Sectio 7, art. 11: Utrum Deus comprehendat seipsunu
St. qu, Quaeritur an Deus cognoscatur a seipso quantum cognoscibilis est, seu adaequate, summa nempe perietratione, cognoscendo quidquid est ui se ipso et in sua virtute productiva, id est omnia possibilia.
Responsio est af&rmativa. i° Revelata-est sub ista forma I Cor>} n, 10 : « Spiritus (Dei) omnia scrutatur, etiam profunda Dei », et similibus locis.
2° Ratione sic probatur : aiiquid proprie eomprehenditur, quando eognoscitur sicut cognoscibile est, summa penetratione adaequata. Atqui in Deo tanta est virtus cognoscitiva, quanta est actualitas ejus cognosci- ^ilis ; nam ejus intellectus nullo modo est in potentia, est actus purus in linea intellectionis, sicut ejus esse est actus purus in linea essendL Et ambo identificantur, ut dictum est art. praeced
Unde, dum homb remanet velut mysterium pro semetipso, in quantum « inscrutabile est cor hominis » {Jer., xvn, 9) (propterea dicit sanctus
Paulus : « neque meipsum judico, qui autem judicat me, Dominus est ». I Cor., iv, 4), Deus perfectissime semetipsum cognoscit, absque ullo mysterio, et adaequate ccgnoscit pariter potentiam suam, scil. omnia possibilia quorum multitudo est infinita.
Notandum est quod haec conclusio est evidentissima etiam quoad nos, ouamvis plura alia de inteUectu divino nobis remaneant valde obscura, ut infaUibilis praescientia et permissio peccati, servata culpabilitate peccatoris. Sic in hoc tractatu de Deo uno saepe invenitur « clarum-obscurum * mirabile, in quo, id quod nobis est clarissimum manifestat obscuritatem annexam provenire non ex absurditate aut incoherentia, sed ex nimia iuce pro inteliectu nostro. Manifestissime Deus semetipsum perfectissime cognoscit seu comprehendit, hoc negare esset proprie stultitia, secundum communem christianorum sensum.
Chapter 59 of 105