Sectio 7, art. 7: Utrum hoc nomen « Deus » sit communicabile
Respondetur j hoc nomen « Deus » est incommunicabile secundum rem (sensu proprio), sed communicabile secundum opinionem et metaphorice.
Ratio primae partis est, quod natura divina seu Deitas est in se incommunicabilis creaturis. Cf. Ia, q. XI, a. 3 : Deus non potest esse nisi unus seu unicus. Attamen ex revelatione cognoscitur quod Deus Pater communicat Deitatem Filio et Spiritui Sancto. Unde nihil extra Deum potest vocari proprie Deus.
Ratio secundae partis est : secundum erroneam opinionem polytheismi, homines locuti sunt de pluribus diis. Insuper de justis, in quibus est gratia seu participatio divinae naturae, metaphorice dictum est in P$, 81, 6 : « Ego dixi : dii estis ».
Unde dum esse, vivere, intelligere, sunt quid naturaliter participabile in lapidibus, in plantis, in creaturis rationalibus, Deitas non est naturaliter participabilis, sed solum supernaturaliter, per gratiam, quae est formalis participatio Deitatis, seu radicalis principii operationum quibus Deus seipsum videt et diligit.
Chapter 55 of 105