Sectio 7, art. 6: Utrum nomma quae important relationcm ad creaturas
dicantur de Deo ex tempore.
St. qu. An Deus dici possit ab aeterno creator, dominus, salvator. Videtur quod ita sit, quia actio creatrix non distinguitur ab essentia Dei° sic est aeterna, quamvis ejus effectus sit solum in tempore. Insuper si dicerentur ex tempore, dici posset : Deus factus est salvator, sic exprimeretur quaedam mutatio in Deo ; ad minus poneretur nova relatio Dei ad creaturas, et non solum relatio rationis, sed realis, quia Deus est reaiiter creator et salvator.
Mesponsio tamen est : quaedam nomina itnporUmtia relationem ad CYcaluram, ex tempore de Deo dicuntur, et non ab aeterno.
Ratio exprimitur in fine corporis articuli : quia haec nomina dicuntur propter ahquam mutationem, non quidem ifsius Dei, sed creaturae; ita. ut m relatio reaiis dependentiae creaturae ad Deum, et solum relatio rationis Dei ad creaturam.
Koc potest esse quia « duo extrema non sunt ejusdem ordinis ». Ita est relatio realis visus ad visibile, sed in objecto visibili secundum suum esse physicum consideratum non est relatio realis ad visum ; quia hic ordo physicus distinguitur ab ordine cognitionis. Item est relatio realis scientiae ad scibile, non vero res scibilis in se considerata habet relationem realem ad scientiam, quia res in se est alterius ordinis, scil. physici ; unde non cuatur scita, nisi denominative extrinsece, secundum relationem rationis. Deus autem est exira totum ordinem creaturarum, et omnes creaturae ordinantur ad ipsum, et non e converso.
Sic haec nomina Creator, Salvator, Dominus, dicuntur de Deo ex tempore, propter nratationem, non ipsius Dei, sed creaturarum.
Ad jrm. « Creator et Salvator ex tempore dicuntur quoad habitudmem ad creaturas, non autera quantum ad hoc quod significant essentiam divmam » prout actio creatrix est idem ac essentia divina.
SIc terminatur prima pars hujusce quaestionis, quae est de divHnomimbus in communi consideratis. Ad modum recapituiationis solvU^ sequens duoium,
Comparatio doctrinae saneti Thomae eum doctnnis Seo(i et Suarezii.
De Erainentia Deitatis.
In quo sensu perfectiones divinae suni in Deo « formaliter eminenter » ?
Quarendum est nunc quinam est sensus, secundurn sancti Thomae doctrinam, expresslonis communiter receptae : perfectiones simpliciter simplices sunt in Deo « formaliter eminenier ».
Omnes theologi sciunt quam necessarium est hanc doctrinam servare.
DE EMINENTIA DEITATIS ad vitandum nominalismum agnosticorum hodiernorum, qui quodammodo renovant opinionem Maimonidis (Rabbi Moyses), secundum quem attributa divina sunt in Deo potius virtualiter eminenter, ut perfectiones mixtae, quam formaliter eminenter.
Sed haec ultima expressio non eodem modo ab omnibus intelligitur et quaeritur ejus exacta signifxcatio. Prius in memoriam brevissime revocanda simt ea quae in hac re satis communiter admittuntur, secundum ordinem articulorum sancti Thomae, Ia} q. 13.
L Quid significai in hac expressione adverbium « formaliier y>?
i° Hae perfectiones simpliciter simplices dicuntur esse formaliter in Deo, prout in eo sunt substantialiier et proprie (a. i, 2, 3). Substaniialiter quidem et non solum causaliter, ac si « Deus est bonus » significaret solum, ut vult Maimonides : « Deus est causa bonitatis in rebus » (cf. art. 2). Proprie etiam, et non solum metaphorice ; sic, secundum sensum proprium, Deus dicitur justus, et metaphorice dicitur iratus (cf. art. 3).
Ratio hujusce duplicis assertionis est quod perfectiones simpliciter simplices, ut bonitas, sapientia, amor, nullam imperfectionem involvuni in suo significato formali, prout distinguitur a modo finito secundum quem hae perfectiones sunt in creaturis. Et manifestum est quod Causa prima debet eminenter habere omnes creaturarum perfectiones, quae imperfectionem non involvunt. Cf. supra Ia, q. 4, a. 2 et 3.
Hoc est in hac quaestione certissimum.
2° Nomina quibus exprimuntur praedictae perfectiones non suni synonyma, contra nominales qui dixerunt : inter attributa divina est soium distinctio rationis ratiocinantis et verbalis, sicut inter Tullium et Ciceronem. Si ita esset, sicut indifferenter scribitur Cicero pro TuIIio^ ita indifferenter scribi posset justitia divina pro misericordias et dici pcsset : Deus punit per misericordiam, et veniam tribuit per jastitiam (cf. art, 4}. H3.ec secunda assertio est pariter certissima et communiter recepta, a Thomistis, Scotistis, Suarezianis.
3° irraedictae periectiones cucuntur de Deo non umvoce, nsc aeqtuvoce, sed analogice. Unde in expressione « fornmliter eminer :er » sensus est : formaliier analogice, non univoce* Sanctus Thomas dicit enim in art. 5 : « Omnis effectus non adaequans virtutem causae agentis recipit similrtodmem agentis non secundum eamdem rationem (id est e:r coniexiu non univoce) , sed deficienter ; ita quod id quod divisim et multipliciter est in effectibus, in causa est simpliciter et eodemmodo... Omnes rerura tserfectiones, quae sunt in rebus creatis divisim et multipliciter* praeexistunt in Deo unite et simpliciter. » Item Ia, q. 4, a. 5? et 3,
Hi textus sunt magni momenti ; ex eis habetur definitic analogiae in qua Suarez non concordat cum sancto Thoma1. Pro quibusdam, secun- x. Cf. Suarez, agendo de unitate conceptus entis, ubi magis videtur ad Scocum accedere quam ad sanctum Thomam, Disp. Met., disp. 2, sect. 2, n. 34 dicit : « Nunc solum assero omnia quae diximus de v.nitate conceptns entis, Icnge clariora et certiora videri, quam quod ens sit analogum ; et ideo non recte propter defendendam analogiam negari zmitatem conceptus ; sed si alteruni negandum esset, potius anahgia, quae
O20 £E NOMINiBUS DEI dum principia Suarezii, analoga sunt quorum nomen est commune, ra±io vero per nomen signiflcata est simfiliciier eadem, et secundum quid diversa. Thomistae vero tenent quod pro sancto Thoma : analoga sunt quorurn nomen est commune, ratio vero per ncmen significata' est simfiliciier quidem diversa in analogaiis, et secundum quid eadem} id est similis secundum quamdam proportionem seu firofioriionaliter eadem^ .
Haec formula thomistarum perfecte coincidit cum citato textu sancti Thomae (art. 5) ubi ex professo de hac re loquitur et dicit : « Omnis effectus non adaequans virtutem causae agentis recipit similitudinem agentis non secundum eamdem raiionem (id est non univoce, ut constat ex contextu, ex propositione antecedenti) , sed deficienter. » Et paulo infra in eodeni articulo dicitur : « Non secundum eamdem raiionem hoc nomen sapiens de Deo et de homine dicitur. » Revera dicitur secundum rationem proportionaliter eamdem, prout sapientia in communi est cognitio per altissimas causas, sed sapientia Dei est causa rerum, dum sapientia creata est causata seu mensurata a rebus. Item locutus est sanctus Thomas, in fine corp. art. 5 et Ia, q. 4, a. 2 et 3.
Hic modus loquendi sancti Thornae conformis est omnino cum his quae communiter admittuntur in logica, ubi distinguuntur analoga et univoca. Sic dicitur quod nomen genericum et univocum animalitatis exprimit raiionem simfiUciter eamdem, seu « corpus vivens vita sensitiva », in animali superiori et in animali inferiori, in leone et in verme 2. Nomen vero anaiogum cognitionis exprimit rationem simpliciter diversam et solum firofiortionaliter eamdem in sensatione et in intellectione, prout sensatio se habet ad sensibile, sicut intellectio ad intelligibile. Item amor exprimit rationem solum proportionaliter eamdem in amore sensitivo et in amore spiritualL Propterea, dum perfectio univoca potest fierfecte abstrahi ab inferioribus, ut animai a leone et a verme, non considerando differentias generi extrinsecas, perfectio analoga non fiotesi fierfecte abstrahi ab analogatis3, quia similitudo proportionum non concipitur quin concipiantur in-confuso seu actu implicite membra proportionalitatis. Propterea difficile est definire cognitionem in communi, ita ut verificari possit in sensu proprio in sensa- tione, in intellectione creata, et in intellectione divina. Item difficile defini-
- incerta est, quam unitas conceptus, quae rectis rationibus videtur demonstrari, esset neganda.» Item Disp. Met: 28, sect. 3, n° 9 et 11 ; disp. 32, sect. 2.
In sensu opposito :
A. Martin, Suarez mitaphysicien et theologien (Science catholique, juillet et sept. 1898).
Norbertus del Prado, O. P. De Veritate fundamentali (1911), p. 196 sq. «Suarez, recedens a D. Thoma per viam Scoti graditur... »
- Ita Cajetanus , de Analogia nominum, c. VI, et in Iam, q. 13, a, 5, n° xv. Joannes a sancto Thoma, Ctirsus PhU, Logica, q. XIII.
Goudin, Philosophia, Logica major, I part., dis. II, q. i, a. 2. J. M. Ramirez, De Analogia secundum doctrinam aristotelico^thomisticam* (La Ciencia Tomista, jull. 192 1, janv. 1922, in extracto, p. 16).
Sic in genere animaiitatis jam verincatur id quod est juxta Suarez definitio analogiae : Ratio significata per nomen est simpliciter eadem (corpus vivens vita sensitiva) et secundum quid diitersa, prout animalitas superior importat omnes sensus internos et externos, non vero animalitas inferior.
Cf. Cajetanum, de Analogia nominum, ch. V.
DE EMINENTIA DEITATIS tur ens, ita ut verificari possit in Deo, in substantia creata, in accidente.
Ex hoc autem quod ratio analogica est solum firofiortionaliter eadem, sequitur, ut notat sanctus Thomas (de Veritate, q. 2, a. 11) quod potest esse infinita distantia inter duo analogata; jam quidem est immensa distantia inter cognitionem sensitivam et cognitionem intellectivam, quae tamen dicuntur ambae cognitiones analogice firofirie et non solum metaphorice,
Insuper terminologia sancti Thomae, secundum quam ratio perfectipnis analogicae non est simpliciter eadem, sed solum firofiortionaliter eadem in Deo et in creatura, plene conformis est cum verbis IV Concilii Lateranensis (Denzinger, n. 432) : « Inter creatorem et creaturam non fioiest ianta similitudo noiari, quin inter eos major sit dissimilitudo notanda. » Dum ergo dicimus : perfectiones quae nuUam imperfectionem involvunt sunt in Deo formaliter, intelligendum est formaliier, non univoce, sed analogice, attamen proprie et non solum metaphorice, ut jam in ordine creato sensatio et intellectio dicuntur analogice sed proprie cognitiones1.
Sic explicatum est adverbium formaliter, nunc explicandum est aliud adverbium eminenter.
II. Quid significat adverbium « eminenter » in firaedicia locutione?
i° Ex praedictis sequitur quod modus emineniissimus secundum quem divina attributa sunt in Deo in se remanet abscondiius, exprimitur solum - negative et relative, v. g, dum dicitur : sapientia non finita, sapientia suprema, altissima.
Unde sanctus Thomas dicit, a. 5 : « Cum hoc nomen sapiens de homine dicitur, quodammodo describit et comprehendit rem significatam (distinctam ab essentia hominis, ab esse ipsius, ab ejus potentia, etc), non autem cum dicitur de Deo ; sed relinquit rem signific^tam ut incomfirehensam et excedentem nominis significationem », Jam ex hoc explicatur adverbium « eminenter » in expressione « formaliter eminenter ». Sed majori explicatione indiget.
20 Ex praedictis pariter sequitur, contra Scotum, quod inter praedictas perfectiones divinas non est distinctio formalis-actualis ex natura reL Haec enim distinctio, juxta Scotum, est plusquam virtualis, prout antecedit considerationem mentis nostrae ; distinctio vero quae antecedit considerationem mentis nostrae, jam realis est, quantumvis minima sit. Distinctio autem realis inter divina attributa incompossibilis est cum summa Dei simplicitate, propter quam dicitur in Concilio Florentino (Denzinger, 703) : « ln Deo omnia sunt unum et idemf ubi non obviat relationis ofifiositio »,
Non potest igitur admitti, inter attributa divina, nisi distinciio virtualis et quidem minor, per modum impliciti et expliciti, prout unum attributum continet alia actu implicite.
T jA' Cf* J°ANNEM A sancto Thoma, Logica, q. XIII, a, 5. — M. T. L. Penido, Role de Vanalogie en Mologie dogmatique (193 1), p. 53-60 ; — p. 136-145 : II n*y a pas «eux incoimues dans Ia proportion. — Objections du P. Descoqs ; l.a proportionnalit^ «st-elie fictive ? est-elle premidre ?
Servandum est tamen, contra nominaies, quod nomina divina non sunt synonyma, quod v, g. justitia et misericordia non solum verbaliter distinguuntur, ut Tullius et Cicero.
3° Tunc ponitur difficilis quaestio de identificatione perfectionum divinarum in Deo, ita ut non destruaniur, sed remaneant in Deo formaliter, seu substantialiter et proprie, et non sint synonyma. Agitur hic de difficili conjunctione duorum adverbiorum : formaliter eminenter; primo aspectu videtur quod significatio secundi destruat significationem prioris. Faciliter quidem intelligitur quod septem colores arcus caelestis sint eminenter in luce alba, sed in ea sunt virtualiter tantum et non formaliter ; lux alba non est formaliter caerulea nec rubra, dum Deitas est formaliter bona, intelligens, misericors, etc.
Difficultas ista praesertim proposita est a Scoto, et defendit suam distinctionem formalem-actualem ex natura rei, inter divina attributa, quia existimavit eorum identificationem formalem esse impossibilem. Pro Scoto, ut attributa divina sint formaliter in Deo, oportet quod in eo sint formaliter distincta et plusquam virtualiter.
Haec autem identitas est ne impossibilis ?
Ad hoc respondet Cajetanus in Iam, q. 13, a. 5, n° vn : « (Hoc potest dupliciterintelligi): primo si fingamus quod propria ratio formalis sapientiae et propria ratio justitiae sint una ratio formalis, ita quod illa una ratio non sit tertia ratio, sed sit tantum propria sapientiae et justitiae ratio. Et hujusmodi identitas est simpliciter impossibilis, implicans duo contradictoria...
« Secundo potest intelligi, si fingamus rationem sapientiae et rationem justitiae eminenter claudi in una ratsone formali superioris ordiias et identificari formaliter. Et haec identitas est non solum possibilis, sed de facto omnium perfectionum in Deo. Non est enim putandum rationem formalem propriam sapientiae esse in Deo : sed, ut in littera habetur, ratio sapientiae in Deo, non sapientiae propiia est, sed est prqpria superioris, puta Deitatist et communis, eminentia formali, justitiae, bonitati, potentiae, etc. Sicut enim res, quae est sapientia, et res quae est justitia •in creaturis, elevantur in unam rem superioris ordinis, scilicet Deitatem, et ideo sunt una res in Deo ; ita ratio formalis sapientiae et ratio formalis justitiae elevantur in unam rationem formalem superioris ordinis, scilicet rationem propriam Deitatis et sunt una numero ratio formalis, eminenter utramgue rationem continens, non tantum virtualiter, ut ratio lucis continet rationem caloris, sed formaliter, ut ratio lucis continet rationem virtutis calefactivae1. Unde subtilissime divinum sancti Thomae ingenium, ex hoc... intulit: ergo alia est ratio sapientiae in Deo, et alia sapientiae m creaturis ». Id est, ut dicitur infra a Cajetano n° xv : « non est una ratio simpliciter », sed proportionaliter una, ut dixerat in tractatu de Analogia nominum, c. vi.
- Hodie diceretur ; sicut lus alba formaliter coatinet aon septem colores, sed virtutem producendi hos colores.
DE EMINENTIA DEITATIS
Hic est sensus thomisticus hujusce expressionis « formaliier eminenier » : « formaliter » hic significat simul : substaniialiter , et non causaliter, proprie et non metaphorice, attamen analogice. Eminenter excludit distinctionem formalem actualem attributorum Dei, et exprimit eorum identificationem seu potius identitatem in ratione formali eminentissima Deitatis, cujus modus proprius, in se absconditus, non nisi negative et relative cognoscitur in via.
Haec sententia aequivalenter exprimitur in sancto Thoma dum dicit ia? q. 13, a. 4 : « Hae quidem perfectiones in Deo praeexistunt unite et simpliciter, in creaturis vero recipiuntur divise et multipliciter... Ita variis et multiplicibus conceptibus intellectus nostri respondet unum omnino simplex, secundum hujusmodi conceptiones imperfecte intellectum ». Ibidem ad im : « Rationes plures horum nominum non sunt cassae et vanae, quia omnibus eis respondet unum quid simplex, per omnia hujusmodi multipliciter et imperfecte repraesentatum ». Item in art. 5, in corpore. Unde attributa divina ita identificantur in ratione formali eminentissima Deitatis, ut in ea non destruaniur. Remanent in ea formaliter et tamen non formaliter distincta.
Imo, in eminentia Deitatis, perfectiones divinae ita absque destructione identificantur, ut in ea sola sint in statu purissimo sine ulla imperfectione admixta. Sic solus Deus est ipsum Esse per essentiam, Bonitas per essentiam, etc.
40 Haec identificatio facilius explicatur pro perfectionibus quae zA eamdem lineam pertinent et non distinguuntur virtualiter nisi extrinsece, scil. cum fundamento in creaturis tantum. Ita intelligentia, intellectio, verum divinum semper intellectum, manifestissime identificantur prout Deus est Ipsum intelligere subsistens, idem ac Maxime Verum de se et semper intellectum in actu.
Difficilius explicatur identificatio perfectionum quae ad diversas lineas pertinent, ut intellectio et amor, ut justitia et misericordia. Attamen ex praedictis constat quod identificantur in eminentia Deitatis, quae simu] est eminenter formaliter intellectio et amor, misericordia et justitia.
5° Eodem modo explicatur quod non est distinctio formalis actualis, sed solum virtualis, inter naturam divinam et relationes subsistentes quibus constituuntur Personae divinae, v. g. inter naturam divinam communicabilem ad intra et Paternitatem incommunicabilem.
Unde Cajetanus dicit in Iam, q. 39, a. 1, n° vn : « Secundum se> non quoad nos loquendo, est in Deo unica ratio formalis, non pure absoluta nec pure respectiva, non pure communicabilis nec pure incommunicabilis, sed eminentissime ac formaliier continens et quidquid absolutae perfectionis e$t, et quidquid Trinitas respectiva exigit... Ouoniam res divina prior est ente et omnibus differentiis ejus : est enim super ens et super unum, etc. » Pariter igitur res divina est super absolutum et respectivum, quae in ea sunt formaliter eminenter.
Ex hac doctrina de eminentia Deitatis tres praesertim illustrantur quaestiones, quae maximi sunt momenti in dogmatica.
i° Ex ea apparet quod ex sola ratione demonstrari potest existentia in Deo ordinis veritatis et vitae supernaturalis t prout Deitas seu vita Dei intima superat objectum proprium et vires cujuslibet intellectus creati et creabilis. Cf. sanctum Thomam Xa, q. 12, a. 4, et I C. Gentes, c. 3, § 3 : « Quod sint aliqua intelligibilium divinorum, quae Jiumanae rationis penitus excedant ingenium, evidentissime apparet1. »
20 Ex hoc pariter apparet quod gratia sanctificans dicenda est participatio divinae naturae, prout est participatio physica, formalis et analogica Deitatis ut in se est; sic radicaliter nos ordinat ad videndam Deitatem sicuti est. Sic minoris momenti apparet quaestio : an gratia sit participatio infinitatis divinae ; certo non subjective participatur infinitas divina, eo ipso limitaretur ; sed gratia nos ordinat ad Deitatem videndam, cujus est vera participatio.
Jam lapides assimilantur Deo secundum esse, plantae secundum vivere, intelligentiae humanae et angelicae secundum intelligere, gratia sola secundum Deitatem.
30 Denique ex hac doctrina de eminentia Deitatis, ex alto explicatur quare non possumus in via cognoscere intimam conciliationem voluntatis salvificae universalis cum mysterio praedestinationis . Hoc esset cognoscere quomodo in eminentia Deitatis intime conciliantur infinita misericordia, infinita justitia et suprema libertas. et quare hunc potius quam alterum Deus misericorditer elegit.
Haec theologka contemplatio eminentiae Deitatis, dummodo cum crescente caritate uniatur, normaliter disponit ad infusam contemplationem» quae sub speciaii inspiratione Spiritus Sancti procedit a fide viva, donis intellectus et sapientiae illustrata, quaeque in caiigine altiori modo attingit Deitatem, seu « lucem inaccessibilem, quem, ut ait sanctus Paulus, nullus hominum vidit, nec videre potest » (I Tim., vi, 16) nisi in patria2.
Aht. VIII. — Utrum hoc nomen « Deus » sit nomen naturae*
St. qu, Agitur nunc de quibusdam nominibus divinis in speciali.
Utrum Deus 6eo$ sit nomen naturae, an operationis.
Respondetur s est nomen operationis quoad impositionem, in via inventionis, sed est nomen naturae quoad rem significatam.
Ratio est quia non immediate cognoscimus essentias rerum et praesertim essentiam Dei, sed per earum operationes ; sic lapis designat natu-
Hoc longe ptobavimus alibi : De Revelatione, t. I, cap. xi, p. 337-370 : Probatur existeatia ordinis veritatis et vitae supernaturalis in Deo, seu ordinis Mysteriorum supernaturalium .
Cf. de hac re discussionem, Acta PonL Academiae romanae sancti Thomae Aq., ?935> P- 169-175. ^bi invenitur respoasio ad plures objectiones.
DE NOMINIBUS « DEUS » ET « QUI EST » 325 ram lapidis, sed juxta plures, hoc nomen provenit ex hoc quod lapis laedit pedem. Operatio autem divina a qua imponitur hoc nomen Deus, videtur esse ea qua Deus omnia cognoscit et ordinat, saltem secundum etymologiam datam a Dionysio de div. Nom., c. 12. Unde Deitas exprimit proprie naturam divinam.
Ad 2m in fine, rursus enumerantur tres viae causalitatis, eminentiae et negationis.
Chapter 54 of 105