Sectio 7, art. 21: Utrum seientia Dei sit invariabilis*
Respondetur affirmative, quia scientia Dei est ipsum intelligere sub* sistens, quod est omnino immutabile, sicut ipsum esse subsistens.
Propterea scientia Dei mensuratur aeternitate, et est omnino supra tempus, et ambit totum tempus. Sic intelliguntur verba jacobi, i, 17, « apud Deum non est transmutatio, neque vicissitudinis obumbratio ».
Ad im. « Res creatae sunt in Deo invariabiliter, in seipsis autem variabiliter. »
Ad 3m. Est quidem variatio in enuntiabilibus a Deo scitis (v. g. Christus est nasciturus, Christus olim natus est) ; sed Deus non cognoscit sicut nos enuntiabilia per modum enuntiabilium, componendo et dividendo, sed per simplicem intelligentiam, ut dictum est.
Chapter 69 of 105