae sic fit propria forma subjecti, v. g dum nlanta nr;, ■ • • , £ e contrario receptio immaterik eu fntenTonlns no^ 2 "* f ^ «ceptam, haec remanet /0m« "ni " . apf P™* forma<"
recipit formam solis ut suam, sed ut ormam rei Tit - "den\SoIem' n°n merito dicebat : « cognoscens et LVi, Z * ^ Averroes et forma ; materia^nim Lw 2foS "^*5 ""^ qUam materia quodammodo, scil. intenrtona ter l * dum co§n°scens tum, seu fit aliud ,7a£l 7 repraesentatlve fit objectum cogni-
Thoma in praesentem artLlum ^ ^*** * ^™5 a Sancto
Sanctus Thomas dicet infra I» a 78 a o ■ , zr , j x, ■ naturalis, et alia sniritualk A/J ; ' mmutatio, una immutantis rec^T^ u^H " T'6"1 qU°d forrna in immutato secundum Z requiritur immutatio '^Jt^^lS^^ aUtm Sensus in organo sensus ,,. - > q 7I P Juam intentio formae sensibilis fiat cum aliqua corporis immutaW J ' " • manifeste accidit est conjuncti (scil Z 7 °mmS °perati° **»itivae animae
0^0 ^^Tkd?™lT, T7 opera animae sine sensitiva est aliquaiiter elevata <^ ^ '.^ 2 ^ x' Jam <3uidein facultas sece dependeatri Zg^l ^ C°ndlt,°neS materiae' intrin-
Cognoscens quidem prius intentinnaliw «« i- j per speciem impressam rei co^aTSdSS 1 * 56 * dum actuaiiter cognoscit re2 l^^Z n^TST * " «*m «, sicut homo ex domo sua na m ™ ' sPatia'rter egreditur sed intentionaliter fit aliudTse IrJtZ COgn°SCere est actns immanens, habent essentialem relation^' Tr^XT^ « ^
-i* S^STS Cqu7dCOnStat qHU°d COgniti° fUUdatUr in immate-
«*» cogStio^rciq TSiWs Tnodr immateriaiitatis est
(prout est non solum spiritus purus sed 1 tus ouT° r mmaterialitaris -tens) sequitur quod est summo m^do cognoscens ' ^ °**
"npeS^ formale nuliam et non solum metaphorice ^ Sed j6M** tribui Possunt modutf essen^^f " Perfectus Q»*» actus, quoad
^ Smale Xnsuper in inrperfectum ZZ^ZZ^Z ^ imP0rtat
Sed potest esse scientia perie Z'ima T ^ ign°t0 ad C°«nitum-
-^^r ab i^^'^^^ ^ et quia ad scientlam uVifd scwsus dict.a' scilicet ^itio^rerum per causas
■ntuitu. Deus, ut in£^£™£u7£^t estin ^gelis, sine succ^sfione unfco non ex causa, sed statim in causa P de n0to ad ^otum, cognoscit effectTm
AN IN DEO SIT SCIENTIA 331
Ad Jm« In Deo non est scientia universalis, ut abstracta a singularibus sed per eam Deus cognoscit etiam statim singularia, ut infra patebit
Solvuntur objectioues.
ia objectio. Contra rationem fundamentalem* corporis articuli, sic objicitur : multa sunt immaterialia, quae non sunt cognoscitiva, v. g. voluntas et habitus qui in ea sunt, Ergo ratio sancti Thomae non valet.
Respondetur : distinguo antecedens ; multa supposita sunt immaterialia, quae non sunt cognoscitiva, nego ; multa principia operativa, ut voluntas et habitus ejus, subdistinguo : quae non sunt elicitive cognoscitiva, concedo ; quae non sunt ordinis cognoscitivi et non consequuntur intellectum, nego.
2a objectio. Aer et speculum recipiunt species intentionales absque sui alteraticne et tamen non sunt cognoscitiva. Ergo non valet ratio data.
Respondetur ; aer et speculum has species recipiunt materialiter ut inhaerentes, concedo ; formaliter ut species intentionales seu repraesentativas, nego. Imo in aere et in speculo recipitur potius virtus qua producitur species impressa in sensibus, seu in potentia visiva, in qua sola ut in propria sede formatur1.
3* objectio. Omnes angeli sunt aequaliter immateriales, et tamen non sunt aequaliter cognoscitivi. Ergo.
Respondetur : omnes angeli sunt aequaliter immateriales negative, id est sine materia, concedo ; positive, nego,- quia non aequaliter participant vitam intellectivam.
4? objectio. Non implicat a Deo creari substantiam immaterialem quae non sit cognoscitiva. Ergo.
Respondetur : non implicat creari substantiam immaterialem, quae ^non sit proxime cognoscitiva, concedo ; quae non sit radicaliter cognoscitiva, nego, vel faveas probare. Substantia immaterialis quae extraordinarie privaretur facultate intellectiva, remaneret radicaliter cognoscitiva.
Sic remanet quod in tantum ens est cognoscitivum, in quantum est immateriale, seu elevatum supra conditiones materiae.
Proinde Deus, qui est summe immaterialis, est summe cognoscens.
- Notandum est quod anima brutorum et eorum sensus dicuntur a sancto Thoma « iiliqualitev (vel secundum quid) spirituales», prout jatn quodammodo elevantur supra <Xmditiones materiae (sic anima brutorum non est corpus, et est forma altior quam forma plantae), sed tamen intrinsece dependent ab organismo, et sic sunt simpliciter ordinis materialis.
Chapter 57 of 105