Sectio 7, art. 8: Utrum hoc nomen Deus dicatur univoce de vero Deo,
de idolis, de justis.
Respondetur : hoc nomen univoce dicitur de Deo solo, imo unice. De idolis analogice secundum falsam opinionem polytheistarum ; de justis analogice per quamdam similitudinem participatam.
Art. -XI. — Utram hoc noinen « qui mi »■ sit maxime proprhim noraen Dei«
Respondetur affirmative, propter tria : i° quia soltis Deus est suum esse, ita ut ejus esse sit ejus essentia ; 20 quia hoc nomen « qui est » nullum modum essendi determinat et ideo nominat ipsum pelagus substantiae infinitum ; et sic in confuso omnia alia nomina comprehendit. « Quanto autem aliqua nomina sunt minus determinata et magis communia et absoluta, tanto magis proprie dicuntur de Deo » ; 30 quia hoc nomen « qui est » significat esse in praesenti, sic exprimit Dei aeternitatem supra praeteritum et futurum.
Ad im. Attamen « quantum ad id ad quod significandum imponitur noment Deus est nomen adhuc magis proprium, quia imponitur ad significandam naturam divinam », scil. Deitatem quae eminenter formaliter continet esse, vivere et intelligere.
Sanctus Thomas distinguit tetr a gf ammaton a nomine Qui estt nunc autem omnes ident.ificant haec duo nomina1.
Ad 2m. Bonum supremum est principale nomen Dei, quoad causalitatem, prout est finis omnium/ et finis est prima causarum. Sed Quid est est principale nomen ejus absolute. Cf. Ia, q, 5, a. 2, ad im.
Chapter 56 of 105