Sectio 7, art. 18: Utrum Deus possit cognoscere infiiuta
St. qu, Videtur quod infmitum, ut series dierum sine termino, est quid ignotum et incognoscibile, quia aliquid est cognoscibile prout est in actu, seu determinatum. — Item infinitum secundum rationem suam est impertransibile , quia non habet terminum, v. g. series actuum intelligentiae aut voluntatis quae esset sine termino a parte post. Illud enim solum pertransiri potest quod habet principium et finem. (Cf. Arist., Physica, 1. VI, lect. 9, sancti Thomae.)
Responsio tamen est afirmativa, et est de fide, ut melius constabit ex articulo sequenti, ubi affirmatur cognitio divina futurorum contingentium, etiam actuum intelligentiae et voluntatis animarum immortalium, quarum multitudo erit sine fine.
Primo probatur quod Deus cognoscit infinita tum scientia simplicis intelligentiae, tum scientia visionis. Et deinde assignatur ratio possibilitatis hujusce cognitionis.
i° Quoad scientiam simplicis intelli gentiae :
Ea quae sunt in potentia Dei et creaturae sunt infinita.
Atqui Deus cognoscit non solum ea quae sunt in actu, sed ea omnia quae suht in potentia sua et in potentia creaturarum.
Ergo cognoscit infmita, scil. multitudinem actu infinitam et innumerabilem possibilium ; « numerus addit super multitudinem rationem mensurationis ; est enim numerus multitudo mensurata per unum » ut dicit sanctus Thomas, in Physicam, 1. III, lect. 8. Cf. supra q. 7, a. 4.
2° Quoad scientiam visionis :
Cogitationes et affectiones animarum immortalium multiplicabuntur sine fine. Atqui Deus has omnes actu et simul cognoscit, non succeasive, sicut nos. Ergo etiam ejus scientia visionis cognoscit infinita. Multitudo harum cogitationum est infinita a parte post, et simpliciter innumerabOis.
3° Assignatur ratio possibilitatis hujusce cognitionis infinitorum.
Cognitio se extendit secundum modum formae quae est cognitionis principium. Atqui cognitio Dei fit per essentiam divinam, quae ut causa se extendit ad infinita etiam secundum quod sunt ab invicem distincta (cf. a. 6 et 11). Ergo Deus potest cognoscere infinita etiam secundum quod sunt ab invicem distincta.
Major inductive constat, visio sensibilis se extendit secundum extensionem speciei sensibilis ad omnia sensibiHa ad quae species ista relativa est. Intellectio autem nostra se extendit secundum speciem intelligibilem abstractam ad infinita individua secundum quod communicant in natura specifica sic intellecta, non vero secundum quod ab invicem distinguuntur.
Minor autem probatur ex art. 6 et 11, quia quidquid perfeciionis est m creaturis, etiam conditiones individuantes, in Deo praeexistit tanquam in causa eminentissima, quae perfectissime suam virtutem et causalitatem cognoscit.
DE DIVINA COGNITIONE FUTURORUM CONTINGENTIUM 353
Confirmatur ex solutione difficultatum.
Ad Jm. Cognoscere infinitum successive, partem post partem est impossibile, etiam pro Deo, quia additio nunquam finiretur ; sed Deus cognoscit infinitum vel infinita, non successive, id est : non partem post partem, sed omnia simulf proiit continentur in sua virtute et causalitate aeterna, quae, tota simul existens, ambit totum tempus. Sic non repugnat quod infinita contineantur in aliquo Infinito perfectissimo praeexistenti, scilicet in Dei potentia, intellectu, aeternitate, quia in Deo coadunantur, non se habent ut partes extra partes, sicut in propria mesura tempcris, sed mensurantur per unicum instaris immobilis aeternitatis.
Ad 2m. « Infinitum non potest transiri neque ab infinita » quia transitio importat quamdam successionem in partibus (et non est terminus in multitudine partium infinita) ; sed infinitum potest adaequate comprehendi ab Infiriito, in ratione superiori essentiae divinae, cujus virtus est infinita.
Ad 3m. Sic scientia Dei est mensura non quantitiva rerum, sed prout res imitantur Dei scientiam, ut artificiatum, in quantum concorHat arti.
Chapter 66 of 105