Sectio 7, art. 14: Utrum scientia Dei sit causa rerum*
St. qu. In hoc articulo ponitur quaestio quae duas involvit : i° an scientia Dei sit causa saltem directiva productionis rerum, quae revera a Deo producuntur, ita ut Deus creator et gubernator sapientissime operetur, et non caeco aut ignoranti modo ; 2° an scientia Dei sit causa effectiva rerum et ita ut nullo modo sit causata seu dependens a rebus (nequidem a nostris actibus liberis f uturis) . Si autem prima quaestio splvitur affirmative, pariter secunda, supposito quod nihil potest extra Deum esse reale aut futurum (aut absolutum, aut conditionatum) sine dependentia a Deo.
Ad primam autem quaestionem responsio affirmativa est de fide : innumeris enim locis Sacrae Scripturae exprimitur, v. g. Ps. cip, 24 : « Omnia in sapientia fecisti, Domine » ; Ps. cxxxv, 5 : « Qui fecit caelos in intellectu. » Insuper pro ratione jam manifestum est, ex probatione existentiae Dei ex ordine mundi, quod supremus ordinator rerum non caeco modo sed sapientissime, scilicet per intellectum, operatur in omnibus quae facit.
Circa vero secundam quaestionem, scil. utrum scientia Dei sit causa effectiva rerum, ut nullo modo possit esse causata a. rebus, sanctus Thomas mitio articuli notat quamdam oppositionem inter Origenem et sanctum Augustinum. Origenes enim, citatus in prima difficultate, dicit in Ep, ad Rorn., vni, 30, circa haec verba : « Quos vocavit, hos et justificavit » : « Non propterea aiiquid erit quia id scit Deus esse futurum, sed quia futurum est ideo scitur a Deo, anteouam fiat. » Ut sonant haec verba significare videntur scientiam Dei quodammodo dependere a rebus futuris.
E contrario sanctus Augustinus, citatus in arg. sed contra, dicit Jn 1. XV de Trin.y c. 13 : « Universas creaturas et spirituales et corporales, tton quia sunt, ideo novit Deus, sed ideo sunt quia novii » ; id est : res dependent a scientia Dei, non vero scientia Dei a rebus.
Sanctus Thomas citat Augustinum, ut auctoritatem quam sequitur ; et im caritative explicat verba Origenis in bono sensu. Si haec verba, ut sonant, sumerentur, sequeretur.quod ab aeterno Deus scivit res creandas quia futurae erant, et quod non erant futurae quia Deus eas scivit et libere voluit ; sic scientia Dei dependeret a rebus, sicut scientia nostra, et res mundi non dependerent ab intelligentia et a libertate Dei. Revera autem Origenes, in hoc Ioco, cogitat praesertim de peccato, cujus Deus non est causa, et vult dicere quod praescientia divina non tollit libertatem humanam. Insuper, ut ait sanctus Thomas, ad im : « Si aliqua sunt futura, sequitur quod Deus ea praescierit, non tamen res futurae sunt causa quod Deus sciat. »
Ad melius intelligendum momentum hujusce quaestionis, notandum quae apparet m oppositione verborum Origenis et Augustini, remansit inter theologos quoad divinam praevisionem futurorum. liberorum, Praesertim Molina, in sua theoria « scientiae mediae » tenet Deum praevidere futura libera conditionata seu futuribilia ante divinum decretum determinans de illis, sic scientia divina futuribilium per respectum ad ea non esset determinans, sed potius determinata et dependens. Dicit enim Molina : « In potestate Dei non fuit scire per eam scientiam (mediam) aliud quam re ipsa sciverit... (Sed) si liberum arbitrium creatum acturum esset oppositum, ut revera potest, idipsum scivisset Deus per eam scientiam, non autem quod reipsa scit a1. Sic Molina redit potius ad modum loquendi Origenis quam ad modum loquendi sancti Augustini.
Ideoque quoad quaestionem positam in praesenti articulo Moliiia tenet scientiam Dei esse quidem causam directivam productionis rerum quae a Deo producuntur, sed pro eo, scientia Dei non est causa effectiva determinationis nostrae liberae, quae prius, juxta eum, praevidetur a Deo, ut futuribilis (si Petrus poneretur in his circumstantiis hoc eligeret) et deinde, positis conditionibus, ut futura (Petrus de facto positus in his circumstantiis hoc eliget).
Sanctus Thomas autem ad duas quaestiones respondet per modum unius.
m
Responsio ejus est : Scientia Dei est causa rerum, secundum quod habet voluntatem conjunciam et non est causaia a rebus.
i° Sacra Scriptura praebet fundamentum hujusce doctrinae : Proverb. ni, 3 f « Dominus sapientia fundavit terram, stabilivit caelos prudentia.». — Genes. i, 3 : « Dixit Deus : Fiat lux, et facta est lux ». — Ps. xxxn, 6 : « Verbo Domini caeli firmati sunt ». — Sapientia vni, 6 : « Quis horum quae sunt, magis quam illa (Sapientia) artifex? » — Joan., i} 3 : « Omnia per ipsum (Verbum) facta sunt ». — Hcbr., 1, 3 : « Portans omnia verbo virtutis suae », etc... Hi autem termini « sapientia Dei fundavit?rstabilivit, firmavit, est artifex » exprimunt scientiam Dei esse causam rerum.
20 Inter Patres, qui hoc magis explicite asserunt, citantur praesertim sanctus Augustinus in loco jam indicato de Trinitate, 1. XV, c. 13, et pariter
AN SCIENTIA DEI SIT CAUSA RERUM 345 ge Civii* Deis 1. XI, c. 10 : « Iste mundus nobis notus esse non posset, msi esset ; Deo autem nisi notus esset, esse non posset — Sanctus Gregorius magnus, 1. XX MovaL, c. 23 : « Quaeque sunt, non ab aeternitate ejus ideo videntur, quia sunt, sed ideo sunt, quia videntur. » 30 Raiione iheologica conclusio sic probatur.
Scientia Dei se habet ad omnes res creatas sicut scientia artificis ad artificiata. Atqui scientia artificis est causa artificiatorum prout habet voluntatem adjunctam. Ergo scientia Dei est causa omnium rerum, prout habet voluntatem adjunctam.
Major enuntiat analogiam, quae in ipsa Sacra Scriptura exprimitur, Sap. vin, 6, ubi sapientia Dei dicitur « artifex » omnium. Insuper hoc jam ratione constat ex probatione existentiae Dei supremi ordinatoris ex ordine mundi. Deinde, ut dicitur in corpore articuli : « manifestum est quod Deus per intellectum suum causat res, cum suum esse sit suum intelligere » ut supra dictum est, a, 4. — Hoc etiam illustratur ex eo quod agere per intellectum est perfectius et universalius quam agere per naturam (cf. Ift, q. 19, a. 4 ; C. Gentes, 11, c. 23). Jam quidem in homine vita intellectiva est supra vegetativam quae operatur ex necessitate naturae. Denique agere per intellectum est determinare formam et finem suae actionis, dum e contrario agere per naturam est determinari ab auctore naturae. In hoc est responsio ad objectiones pantheistarum, cf. infra Ia, q. 19, a. 4 : utrum voluntas Dei sit causa rerum. Ergo merito scientia Dei comparatur analogice scientiae artificis.
Minor autem probationis est quod scientia artificis est causa artificiatorum, prout habet voluntatem conjunctam. Manifestum est enim quod artifex agit per intellectum, ergo per suam scientiam practicam vel artem quae est perfectio seu forma ejus intellectus. Sed insuper requiritur voluntas adjuncta, nam sicut forma naturalis, v. g. plantae, habet ordinem ad actum per naturalem appetitum seu inclinationem, ita forma intelligibilis per rationalem appetitum, qui est ipsa voluntas. « Cum enim, dicit sanctus Thomas, forma intelli gibilis ad opposita se habeat, cum sit eadem scientia oppositorum (sic ethica est de bono faciendo et de malo vitando), non produceret deierminatum effectum, nisi determinaretur ad unum per appetitumt ut dicitur in L IX Met.} c. 5 (Iect. IV) ». Forma enim intelligibilis seu idea se habet ad opposita, scilicet ad esse et ad non esse. Sic artifex potest producere aut non producere artefactum a se conceptum, et Deus potest producere aut non producere mundum et has res potius quam alias inter possibilia.
Scientia autem Dei cum voluntate adjuncta constituit decretum divinum determinans, et est causa, nox solum directiva, sed effectiva rerum, ut imperium praesupponens electionem liberam.
Hoc magis explicite declaratur a sancto Thoma in de Veritate, q. 2, a. 14 : « A scientia nunquam procedit effectus nisi mediante voluntate, quae de sui ratione importat influxum quemdam in volita. » — Ibidetn ad 2m : « Unde non oportet quod res in esse prodeant, quandocumque est scientia, sed quandocumque voluntas deierminat ». De Veritate, q. 3, a. 6 : « Idea (divina) ad ea quae sunt, vel erunt, vel fuerunt producenda, deierminatur ex proposito divinae voluntaiis ; non autem ad ea quae nec sunt, nec erunt nec fuerunt ». — Item I- q. 19, a. 4 : utrum voluntas De'i sit causa rerum, m corp. : « Non igitur Deus agit per necessitatem naturae, sed effectus determtnati ab infinita ipsius perfectione procedunt, secundum deiermtnatwnem voluniatis et iniellecius ifsius » ; ibidem ad 4* : « Quia forma, ut est [n intellectu tantum, non determinatur ad hoc quod sit vel non sit nisi per voluntatem. »
Hoc est proprie decretum divinum determinans, ad quod sicut ad decretum humanum requiritur : i<> fudicium intellecius dirigens liberam electionem voluntatis, 2<> ipsa electio voluntatis. Deinde est imbmum mtellectus dingens executionem mediorum volitorum. Hoc evolvitur in tractatu de Actibus humanis (Ia IXa*, q. I2, I3) I4> 1?) . ut ibi ostenditur} dup ex est ordo, scilicet intentionis et executionis. In ordine intentionis mtellectus apprehendit finem et eum proponit voluntati ; voluntas intendit hunc finem ; vi hujus intentionis intellectus inquirit media aptiora ad finem et judicat seu discernit ea (hoc est judicium practicum)t deinde voluntas hbere ehgit haec media, et sic terminatur ordo intentionis, qui descendit a fine mtento ad mfima media. Postea incipit ordo executionis per imperium intellectus, id est : intellectus imperat executionem mediorum volitorum mcipiendo ab infimis et ascendendo ad altiora et ad consecutionem finis' qui pnor erat in intentione et est ultimus in executione. Vi hujus imperii voluntas apphcat potentias executivas, quae applicatio dicitur usus activus quem sequitur usus passivus harum potentiarum et deinde assecutio finis. Cf. I^ 11™, q. 17, a. !
Ita est analogice in Deo : intellectus divinus apprehendit manifestationem bonitatis divinae ut finem, voluntas divina intendit hunc finem ; vi hujus intentionis intellectus quasi inquirit media, ea proponit voluntati divinae quae ea vult ; sic terminatur ordo intentionis ; et in hoc scientia divma dtngtt, sed non efficit. - Posita autem electione efficaci mediorum/ vi Ulius, mtellectus imperat eorum executionem, et sic scientia divina est causa non solum directiva sed effecHva rerum in actu secundo. Et in isto statu, scienha divina, praesupponens electionem, consuevit nominari « scienha approbationis » aut etiam « visionis » qUia efficiendo videt, et videndo efficit, scilicet attingit res ut existentes aut complete futuras, non praecise qua visionis est, sed ut habet voluntatem adjunctam.
Promde sctentta simpiicis intelli geniiae quae versatur circa possibilia ante electionem Iiberam, non est nisi causa directiva productionis rerum, dum sctenUa approbationist quae sequitur electionem efficacem est causa effectiva rerum, Hic actus imperii est efficax prout supponit electionem aetermmantem, quae saepe vocatur propositum seu efficax decretum voluntatts cttvinae.
Sic intelligitur quare sanctus Thomas dixerit, I» q. i9, a. 4, corp. :
AN SCIENTIA DEI SIT CAUSA RERUM 347
« effectus determinati ab infinita Dei perfectione procedunt secundum determinaiionem voluntatis et inieUecius ipsius » ; ubi determinatio voluntatis significat electionem, quae sequitur judicium dirigens et antecedit imperium movens ad executionem.
Concluditur ergo : scientia Dei est causa effectiva omnium rerum, ut est imperium praesupponens efficacem electionem voluntatis divinae. Et agitur de omnibus rebus sine exceptione, quia nihil potest esse reale extra Deum sine dependentia causali a scientia et a voluntate Dei, nequidem determinatio libera electionum nostrarum.
Solvuntnr objeetiones.
Ad Jm. Solvitur difficultas orta ex textu supra citato Origenis, in quo loquutus est improprie, modo nimis humano, de scientia Dei. Revera hoc loco contendit probare scientiam Dei non nocere libertati humanae, et praesertim agitur de peccato cujus Deus non est causa, quia illud solum permittit. Insuper remanet verum dicere in sensu illativo, non causali : si aliquid futurum est, hoc scitur a Deo, antequam fiat.
Ad 2m. Quamvis scientia Dei sit aeterna, non sequitur tamen quod creaturae sint ab aetemo, quia non fuit in scientia Dei quod res essent ab aeterno, sed solum tempore determinato a voluntate Dei.
Ad 3m. Scibile est prius quam scientia creata, non vero quam scientia increata. Dum scientia nostra est mensurata seu causata a rebus, scientia Dei est mensura et causa rerum.
Insianiia : libertas creata stare non potest cum ea scientia quae virtute decreti absoluti et antecedentis est causa futurae actionis. Atqui ita est scientia Dei, juxta praedictam thesim. Ergo,
Respondetur infra, Ia, q. 19, a. 8, corp. et ad 2m, distinguo antecedens3 si decretum voluntatis divinae sit solum de substantia futurae actionis, concedo ; si sit etiam de ejus modo libero, nego. Dicet sanctus Thomas ibidem ad 2m : « ex hoc ipso, quod nihil voluntati divinae resistit, sequitur quod non solum fiant ea quae Deus vuit fieri, sed quod fiant contingenter, vel necessario, quae sic fieri vult ».
Alia instaniia : tunc Deus non posset cognoscere peccatum, quia peccatum non causat. Ergo remanet difficultas.
Respondeiur infra, a. 10, Deus cognoscit mala possibilia per bona opposita, et peccata actualia et futura, prout ea vult permittere propter bonum superius, cf. art. 9, ad 3m, ubi est sermo de hac permissione divina.
Dubium : quomodo, secundum sanctum Thomam> distinguitur scientia simplids intelli gentiae a scientia visionis ?
348 E£ SCIENTIA DEI
Respondetur : Sanctus Thornas hoc explicat diversis locis, Ia, q. 14, a. 16 ; de Veritate, q. 3, a. 3, ad 8m; C. Gentes, I, c. 60 et 69. Pro eo, scientia simplicis intelligentiae et scientia visionis non sunt duae scientiae, sed una et eadem ex parte Dei, distinguuntur solum secundum diversam terminationem. Id est : scieniia simplicis intelli gentiae est absque adjuncta voluntate et versatur circa possibilia, sic est necessaria. Scientia visionis est cum voluntate adjuncta et versatur circa ea quae existunt, aut fuerunt aut erunt. Scientia visionis dicitur esse cum voluntate adjuncta prout est cum decreto divinae voluntatis sive positivo, sive permissivo. — Ut infra dicetur, scientia futurorum conditionaiorum seu futuribilium reductive pertinet ad scientiam visionis prout supponit conditionatum voluntatis divinae decretum, sine quo haec futura conditionata remanerent indeiermU nata ; v. g. quid faceret Petrus si poneretur in talibus circumstantiis ? vel quid fecisset Paulus si loco Petri positus fuisset in circurnstantiis Passionis Domini ; inter duo possibilia fidelitatis et infidelitatis, quid elegisset? Si respondetur : Deus hoc potest infallibiliter cognoscere ante decretum suum, tunc talis cognitio non est causa rerum sed causata seu dependens a rebus futuribilibus, quae tamen ut contingentes remanent indeterminatae. Ex hoc jam apparet magnum momentum nostri praesentis articuli per respectum ad praescientiam futurorum.
In hoc articulo legitime applicatur methodus analogicae, absque ullo anthropomorphismo, quia id quod dicitur de scientia artificis, ut est causa artificiatorum, non involvit in suo formali imperfectionem, et sic dicitur de Deo analogice proprie, et non solum metaphorice, sublatis nempe imperfectionibus quae sunt in modo creato scientiae artificis.
Chapter 62 of 105