Skip to the text

Sectio 7, art. 17: Utrum Deus cognoseat singulana

Responsio est affirmativa et de fide, pertinet ad dogma Providentiae quae ad minima singularia se extendit secundum Sacram Scripturam : v. g. Mattk, x, 30 : « Nonne duo passeres asse veneunt : et unus ex illis non cadet super terram sine Patre vestro ? Vestri autem capilli capitis omnes numerati sunt. » Sanctus Thomas citat locum Prov. xvi, 2 : « Omnes viae hominum patent ocuiis ejus. »

In corpore articuli ostenditur i° quod Deus cognoscit singularia ; 2° quomodo ea cognoscit.

Primum sic constat : Omnes perfectiones creaturarum quae imperfectionem in suo significato formali non involvunt, praeexistunt formaliter eminenter in Deo. Cognitio autem singularium est hujusmodi. Ergo.

Major supra probata est q. IV, a. 2. — Minor patet ; quamvis enim sentire singularia imperfectionem involvat, non vero cognoscere intellectualiter singularia, si haec cognitio intellectualis non debeat esse cum cognitione sensitiva conjuncta,

Sanctus Thomas affert etiam auctoritatem Aristotelis dicentis contra Empedoclem (De anima, f. I, c. 5 ; Met., 1. III, c. 4) : « Accideret Deum esse insipientissimum, si discordiam ignoraret, » Non tamen clare apparet quod Aristoteles loquatur de discordia non solum in communi, sed in particuiari.

Secundo quaeritur : quomodo Deus singularia cognoscit? Ad hoc respondetur : non sufhcit dicere : Deus singularia cognoscit, cognoscendo omnes eorum causas universales ; sic enirn singulare non attingeretur in sua singularitate, quae dependet a materia individuali. Nec satis est dicere : Deus applicat universale ad singulare, nam haec applicatio praesupponit et non constituit cognitionem singularis. — Dicendum est : Deus, ut ostensum est, alia a se cognoscit per essentiam suam, ut est eorum causa. Atqui causalitas divina se extendit ad singularia, prout producit non solum formam rerum, sed etiam materiam qua res individuantur . Ergo Deus cognoscit singuiaria per essentiam suam, tanquam in causa.

Minor constat, nam materia, quamvis sit pura potentia, est tamen ens, distinguitur et ab actu et a nihilo ; et igitur non independenter a Deo# Primo ente, causatur et conservatur hic et nunc in tali individuo. Cf. ad 3m : « Materia in quantum vel sic vel sic esse habet, similitudmem quamdam divini esse retinet ».

Unde, dum nos cognoscimus spiritualia in speculo sensibilium, Deus cognoscit materialia in spirituali speculo altissimo suae essentiae, quae est causa omnium etiam quoad singularitatem eorum. Pro nobis ipsum spirituale est quid immateriale ; pro spiritu puro et speciatim pro Deo materiale est quid non spirituale, absque amplitudine spiritualitatis, quid limitatum seu coarctatum hic et nunc. per materiam, ultimum subjectum, quod est prope nihil. Sic modo mere spirituali Deus ex alto cognoscit v. g. symphouiam sonorum quam auditu percipimus.

Chapter 65 of 105