Sectio 7, art. 2: Utrum aliquod nomen dicatur de Deo substantiaiiter
St. qu. Deus nominari potest, sed quomodo? In titulo dicitur aliquod nomen ; hoc non quaeritur de omni nomine, quia sunt nomina relativa quibus exprimitur, non proprie ipsa substantia Dei, sed respectus ejus ad creaturas, ut creator, vel etiam Pater per respectum ad Filium unigenitum. Unde quaeritur utrum aliquod nomen dicatur de Deo substantialiter , ad significandam ejus substantiam (quamvis non quidditative), an omnia nomina
300 NOMINIBUS DEI
Dei sint reiativa ad creaturas. V, g. utrurn hoc nomen Ens per fessentiam dicatur de Deo substantiaiiter.
Difficultas est quia Deus non cognoscitur a nobis nisi ex creaturis. ,Sed ex altera parte est quaedam distinctio satis manifesta inter nomina absoluta, ut Ens per essentiam. et nomina relativa, ut Causa suprema. Insuper sanctus Augustinus, citatus in arg. sed contra, dicit : « Deo, hoc est esse, quod fortem esse, vel sapientem esse, et si quid de illa simplicitate dixeris, quo ejus substantia significatur » (De Trin.t 1. VI, c. 4).
Conclusio est : nomina negaiiva et nomina ad creaturas relaiiva substaniiam Dei non significani, bene tamen nomina absoluta et affirmativa, quamvis deficiant a repraesentatione ipsius.
Exemplum nominis negativi est : incorporeus, immensus ; nominis relativi : Dominus, efficiens, finis ; nominis a,bsoluti et affirmativi ; ens, vivens, sapiens. Conclusio est manifesta quoad iam partem : nomina negativa signiiicant remotionem alicujus imperfectionis, et nomina relativa significant reiationem Dei ad creaturas, seu potius creaturarum ad ipsum.. Unde probanda est 2a pars, de nominibus absoiutis et affirmativis.
Ad hoc manifestandum, sanctus Thomas i° refert duas opiniones ; £° probat intentum indirecte per refutationem harum opinionum ; 3° zllud probat directe.
i° Referuntur duae opiniones. ia proposita est a Maimonide (Rabbi Moyses) qui natus Cordubae 1135 et voluit anthropomorphismum corrigere, distinguendo in Sacra Scriptura id quod metaphorice dicitur de Deo ab eo quod dicitur proprie. Juxta eum ad servandarn Dei simplicitatem dicendum est quod nomina etiam affirmativa magis inventa sunt ad removendum aliquid a Deo quam ad aliquid ponendum in ipso. Unde dicere « Deus esi vivens » significaret « Deus non est non-vivens ».
Alii dixerunt nomina etiam absoluta et affirmativa dicuntur, non substantialiter, sed causaliter. Unde dicere « Deus esi bonus » significaret « Deus est causa bonitatis in rebus ». — Cf. circa has opiniones sanctum Thomam; de Potentia, q. vn, a. 5.
2° InMrecie probaiur conclusio per confutationem harum opinionum per modum unius. Eierdm : i° Si hae opiniones essent verae, dici posset Deus esi corpus, quia hoc significaret solum : Deus est causa corporum, vel hoc significaret : Deus non est materia prima sine ulla actualitate.
— 20 Sequeretur quod, non solum nomina metaphorica. sed omnia nomixia dicta de Deo per posterius dicerentur de ipso, et per prius de creaturis, v.s\ ens et bonitas oer prius dicerentur de creaturis, non solum 0 uantum ad
^^^^ J*m Jh J% impositionem nominis (in via inventicnis) et quoad rem significatam per ncmen (cf. ad 2m, et a, 6). Tunc Deus non posset dici Ens per essentiam et primum ens, et creaturae entia per participationern. Christus dicit : « Nemo bonus, nisi unus Deus ». Marc. x, 18.
— 30 Nomina exprimunt conceptus secundum intentionem loquentiiitti ;
- Cf. circa Maimonidem M. T.-L. Prnido, Le Role de Vanalogie en tkeologie dogmativue. Paris 1931, pp. 146-198.
DE HIS QUAE DIC0NTUR SUBSTANTIALITER ET PROPRIE 307 atqui praedictae opiniones sunt contra intentionem loquentium de Deo : Dum dicunt : Deus est bonus, non volunt dicere : Deus est causa bonitatis rerum, sed volunt dicere quod Deus est bonus in seipso. Praesertim Christus loc. cit.
Notandum est insuper quod in de Potentiat q. vn, a. 5, sanctus Thomas dicit contra Maimoniden : « Sequeretur etiam quod non possemus dicere Deum fuisse sapientem vel bonum antequam creaturae essent... Et praeterea intelledus negaiionis semper fundaiur in aliqua affirmatione ; quod ex hoc patet quia omnis negativa per affirrnativam probatur ; unde nisi intellectus humanus aliquid de Deo aihrmative cognosceret, nihii de Deo posset negare. »
3° Probatur direcie conclusio, scii. nomina absoluta et affirmativa dicuntur de Deo subsianiialiter , sed imperfecte.
Nomina enim significant Deum, prout est a nostro intellectu ex creaturis cognitus. Creaturae autem assimilantur substantiae divinae, secundum imperfeciam similiiudinem , non specificarn, nec genericam, quae dicitur analoga. Ergo nomina absoluta et affirmativa dicuntur de Deo substantialiter sed imperfecte.
Hoc adverbium imperfecte magis explicabitur a. 3 et 5.
Major probatur ex articulo praecedenti. Minor constat ex supra dictis q. 4, a. 3, ubi probatum est, creaturas esse similes Deo prout omne agens producit sibi simile aut specifice, aut generice, aut saltem analogice. Item q. 4, a. 2, dictum est : « quidquid perfectionis est in effectu oportet inveniri in causa effectiva, vel secundum eamdem rationem, si slt agens tmivocum, vei eminentiori modo. si sit agens aequivocum (non univocurn) . . . Cnm ergo Deus sit prima causa effectiva rerum, oportet oninium rerurn perfectiones praeexistere m Deo »> sublatis imperfectionibus.
Sed ut notatur I C. Genies, c. 30, et hic in articulo sequenti, oportet bene distinguere perjeciiones simpliciier simplices a perfectionibus mixtis, prout prixnae nuilam imperfectionem involvunt in suo significato formali, ut ens, verum, bonum, sapientia, amor, quamvis modus creatus harum perfectionum sit imperfectus. E contrario perfeciiones mixtae, ut rationabilitas et cognitio discursiva^ in sao significato formali imperfectionem importa<nt.
Unde a cum dicitur Deus esi bonus, npn est sensus : Deus est causa boniiatis, vel : Deus non est malus, sed sensus est : id quod bomtatem dicimus in creatui ^ praeexistit in Dec et hoc quidem secundum mcdum. altiorem »» Et « quia Deus est (in se) bonus, bonitatem rebus diffundit ». Hoc confirmatur ex solntione difiicultatum, cf. ad im, ad 2m> ad 3m.
Cf, de Poientia, q. vii, a, 5, ad 2m ; explicantur verba Dionysii (de div. Nom.t c. x et 5) secunuui.r quae Deus dicendus es^t non bonus, squ suprabonust non sapiens, etc. Juxta sancturn Thomam : -ha.ec nomina affirmantur de Deo secundum rem $i gni ficatam t vel secundum nominis rationern, sed negari possunt secundum modum significandi ; nam secundum modum significandi, nomina abstracta, v. g. sapientia, significant formam sine subjecto, et nomina concreta, v. g. sapiens, significant compositum scil.
308 E>E NOMINIBUS DEI subjectum cum tali forma. Deus autem est pura forma per se subsistens. Dicere Deus est suprabonus est dicere quod Deitas, seu vita Dei intima, continet eminenter omnes perfectiones simpiiciter simplices, ut jam probatum est in art. praesenti. In sequenti probatur quod eas continet non solum eminenter, sed formaliter eminenter, id est plus quam virtualiter. Hoc autem jam innuitur in articuio nostro dum dicitur : nomina absoluta et affirmativa dici de Deo « non solum causaliter sed substantialiter, quamvis imperfecte. »
Sic jam vitatur agnosticismus, secundum quem Deus remanet omnino incognoscibilis, prout est supra genera et species.
Chapter 50 of 105