Sectio 7, art. 5: Utrum nomina per prius dicantur de creatuiis quam
de DeOo
SL qua Videtur quod per prius dicantur de creaturis, quia per prius eas cognoscimus. « Deum ex creaturis nominamus » inquit Dionysius, de Nom. div.t c. 1.
Responsio tamen est cum distinctione, scilicet :
i° Omnia nomina metaphorice de Deo dicta per prius de creaturis dicunlur, quia nihil aliud significant quam similitudines ad creaturas. Sic .Deus metaphorice dicitur iratus, et ira per prius dicitur de motu appetitus sensitivi irascibilis.
2° Nomina\non metaphorice sed proprie de Deo dicia per prius dicuntur de Deo quoad rem significatam, et per prius de creaiuris quoad imposiiionem nominis. Ratio primae partis est, quia dicuntur de Deo non solum causaliter sed substantialiter (a. 2). Ratio secundae partis est quod, in via inventionis, prius cognoscimus creaturas.
Sic explicatur quare Christus dixerit : « Nemo bonus, nisi unus Deus » Marct x, 18, et sanctus Paulus : « Flecto genua mea ad Patrem Dornini nostri Jesu Christi, ex quo omnis paternitas in caelo etin terra nominatur. » Eph. iii, 14. Hic articulus, sic explicans haec verba revelata, est magni momenti contra agnosticismum, sicut articulus 3113 in quo dictum est : haec nomina dicuntur de Deo proprie, non metaphorice, seu symbolice.
Chapter 53 of 105