Sectio 7, art. 3: Utrum aliquod nomen dicatur de Deo proprie*
St. qu. Proprie distinguitur hic non contra communiter, sed contra metapkorice, Sic loquimur frequenter de significatione propria verborum, id est non metaphorica. Et in interpretationeSacraeScripturae valde attendendum est ad distinguendum sensum proprium a metaphorico. V. g. saepe Deus dicitur justus et quandoque dicitur iraius. Dicitur iratus metaphorice cum ira proprie dicta sit passio quae non est in Spiritu puro ; utrum vero Deus dicatur proprie jusius, an negandus sit quod sit proprie justus, quia est suprajustus. Difficultas ista provenit a Dionysio citato in obj. 2a, •ecundum quem haec nomina bonus, sapiens, justus, verius removentur a Deo quam de eo praedicentur.
Conelusio sancti Thomae est: quantum ad perfectionem significatatn plura nomina dicuntur de Deo proprie, et magis proprie et prius quam de creaturis ; sed quantum ad modum significandi non proprie dicuntur de Deo.
Prius explicantur termini, v. g. quantum ad perfectionem significatam sapientia significat cognitionem per altissimam causam ; sed quantum ad modum significandi, sapientia est accidens, scilicet quaiitas mentis acquisita vel infusa, seu habitus mentis creatae ; sic sapientia est in aliquo genere et in aliqua specie qualitatis, proinde non potest sub isto aspectu proprie attribui Deo, qui in genere non est.
Terminis sic explicatis, ratio conclusionis, quae magis explicite invenitur ad lm; est quod pro his nominibus perfectio significata nullam imperfectionem involvit, v. g. sapientia ; dum modus significandi est imperfectus et creaturis competit.
E contrario alia nomina, quorum significatum formale involvit imperfectionem, v. g. iratus, dicuntur solum metaphorice de Deo.
Ad im dicitur id quod longius exprimitur in de Poi.s q. vn, a. 5, ad 2m : dici potest : Deus non est sapiens, sed supersapiens, si consideratur modus imperfectus secundum quem sapientia est in homine ut habitus acquisitus vel infusus.
Notandum est quod haec expressio : « proprie quoad significatum formale et non proprie quoad modum significandi » quodamrnodo aequivalet
AN NOMINA DIVINA SINT SYNONYMA 309 huic expressioni formaliter eminentert id est formaliter quoad perfectionem significatam, eminenter virtualiter quoad modum significandi. Attamen istud formaliter intelligi debet non univoce sed analogice, ut dicetur art. 50. Cf. Cajetanum in art. 5, n° vii.
Chapter 51 of 105