Prologus.
Post illum tractatum quem de partu Virginis, vel infantia nostri Emmanuelis contra quorumdam errorem dictaveram, simul et edideram, quemdam ex magistri Andreae discipulis offendi, quem adhuc eodem errore implicitum inveni. Exarsit itaque animus meus ad illa quae ante jam dixeram adhuc aliquid addere, unde possem eorum etiam infirmitati satisfacere, qui sub hoc erroris contagio videbantur pene usque ad desperationem laborasse. Credo autem devotis mentibus admodum placere, parvitatem meam tam excellenti materiae, cum tanta diligentia insistere, et ad tollendum errorem de tam immenso tanti mysterii profundo libenter desudare. Sub forma autem dialogi totam subsequentis operis seriem digessi, eo quod hic modus dicendi, vel docendi prae caeteris sit, vel ad audiendum jucundior, vel ad persuadendum efficacior. Unum itaque ex magistri Andreae discipulis mecum altercantem introduxi, ut sub forma ratiocinandi, servata vicissitudine interrogandi et respondendi, melius elucesceret quidquid in dubium venire potuisset. Neminem vero conturbet si unum eumdemque Scripturae locum videat me aliter et aliter exponere, cum sciat apud Scripturae sacrae expositores hoc frequens esse et celebre. Nam datam illam superius de duobus regibus sententiam volui primo ponere, eo quod videatur magnorum quorumdam virorum expositioni magis accedere. Ad ultimum autem illam ponere placuit, ad quam animus meus amplius accedit. Lectoris autem judicio relinquitur eligere quod rectius judicaverit.
Chapter 29 of 78