Skip to the text

Sectio 7, art. 13: Utrum Bous cognoseat alia a se propria cognitione*

St. qu. Agitur de propria cognitione, non ex parte cognoscentis per diversos actus, sed ex parte rei cognitae, id est : utrum Deus unico actu . distincte cognoscat res mundi quoad ipsa propria harum rerum, an solum in communi. Difficultas est quia res sunt in Deo ut in causa communi et universali, et insuper ratio propria essentiae divinae non potest esse simui ratio propria multorum diversorum.

  1. Si vero quidam molinistae dicunt : Deus cognoscit futuribilia in sua essentia, non intelligunt : in sua essentia, ut causa, quia pro eis futuribilia non dependent a decretis divinis, ut infra dicetur. . - ' ■ - • • . -

QUOMODO DEUS COGNOSCIT ALIA A SE 341

Responsio est affirmaiiva et est de fide.

i° Hoc est revelatum, pluribus locis Sacrae Scripturae. Citatur Ep. ad Hebr^ iv, 12 : ubi dicitur de Deo cognoscente : « Pertingit usque ad divisionem animae et spiritus, compagum quoque ac mediillarum, est discretor cogitationum et intentionum cordis. Et non est ulla creatura invisibilis in contcspeu ejus ; omnia autem nuda et aperta sunt oculik ejus. » — In Concilio Vaticano (Denz. 1784) citatur hic textus : « omnia nuda et aperta sunt ocuiis ejus » et additur « ea etiam, quae libera creaturarum actione futura sunt ».

Notandum est quod hic articulus speciatim scribitur contra eos, qui, ut Averro&s et Algazel, contendebant Deus cognoscere res mundi in communi, quoad leges generales naturae, non vero in particulari l.

20 Probatur indirecte. Cognoscere creaturas solum in communi esset eas imperfecte seu in confuso cognoscere. Ergo intelligere Dei esset imperfectum et pariter ejus esse. quod est impossibile.

Manifestum est enim quod talis cognitio esse imperfecta ex parte rei cognitae, quia haec res non perfecte cognosceretur.

3° Probatur direcie, et assignatur modus hujusce cognitionis propriae. Sanctus Thomas hoc facit progressive, prius refert exempla ab aliis data ad hoc explicandum. V. g. centrum circuli, si cognosceret seipsum, cognosceret omnes lineas ab ipso procedentes ; vel lux, si semetipsam cognosceret, omnes colores distincte cognosceret. Sed haec exempla deficiunt, ait sanctus Thomas, quia multitudo et diversitas non causantur ab illo uno principio quantum ad id quod est ratio distinctionis, sed solum quantum ad id in quo communicant : unde, si centrum se cognosceret, non cognosceret nisi id in quo radii conveniunt. Ostendendum est quod quidquid perfectionis est in creatura, etiam perfectio propria, praeexistit aut eminenter formaliter aut eminenter virtualiter in causa quae dat totum esse rerum.

Ad hoc manifestandum sanctus Doctor affert exemplum minus deficiens, scilibet : actus perfectus, posterior in ordine generationis, continet omnes actus imperfectos, generatione priores ; sic homo continet animall et vivens, et anima intellectiva continet animam sensitivam et animam vegetativam, quia quidquid perfectionis est in imperfecto, eminenter mvenitur in perfecto. Ita ille qui cognoscit .hominem cognoscit animal propria cognitione.

Post hanc manuductionem, proponitur sic probatio directa : Essentia divina in se continet quidquid reale est usque ad infimas differentias in omnibus creaturis, quarum est causa totalis, prout nihil est in creatura quod non causetur a Deo, nequidem materia, quae est principium individuationis rerum sensibilium,

Atqui Deus comprehensive cognoscit suam essentiam, quae est ipsum esse subsistens.

Ergo Deus seipsum cognoscendo, omnia propria cognitione cognoscit.

  1. Malebranchius voluit etiam plus minusve restringere Providentiam divinam ad leges generales, ad explicandum malum et liberum arbritrium hominis.

Aliis verbis « Deus cognoscit quoraodocumque participabilis est ab aliis sua perfectio »,

Additur : « nec etiam ipsam naturam essendi perfecte sciret, nisi cognosceret omnes modos essendi ». Averroes, hoc negans, non vidit quod ipsum esse subsistens eminenter continet omnes modos essendi, et judicavit de ente, cujus modalitates non sunt extra ens, sicut de aliquo genere, cujus differentiae sunt extrinsecae. Sic rationalitas est differentia extrinseca animalitatis. Unde ille qui perfecte cognoscit animal non eo ipso cognoscit ens rationale propria cognitione. Sed ille qui cognoscit ens rationale cognoscit animal.

Corollarium, Solus Deus, comprehensive cognoscens ipsum esse subsistens, perfecte cognoscit ipsam naturam essendi vel entis. Sic ille solus cognoscit omnes modos possibiles ipsius entis, seu infinita possibilia. No per abstractionem cognoscimus ea quae sunt in ente actu explicite, non vero ea omnia quae in ipso sunt actu implicite, scilicet omnes modos essendi. Hos modos successive cognoscimus per experientiam et per cognitionem discursivam.

s

ConfirmatuY conclusio ex solutione difficultatum :

Ad im. Quamvis Deus res mundi, non immediate in ipsis, sed in seipso cognoscat ex parte cognoscentis, attamen cognoscit eas in propria natura ex parte rei cognitae. Sic unico actu cognitionis, qui est ipsum intelligere subsistens, eas distincte intelligit, et « tanto perfectius, quanto perfectius est unumquodque in ipso. »

Ad 2m* « Essentia creaturae comparatur ad essentiam Dei ut actus imperfectus ad perfectum. Et ideo essentia creaturae non sufficienter ducit in cognitionem essentiae divinae, sed e converso ».

Ad jm. « Essentia divina (in sua eminentia)- potest accipi ut propria ratio uniuscujusque, secundum quod diversimode est participabilis vel imitabilis a diversis creaturis. » Sic dependenter a Deo, lapides participant cnti, plantae vitae, animalia cognitioni, homines et angeli vitae intellectivae, et justi vitae proprie divinae. Haec sola ultima participatio dicitur ' « participatio divinae naturae », aliae sunt imitationes essentiae divinae, secundum esse, vivere et intelligere.

Haec eminentia essentiae divinae remanet pro nobis secreta seu invisibilis, sed in ea verificatur principium : « quae sunt divisim in inferioribus sunt unite in superioribus ». Sic in una sensatione visuali coadunantur omnia visibilia alicujus immensae regionis, quae uno intuitu conspicitur. Item iri una scientia perfecta coadunantur omnia intelligibilia ad eam pertinentia. In summo Deus comprehensive cognoscens ipsum esse subsistens, id est seipsum, optime cognoscit omnes modos entis possibiles et actuales.

AN SCIENTIA DEI SIT CAUSA RERUM

Art\ VII. — Utrum scientia Dei sit discursiva*

Hespondetur negative, hoc est corollarium praedictorum.

Duplex enim est discursus, aut secundum successionem tantum, prout unum intelligitur post aliud, ut nox post diem, aut secundum causaliiatem, sicut per principia pervenimus ad cognitionem conclusionum.

Sed neuter discursus est in Deo, quia simul omnia videi, quia omma videt in uno, scilicet in seipso, et quia Deus non procedit de noto ad ignotum, cognoscit effectus non ex causa, sed statim in cau$at sicut nos in termino discursus.

Chapter 61 of 105