Skip to the text

Sectio 7, art. 15: Utrum Deus habeat scicntiam non entium

St. qu« Non entia significant ea quae non sunt in actu, sed solum itt potentia sive Dei, sive creaturae.

Responsio est affirmativa. i° Hoc est fide, dicitur v. g. apud Jeremiam 1, 5 : « Priusquam te formarem in utero, novi te », et sunt innumera loca similia Sacrae Scripturae de scientia Dei circa ea quae non sunt, sed possunt esse, aut fuerunt aut erunt.

2° Ratione probatur : ea quae non sunt simpHciter, scilicet in actUj sunt in potentia aut Dei, aut creaturae. Atqui Deus cognoscit ea quae sunt in potentia sua, vel in potentia creaturarum, alioquin non comprehensive cognosceret seipsum. Ergo.

Adduntur duae conclusiones :

i° Per scientiam visionis Deus cognoscit non entia quae vel fueruni, vcl erunt, quia intuitus Dei mensuratur aeternitate, quae sine successione comprehendit totum tempus, ut culmen pyramidis correspondet omnibus punctis basis ejus.

20 Per scientiam simplicis intelli gentiae Deus cognoscit non entia quae

AN DEUS COGNOSCAT MALA nunquam fuerunt, nec suntt nec erunt, et suni mere possibilia. Deus ea cognoscit in sua essentia ut est infinite imitabilis, cf. de Veritate, q. II, a. 8.

Sanctus Thomas in hoc loco non loquitur de futuribilibus, de quibus alibi tractat, agendo de prophetia comminationis IIa IIae, q. 171, a. 6, 2m, q4 174, a. i, et Ia, q. 19, a. 7, ad 2m. Nunc est sermo solum de possibilibus, quae non sunt confundenda cum futuribilibus ; futuribile enim dicit quodnam ex duobus possibilibus, v. g. fidelitatis aut infidelitatis, eligeretur ab uno in talibus circumstantiis posito ; sic futuribile addit novam determinationem supra ipsum possibile,

Simplex possibile est solum quid capax exisiendi, quid non repugnans ad esse. Et prout est quid realiier possibile vocatur reale possibile, ac distinguitur tum ab ente pure ficto seu rationis, quod non est capax existendi in re sed solum in mente, ut universalitas alicujus praedicati, tum ab ente reali actuali, seu actualiter existenti.

Chapter 63 of 105