Skip to the text

Sectio 7, art. 22: Utrum Peus habeat de rebas scieuti&m speeulativam

Respondetur, scientia dicitur speculativa tripliciter i° ex objecio non operabili ab ipso sciente, 2° ex modop si consideratio etiam de re operafoili fit definiendo, per resolutionem ad universaiia, v. g. quid sit cithara, 3° ex fine si consideratio etiam de re operabili est ad cognoscendum tantum, non ad agendum*.

Beus autem de seipso habet scientiam speculativam tantum, quia ipse non est operabilis ; de aliis habet scientiam speculativam quoad modtim, prout cognoscit non solum quomodo res fiunt, sed quid sunt ; habet scien* tiam practioam ex objecio, e% modot sed non ex fine scieniis de factibDibus • quae nunquam fiunt ; habet scientiam simpliciter practicam et actu de his quae de facto quandoque fiunt.

Sed notandum est quod in se scientia Dei est, absque divisione, eminenter speculativa et practica ; non est distinctio in ea nisi ex parte scitorum.

Scotus tenuit scientiam Dei de seipsc esse simpiiciter practicam, quia est naturaliter prior amore divino quo Deus seipsum diligit. Sed respondendum est : non sufrkit ad notitiam practicam quod eam sequatur amor

  1. Notanduni est cum Cajetano, quod practicum et speculativum hic sumuntur^ non solum ut sunt conditiones scientiae in se, sed etiam ex parte scientis ; propterea dicitur quod ars domificativa non intendentis domiiicare est speculativa ex fine ; glossandum est de fine e% pavie scientis, non ipsius scientiae, quia scientia quae est practica cx objecto et modo est etiam secundum se practica fine, quamvis per se non se extendat usque ad executionem in actu exercito, sic differt a prudentia, cf. I» IIa€

DE SCIENtrA DEI objecti cogniti, oportet quod determinet formam operi$ aut -objectum operationis, ad hoc ut possit dici regula operationis.

Sic terminatur quaestio de scientia Dei, in qua praesertim ostensum est, Deum ratione suae summae immaterialitatis esse maxime cognoscitivum, imo esse ipsum Intelligere subsisiens ; Deum alia a se cognoscere^ in seipso, non immediate in ipsis : possibilia quidem in quantum fundantur in essentia divina, ut est imitabilis ad extra, et res exisientes in decfeto voluntatis suae,^sine quo scientia divina non esset causa rerum (art 8) ; Deum cognoscere futura contingentia, non solum in hoc decreto, sed ut sunt jam praesentia in aeternitate, ut terminus intrinsecus aeternae actionis creatricis vel motricis, cujus effectus passive producuntur in tempore.

Sic servatur perfectio cognitionis divinae quae est intuitiva et omnino invariabilis ; mensuratur aeternitate quae ambit totum tempus.

d

In hac quaestione determinatur quid servanduni est de exemplarismo Platonis, ad modum sancti Augustini inteliecto, prout scilicet ideae exemplares rerum sunt non extra Deum ut interpretatus est Aristoteles, sed in ipso Deo1.

Sanctus Thomas in hac quaestione ostendit quod exemplarismus augustinianus admitti potest ex parte Dei quin rejiciantur principia aristotelismi.

Art, I. — Utrum ideae sint.

Respondetur:«Quia mundus non est acasu factus,sed est factus a Deo per intellectum agente, necesse est quod in mente di\dna sit forrna ad simiiitudinem cujus mundus est factus ; et in hoc consistit ratio ideae. «

Ad im. « Deus non intelligit res secundum ideam extra se existentem » imo idea v. g. hominis vel canis non potest existere extra Deum et extra individua harum specierum, quia natura eoriim importat materiam communem (ossa et carnes), quae non potest existere quin sit materia individualis (haec ossa, hae carnes) ; materia communis potest abstrahi, seu separatim concipi a materia individuali, sed potest separatim existere. Cf. I», q. 84, a. 4 et 5.

Ad 2m. Essentia divina, ut repraesentans res creabiles et creatas, habet rationem ideae seu exemplaris. — Item ad 3m : idea divina nihil aliud est quam Dei essentia ut cognita secundum quod est participabilis et imitabilis diversimode ad extra.

Aet. IL — Utruni sint plures ideae in Deo.

Sunt plures ideae in Deo, in quantum ratio totius mundi haberi non potest nisi habeantur profriae rationes eorum ex quibus mundus constituitur ; sed haec pluralitas non repugnat simplicitati Dei, quia divinae i. Nunc etiam dividuntur historici philosophiae circa hanc quaestionem» utrum aecundum Platonem ideae exemplares rerum sint extra Deura, aa in ipso Deo.

374 DE LDEIS DIVINIS ideae nihil aliud sunt quam ipsa essentia divina cognita ut diversimode imitabilis ad extra.

« Non est autem contra simplicitatem divini intellectus quod multa intelligat; sed contra ejus simplicitatem esset, si per plures species ejus intellectus formaretur » seu determinaretur ad intelligendum, ut dicit sanctus Thomas in corpore articuli.

Notandum est quod Deus, intelligendo essentiam suam, ut principium 'diversimode imitabile & treatura et ut terininum relationis imitabilitatis , quam creatura realiter dicit ad illam, nullam relationem realem habet ad creaturas.

Dicit pariter sanctus Thomas, de Veritate, q. 3, a. 2 : « Et ideo ipsa -divina essentia, cointellectis diversis proportionibus rerum ad eam, est idea uniuscujusque rei ; unde cum sint diversae rerum proportiones, necesse est esse plures ideas ; et est quidem una omnium cx parte essentiaef sed pluraiitas invenitur ex parte diversarum proportionum creaturarum ad ipsam. »

Ci ibidem ad 8* : « Deus intelligit respectum rerum ad suam essentiam, et sic respectus i!3i sunt in Deo ut intellecti ab ipso. »

Chapter 70 of 105