Nn. 178–242
- B) Insuper, nil probat Mahumetem fuisse a Deo missum ad instaurandam veram reHgionem : a) ipse missionem suam affirmavit, sed ejus testimonium non est fide dignum, ciim nullo miraculo confirmetur; b) ejus affirmatio est falsa : nam Deus hbidinem permittere nequit;
c) propagatio Mahumetismi vi armorum exphcatur, d) frudlus hujus rehgionis veritatum/r^^w;^//>(pr8esertim monotheismo) quae servavlt, tribui debent.
Ergo Mahumetismus est et ipse opus humanum quod longe transcendit Christianismus.
' Syn. inaj , n. 548-553; Huby, Christiis, p. 541; Bkicout, Ou en csi V Histoire des Religions, I, p. 424; Carra de Vaux, Le Mahomi' iisme.
GONCLUSIO TRAGTATUS. 67
- COnclusio. Ex hac comparatione Christianismi cum aliis religionibus sequitur Christianismum et quidem solum esse omnino transce^tdentem^, Ex quo inferre licet valde probabiliter eum esse divinum, cum sine speciah* Providentias interventu haec transcendentia explicari nequeat. Haec conclusio certa evadit quando accedit argumentum historicum supra expositum, ex quo colligitur Christi testimonium de sua missione rehgiosa et do6lrinah, sandlitate et variis miracuHs firmatum, esse omnino fide dignum.
CONCLUSIO TRACTATUS.
Religio Christiana est ab omnibus ampleftenda.
Probavimus : i) reHgionem ahquam esse a quohbet homine colendam; 2) ahquam revelationem esse humano generi moraliter necessariam; et 3) Christianismum esse hodie solam rehgionem revelatam; ergo unicuique gravis incumbit obhgatio christianam fidem amplecStendi.
Hanc conclusionem dire^e probare possumus ex verbis Christi et Apostolorum : a) *' Qui credit in eum, non judicatur; qui autem non credit jam judicatus est quia non credit in nomine Unigeniti Fihi Dei^''; — ** Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit; qui vero non crediderit, condemnabitur^ ".
b) Item Petrus : " Non est in alio ahquo saUis. Non enim ahud nomen est sub cselo datum hominibus in quo oporteat nos salvos fieri^". — Et Paulus : ^* Non
» Hoc argumentum egregie evolvit Abb6 de Broglie, Problhnes et conclusions de V Hisioire des Religio7is. Integre legantur cap. VIII, IX, X, XI. Hinc apparet Catholicos non timere ne historia Religionum divulgetur, sed e contra multuni sperare ex hac comparatione instituta inter Christianismum et ceteras Religiones; nam nulla inveniri potest quae tam evidentia prse se ferat signa interventfis divini tum in fundatore, tum in institutione, propagatione ac conservatione, tum in efficacia morali, tum in prseparatione, ideoque religio cathohca non solum alias religiones transcendit, sed in seipsa considerata omnino transcendens est, ita ut opus Dei ab onmibus haberi debeat.
CONGLUSIO TRAGTATUS.
justificatur homo ex operibus legis, sed per fidem Jesu Christi^".
Ergo Deus hanc obhgationem aperte promulgavit.
Responsum igitur habemus quaestioni quam initio hujus Tradlatds solvendam ponebamus : num et quamnam religionem homines amplefti teneantur? — Debemus omnes religionem christianam profiteri.
TRACTATUS II.
DE ECCLESIA CHRISTI.
Jesus Christus missus est a Deo ad docendam veram Religionem ab omnibus hominibus ample^tendam. — Sed quisnam sii verus Christianisfnus? De faiflo plures sunt hodie societates quae christiano nomine gldriantur, licet omnino diversae sint : Protestantes negant Christum instituisse au6loritatem supremam et infallibilem quae revelationem tuto servaret et propagaret; Grc^ci schismatici admittunt audloritatem infaUibilem quam in corpore Episcoporum collegialiter agente ponunt ; — Catholici tenent au6toritatem supremam corpori Episcoporum competere, sed etiam hujus corporis Capiti, nempe Pontifici Romano, qui vices Christi gerit in terra. — Quaeritur ergo quisna?n ex his tribus conceptibus sit verus^ seu menti divince consenta?ieus ?
Duplex erit pars in Tra6tatu : prior, apologetica^ de inventione veras Christi '^ZQ}i^^'^\ posterior^ dogmatica^ de organica Ecclesiae catholicae constitutione. Ecclesiam initio hujus traflatus vocamus sensu generali ccetum hominum viatorum Christi doftrinam profitentium; accuratiorem vero definitionem in fine trademus.
De inventione veras Ecclesias Christi.
Prsenotanda.
I. De variis modis quibiis Ecclesia a variis Christianoriim societatibus concipitur^.
1° De Ecclesiis GRy*:cis a Romana sede separatis.
- Graeci, qui Orthodoxos sese vocant, docent Ecclesiam visibilem esse a Christo constitutam, eamdemque privilegio
• infallibiliter docendi, ac ieges ferendi fuisse prasditam, quod mcorpore Eplscoporum residet. Contendunt primatuni Pontificis Romani non esse juris divini, sed juris ecclesiastici, ob urbis Romas dignitatem Romanis Pontificibus primitus concessum, posteaque primatum Archiepiscopis Constantinopolitanis merito translatum fuisse, saltem quoad orientales Ecclesias. Agnoscunt au6loritatem septem priorum Conciliorum (Ecumenicorum. Juxta eos ergo Ecclesia est societas aristocratica^ ab Episcoporum collegio regenda.
2° DE VARIIS SECTIS PrOTESTANTIUM.
- Omnes rejiciunt primatum Romani Pontificis, et unam agnoscunt fidei regulam, nempe Scripturam Sacram. — Ltctherani dicunt veram Ecclesiam Christi esse invisibilem, sed fideles in terra uniri vinculis baptismatis, ccenae, et Evangelii prasdicationis. Hsec societas visibiiis non fuit constituta a Christo, — et ideo muiti ad Ccesarismum confugiunt.
Calvinistce admittunt Ecciesiam visibiiem in qua presbyteris a popuio deiegatis, jure divino episcopis asquaiibus, competit ecciesiae administratio : quod systema dicitur Presbyterianismus,
Anglicani saitem pierique admittunt societatem visibiiem a Christo institutam, et ab episcopis regendam, — ideoque dicuntur Episcopalistce.
Denique se6las permuitse contendunt Ecciesias esse sui juris, et potestatem habere sibi constituendi leges ac ministros, prout sibi magis piacuerit :^ hic est error Multitudinisiarum,
3° De Liberalibus et Modernistis.
^A A 186. A) Protestantes Liberales a) negant Christum insti-
^'i tuisse Ecclesiam ut societatem, ctim ei persuasum fuerit regnum cseli una cum fine mundi mox venturum esse; b) et explicant naturaii processu Ecciesiae efformationem. Fideies qui primum sequales erant, eiegerunt seniores qui coetibus reiigiosis praesiderent. Grassante Montanismo, potestas Episcoporum qui ecciesiis praeerant pauiatim crevit, et mox habiti sunt ut successores Apostolorum; orto Gnosticismo, instituta fuit reguia fidei, sciiicet traditio ab Apostoiis per successionem Episcoporum usque ad nostra tempora perveniens. Postea, au(flontas Romani Pontificis invaiuit et omnino suprema evasit. Cum hsec potestas ecciesiastica tum Summi Pontiiicis, tum Episcoporum, sit mere humana, et saepe tyrannica, quilibet jus habet direcfte Deum adeundi et cumeointimam unionem ineundi.
B) ModernistcB eamdem admittunt evolutionem in constituenda Ecclesia, putant privatum conscientiae judicium ante-
DE INVENTIONE VER^ EGCL. GHRISTI. 71 ponendum esse ejus au61oritati, sed rejiciunt individualismum religiosum, et dicunt Ecclesiam er.se necessariam ad veram fidem servandam ac propag^andam, eique tanquam sociali aucftoritati obediendum esse.
4° DOCTRINA CaTHOLICA.
- Catholici de Ecclesia tria praesertim tenent : a) Christum instituisse Ecclesiam ad modum societatis proprie diSlce; b) in eadem constituisse Episcopos qui suprema potestate docendi et regendi pollerent; c) primatum jurisdid;ionis in omnes fideles et pastores contulisse Romanis Pontijicibus.
II. De naturd et vi argumentoruni quce in hdc privid parte adhibentur^.
; x88. Ad detegendam veram sententiam Christi de Ecciesia sua, utemur ;
1° Scriptura sacra^ et praecipue i) Evangeliis quorum au6loritatem jam demonstravimus; 2) A^ibus Apostolorum, necnon Epistotis^ quie continent doClrinam Christi genuinara, cum Apostoli se a Jesu edo6los et missos dicant, ac niiracuUs confirment.
Scriptura sacra, — ut liber humanus cum Rationalistis habebitur, ut liber divinus cum Protestantibus orthodoxis.
Objicitur ea quae in EvangeHis referuntur forsan adulterata fuisse o^^Adsci progressiifd idealisatione. Quod systemajam confutavimus supra, n. 82. Sed prj^eterea : a) Textus quos proferemus sunt multi, maximi momenti, cum substantia Evangelii arcfle connexi, ita ut negari nequeant quin totum Evangelium toUatur; b) si formam ipsam verborum attendamus, videntur verba ab ipso Jesu prolata et traditione accurate servata ; c) denique prae oculis habendum est Providentiam divinam, quae Jesum pluribus saeculis praedicatione prophetica praeparavit et miraculis multis commendavit, permittere non potuisse religionem veram substantialiter adulterari a coasvis Christi.
iSp- Notandum est minime qucefendam esse in Scripturci scientificam et co?npletam Ecctesia^ detineationem.
Ecclesia sicut bonum semen crevit et fa6la est arbor magna cujus rami universam faciem terrae obumbrant. Tempore Christi et Apostolorum, nondum apparuerant omnia ejus organa, sed quaecumque essentialia sunt jam existebant a Christo explicite designata : scilicet Christus revera jecit fundamenta Ecclesiae cihm Collegium Apostolorum instituit cui pr^efecit Petrum, ac supremam docendi, regendi et san6lificandi potestatem ei explicite commisit.
- 2° Traditionibus Apostolicis. Nam non omnia quae fecit et dixit Jesus in Hbris sacris scripta sunt, et Apostoli non solum ad scripta, sed etiam ad ea quae ore tradiderant saepe provocant. Sunt ergo, praeter Scripturas, Traditiones orales quae mentem Christi fideliter servant : nam Apostoh Christo proximi fuerant, et dodlrinas ab eo traditas tenacissime custodiebant.
Utemur non tantum di^is Apostolorum, sed et eorum gestis^ quae ostendunt quom.odo reapse conceptus Christi de regno suo intelle6lus fuerit ab ejus discipuhs. Providentia divina certiores nos facit Apostolos non adulterasse mentem Christi de opere suo in mundo.
Argumenti causa, his traditionibus prout hwnanis^ in parte apologetica, utemur.
3° Ratione naturali^ \n quantum nobis manifestare valet quae aptiora sunt ad consequendum fiinem a Deo intentum in instituenda societate ecclesiastica; argumenta autem hujusmodi non sunt ex se apodi6tica, sed viam parant demonstrationi aut eam complent.
Divisio. Pars apologetica ita dividitur : divina institutio Ecclesiae, id est, aiicujus magisterii vivi et infalhbilis, 1° ratione suadetur; 2° historice probatur j 3'' notis visibilibus confirmatur^
L
^ Hunc ordinem ampledlimur utpote praesenti et generali controversiae statui magis accommodatum. Quia vero argumenta apologetica diversis mentibus adaptari debent, Apologetae ordinem invertere possunt secundum psychologicas auditorum aut ledlotum dispositiones.
DE INVENTIONE VER^ EGGL, GHRISTI. 73
ArT. I. DlVINA INSTITUTIO ECCLESIJE RATIONE SUADETURi.
aajc 191. Status qucestionis. Primaria quaestio solvenda <-'"'est : num Christus instituerit magisterium vivum et infallibile ad siiam doflrinani tuendam et propagandam. — Res historice expendi debet : attamen praemitti potest argu mentum a priori^ quo prseparentur animi ad percipiendam demonstrationem historicam.
Inter Protestantes i) alii, Liberales di6li, quamlibet au6loritatem respuunt etiam Scripturae, 2) alii tenent unam esse au6loritatem, non quidem vivam, sed scriptam, scilicet Scripturam Sacram. Duo probare intendimus : i" quamdam auHoritatem infallibile^n esse necessariam; 2° Scripturam esse insufficientem, sed desideiari magisterium vivum et infallibile,
§ I. Moralis necessitas alicujus auctoritatis infallibilis suadetur-
- AuHoritas hic dicitur regula fdei, seu nonna qud cognoscuntur quce sunt credenda et facienda ad vitam ceternam consequendam; — infallibilis^ i, e., cui tuto fidere possimus'^,
Thesis : Si res a priori consideratur^ valde probabih est Christum instituisse aunoritatem infallibilein ad suam doftrinam conservandam et propagandam.
Probatur : a) ex naturd sociali religionis. Societas vim maximam confert hominibus in rebus politicis, industrialibus, scientificis; item in re religiosa : siquidem in societate religio facilius servatur, velocius propagatur, et felicius defenditur ab hostibus. Itaque variae religiones formam socialem induerunt, ut constat ex historia religionum.
Atqui societas rehgiosa, sicut omnis societas, stare nequit sine au6loritate suprema. — Ergo...
- b) Ex naturd revelationis christiance. Religio christiana divinus revelata, ex didlis in Tra6latu praece-
» Infallibilitas hic non sumitur sensu stridle theologico, de quo infra.
dente, comple6titur dogmata, praecepta et ritus, quse servari nequeunt integra et incorrupta absque au6loritate. — Constat ex eo quod dogmata sunt intelledlu difficilia, et mysteriis plena, ideoque facile adulterantur ; prsecepta austera et omnibus vitiis opposita, proindeque benigniori interpretationi obnoxia; ritus autem facile in varias superstitiones prolabuntur.
Confirmatur experientia populorum, qui, repudiata omni au(5loritate, Christianismum profiteri voluerunt : ita, inter Liberales, quot dissensus de rebus maximis, v. g., de ipsius Christi divinitate et existentia!
Ergo, dicendum videtur a priori Christum, magno ingenio prseditum, praevidisse fore necessariam, ac proinde instituisse audloritatem infallibilem qua religio sua servaretur et propagaretur.
.^ n. Moralis necessitas magisterii vivi et infallibilis suadetur.
^-' 194. Status quaestionis. Posita necessitate alicujus audtoritatis infallibilis in religione a Christo instituta, quaeritur gucena77i sit illa aii^oritas, utrum liber inspiratus tantum, an 77iagisteriu7n viviwi et infallibile.
Protestantes omnes, LiberaUbus exceptis, agnoscunt auftoritatem Scripturae sacrae, et docent eam esse solam fidei regulam. Si oriantur difficultates, solvi debent privato examine juxta plerosque Lutheranos et Calvinistas, privata inspiratione juxta se6las mysticas, ope historiae et traditionis humanae juxta Anghcanos.
Catholici vero tenent regulam fidei proximam esse MagisteriuTU vivum et infallibile Ecclesiae quod proponit et authentice explicat fideHbus verbum Dei contentum in Scriptura Sacra et in Traditione.
AAf^ 195. Thesis : Si res a priori spe^atiir^ valde proba- ^ bile est Ckristum instituisse magisterium vivu7n et infallibile quo do^rina sua conservaretur et propagaretur.
Probatur ex dotibus regulce fidei. Regula fidei necessaria ad conservandam et propagandam dodlrinam revelatam debet esse : a) tuta et co77ipIeta, b) 077inibus obvia^ C) apta ad dirimendas controversias, — Secus enim ex ea multis impossibile foret cognoscere quae sunt credenda et facienda ad salutem consequendam.
DE INVENTIONE VER^ EGGL. GHRISTI. 75
Atqui liber inspiratus absque magisterio vivo, ac praesertim Scriptura Sacra quocumque modo proponitur, his non fulget.dotibus, sed solum Magisterium vivum et infallibile.
Krgo. (j)c. 196. Prod. viinoris prima pars, Liber inspiratus, ac praesertim Scriptura Sacra^ quocumque modo proponitur, non estregula^fidei tuta et completa^ 7tec omnibus obvia^ nec apta ad dirimendas controversias : a) non est regula tuta et completa^ quia non praebet criterium certum quo discernantur libri inspirati, nec demonstrare potest omnia revelata in Scriptura contineri; b) non est omnibus obvia^ nam Scripturam Sacram prse manibus habere non omnes Christiani omni tempore potuerunt, — nec sufficienter intelligere ut ex ea symbolum fidei sibi conficiant, propter difficultates innumeras quae veniunt ex idiomatibus quibus scripti sunt hi libri, ex mendis translationum, ex modo quo dodlrina recensetur, ex obscuritate prophetiarum, ex profunditate dogmatum, ex multiplici sensu qui in Scripturis usurpatur, etc...;c) non apta ad dirimendas cojitroversias^ quia, ut constat ex multiplicitate se6tarum, privata inspiratio, etiamsi existeret, authentice discerni nequit; ex altero capite, privato examine S3ep'ius nulla certitudo de vero sensu textus haberi potest.
- Secunda pars. Magisterium autem vivum et infallibile est regula : a) tiita et completa^ quia omnes veritates revelatas tum in Scriptura tum in Traditione contentas fideliter exponit; b) omnibus obvia^ quia facile omnibus praebet et explicat verbum I)ei; c) apta ad dirimendas controversias^ quia magistri vivunt et di6lis et scriptis mentem suam aperire, genuinumque dogmatis sensum exponere possunt.
Conclusio. — Ergo verisimiliter credendum est Christum, qui volebat Evangelium praedicari omni creaturae, elegisse tanquam audloritatem religiqsam magisterium vivum et infallibile, — quod jam historice demonstrandum est.
ArT. II. DlVINA INSTITUTIO ECCLESI^ IIISTORICE PROBATUR^
- Status qucestionis. Omnes concedunt Jesum instituisse Ecclesiam implicite et mediate; sed quceritur num Ipse deierininaverit elemefita essentialia societatis ecclesiasticce,
Negant plerique Protestantes Jesum ipsum instituisse societatem hierarchicam; negant Gr?eci Schismatici, et Episcopahstae Jesum supremam au6loritatem Pontifici maximo tradidisse.
Contra quos probandum est : 1° Jesum instituisse Ecclesiam ut societatem hierarchicam in qua jure divino corpus Episcoporum pollet au6loritate docendi et regendi, 2° Jesum huic corpori Pastorum prcefecisse Summum Pontificem^ qui jure divino in ipsos Episcopos habet jurisdidlionem.
§ I. Jesus instituit Ecclesiam ut societatem hierarchicam.
%h:: ^99* Societas est coetus plurium ad communem finem conjun6lis viribus tendentium. Dicitur democratica quando potestas a populo exercetur sive per se, sive per delegatos; hierarchica, quando praelati audloritatem exercent quam a Deo, non autem a populo receperunt.
Ecclesia est societas hierarchica, quia in ea Episcopi audloritatem a Deo tenent, quae ita Ecclesiae essentiaUs est ut sine episcopatu jam non esset Ecclesia Christi. — Ad demonstrandam hanc veritatem, triplex erit thesis : I de potestate Apostolis collata; 2° de potestate successoribus Apostolorum competente; 3° de infallibilitate magisterii apostoHs eorumque successoribus dati.
- Thesis I^, : Christus Ecclesiam ut societatem hierarchicam instituit Apostolis conferendo triplicem potestatem docendi^ regendi^ et san^ificandi fideles, — Historice certum, theologice de fide^.
' Haec propositio, etsi propriis terminis non definita, implicite traditur a Concilio Vaticano, sess. IV, Prooem., Denzinger-Bannwart, 1821, et explicite docetur magisterio ordinario Ecclesiae.
DE INVENTIONE VER>E EGGL. GHRISTI. 77
Ad quod probandum Scriptura historice considerata ostendemus Ecclesiam i) prceparatam, 2) fiindatam fuisse a Christo, et 3) post Pentecosten in societatem vere hie rarchicam a Christo constitutam crevisse,
- 1° Christus viam paravit institutioni Ecclesice. prcedica7ido regnum Dei.
Prophetae regnum messianicum, nationale simul et universale, spirituale, et eschatologicum annuntiaverant: tempore Christi, Judaei exspe6labant praesertim regnum temporale et nationale.
Jam initio suae praedicationis Jesus annuntiat regnum Dei. Sed quid sit illud regnum Dei? De hoc dissentiunt Liberales et Catholici.
Alii cum Loisy putant regnum Dei a Christo annuntiatum esse mere eschatologicum, et sane multa verba Christi de vita seterna justorum in caelo intelHgenda sunt; — ahi cum Harnack et Sahatier docent regnum Dei esse internum^ et merito quidem, nam Christus enuntiat dispositiones animae ad ingrediendum in hoc regnum, paenitentiam, fidem, etc.
- Sed regnum Dei non est tantum futurum : jam enim advenit^ jam praesens est tempore Christi^; — nec est tantum internum^ animae fideh immanens, sed simul externufn et sociale^ ut patet ex parabolis apud Matt.^ c. XIII.
Si conferuntur omnes Evangelici textus de regno Dei, triplex veluti stadium distinguitur : uhimum et perfe6tum quod est regnum eschatologicum; hoc autem praeparari debet regno interno Dei in cujusque anim^; et hoc regnum internum praedicari dilatarique debet regno sociali et externo jam existente tempore Christi.
Praedicando regnum Dei, Jesus paravit viam institutioni ecclesiasticae societatis; nam : ^ finem Ecclesiae jdesignavit, seu gloriam Dei obtinendam in regno caelorum ^terno, cujus inchoatio est regnum divinae gratiae in justis; b) necnon ^nedium a se ele6tum ad hunc finem assequendum, sciHcet societatem visibilem et externam, spiriiualem, progressivam, universalem, seu Ecclesiam, — cujus praecipua hneamenta jam deUneaverat.
- 2^ Christus proprie Ecclesiam insiituit dum Apostolis potestatem docendi^ regendi atque san^ifica?tdi promittit et confert.
Christus non solum annuntiavit regnum sociale et externum, sed Ipse explicite essentialia elementa hujus regni determinavit cum Apostolos educavit et misit in universum mundum.
A) Christus a) elegit duodecim^ Apostolos quos nominatim vocavit; b) educavit tum exemphs suae vitae quae quotidie videbant, tum explicationibus multis quibus eis edisserebat parabolas de regno Dei; c) misittos praedicare regnum Dei fiHis Israel. Nonne haec omnia innuebant Jesum sic praeparare praedicatores Evangehi?
- B) Mentem suam aperuit explicite eis promittendo potestatem docendi, regendi et san6lificandi fideles in suo regno.
a) Petruin afiirmat i) fore fundamentum suae Ecclesise, 2) tenere in manu sua claves regni, 3) jus habere obhgationes varias in ordine spirituaH imponendi aut auferendi^ b) Apostolis duodecim promittit i) potestatem ligandi atque solvendi, id est, regendi Ecclesiam^; 2) assistentiam specialem Spirit^s San6li in prsedicando Evangelio^.
C) Christus redivivus dedit potestatem quam promiserat tum Petro^, tum Apostoliss. Ita collegium Apostolorum accepit a Jesu Christo vices Dei gerente potestatem docendi Evangelium omnibus populis, leges imponendi quibus lex divina servetur, et sancSlificandi animas administratione sacramentorum.
Ergo ex multis locis quatuor EvangeHorum constat Jesum ipsum expHcite designasse : i) finem Ecclesiae, scilicet regnum internum Dei propagandum, et seternum praeparandum (cf. supra, 202); 2) formam societatis ecclesiasticae, nempe hierarchiam quae jure divino gaudet tripHci potestate docendi, regendi, et sandlificandi animas. Ergo instituit Ecclesiam immediate et expHcite.
« Matt,, XVI, 18-19. Cf. infra, n. 222. — « Matt,, XVIII, i8. ^Joan., XIV, 16-17, 26; XV, 26, 27; XVI, 13. ^Joan., XXI, 15-18.
DE INVENTIONE VER^ EGGL. GHRIStf. 79
- Objiciuni Protestantes i)hos textus non esse authenticos, et imprimis verba Christi redivivi non esse historica. — Sed nulla est ratio eos ut interpolatos habendi, nisi quia adstruunt regnum Christi esse societatem hierarchicam (quam a priori rejiciunt adversarii). — Praeterea resurrecftio Christi historice probatur, ergo verba Christi resurgentis ut historica accipienda sunt, maxime cum nil contineant nisi adimpletionem promissionum antea solemniter et multipliciter fa6larum. — Denique nisi missionem explicitam a Christo acceperint, intelligi nequit ratio agendi Apostolorum post Pentecosten.
- Insiant aHos esse textus in quibus declaratur Christianos omnes esse sequales. — Ex contextu autem apparet Christum monuisse Apostolos au^floritatem exercendam esse cum benignitate et humilitate ad promovendiim bonumsubditorum, — et do(flrinam imponendam esse non au(floritate propria, sed au(floritate Christi ; sed exinde inferri nequit hierarchiam, cujus institutionem probavimus, non existere.
- 3° Apostoli, post Pentecosten^ Jam collegiaiiter agunt tanquam reiigiosce societatis prcesides^ seu societatem hierarchicam constituunt.
Ad quod probandum, expendamus quomodo Ecclesia constituta fuerit sive in Palcestina sive inter Gentes^.
A) In Palcestina^ praesertim in civitate HierosolymitanA^ fidelium conimunitas, nedum sit quaedam mystica iUuminatorum se6la, jam apparet ut societas hierarchica, a Synagogd distin^a^ suos speciales ritus habens :
a) Hierarchica, quatenus nempe regitur a corpore Apostolorum qui triplicem potestatem docendi, gubernandi et sanc^lificandi exercent tanquam divinitus acceptam^ et cui fideles sese subjiciunt^.
b) A synagogd distinBa : etsi enim Apostoh primum in templo preces offerunt^, mox aperte declarant se a judaicis audloritatibus independentes esse^; posteaque a Judseis omnino secedunt, in suam societatem admittendo incircumcisos Gentiless.
c) Suos proprios ritus habens., praesertim : i) baptismum^ distin6lum a baptismo Joannis^, sine quo nuUus novam communitatem ingredi potest^; 2) impositione^n
» YvRS DE LA Bkiere, \n Di(ft. Apologitique [A. d' AUs), t. I, 1251 sq* « ACl,, I, 12-26; II; 37-43; IV, 35-37; V, i-ii; 28-41; VIII, 14-20, etc. 3 Aa., II. 46; III, I, 2, n, etc. — 4 Aa.,\M, 8-20; V, 27-33.
manuum, quae a solis Apostolis confertur, et qua Spiritus Sandlus modo speciali datur ^ ; 3) fra^ionem panis^ quae nihil aliud esse videtur nisi celebratio eucharistiae a Christo in uUima coena institutae ^
Ex quibus infertur communitatem hierosolymitanam jam ab initio fuisse veram societatem hierarchicam et independentem.
207« B) Inter Genies. Post conversionem centurionis Cornelii, Evangehum late extra Palsestinam prsedicatum est, et inter Gentiles christianse communitates institutae sunt, quae et ipsae sacrce hierarchice subduntur, et unu?n corpus sub Apostolis efformant :
a) Sacrce hierarchice subduntur^ nempe Apostolis qui supremam au6loritatem exercent in omnes Gentilium communitates, et quidem tanquam divinitus acceptam. Quam au6loritatem ssepe sibi vindicant in epistoHs suis sive docendo'^^ sxwejudicando^^ sive corripiendo^y sive leges ferendo^ aut prcecepta^ non solum fidehbus, sed etiam senioribus qui curam habent fideUum. Sub Apostolis autem jarn apparent inferiores ministri, nernpe diaconi, presbyteri aut episcopi, qui et ipsi aliquam accipiunt potestatem in spirituaUbus, simulque cum ApostoUs veram hierarchiam efformant^, b) Unum corpus sub Apostolis constitumit^ quod jam vocatur Ecclesia^ cujusque unitatem S. Paulus variis comparationibus iUustrat, eam nempe comparando : a) templo, cujus unitas est visibiUs quia fundamentum ejus sunt ApostoU et Prophetae^; b) corpori^ quatenus Ecclesia est corpus Christi cujus nos membra sumus. Hoc autem corpus unum est non tantum quia unus est Spiritus, unus Deus, una fides, sed etiam unum baptisma^ et unum magisterium, quod concurrit in aedificationem unius corporis Christi. Unitas ergo est visibiUs in Ecclesia, et ministrorum hierarchia servatur^°.
Conclusio. Ex quibus concluditur Ecclesiam tanquam societatem hiera?rhicam ab ipso Christo institutam
3 / Cor., II, 1-5; VII. — 4 / Cor., V. — 5 / Cor., VI. 6 / Cor., XI, XLI, XIV. — T I Peir., II, 9, 12, 25; V. 3 Ephes., II, 20. — 9 Ephes., IV, 5. — ^° Elphes., IV, 14.
DE INVENTIONE VER^ ECGL. GHRISTI. 81 esse; nam, ex una parte, Apostoli, statim post Pentecosten, fidelium communitatem instituunt ad modum societatis hierarchicae a synagoga distindlae; et, ex altera, ita agunt vi ipsius potestatis sibi a Christo collatae, et ad implendam missionem sibi commissam; ergo nihil faciunt nisi mentem ipsius Magistri executioni mandare.
- Thesis II^ : Apostolorum successores jure divino sunt Episcopi^ collegialiter suntpti^ quoad potestate??i docendi^ regendi^ et sanclificandi fideles, — Thesis est historice certa, — theologice de fide utpote magisterio ordinario Ecclesiae fidei proposita.
Dicitur : a) Jure divino^ quia Jesus ipse voluit Apostolorum officium esse in Ecclesia perpetuum, — non jure mere ecclesiastico, ut docent Protestantes, et Modernistse. — b) Episcopi collegialiter sumpti, quia solum collegium Episcoporum haeres fa6tum est collegii Apostolici.
Thesis probatur per partes : 1° Apostoli jure divino successores habere debebant in officio suo; 2° successores Apostolorum in triplici potestate docendi, regendi, et sanctificandi fideles sunt Episcopi.
- '' Jure divino Apostoli successores habere debebant in officio, — De fide.
A) Innuitur ratione. Nam Christus Apostolis officium commisit quo integritas et unitas fidei servaretur, fidelesque tutius per legum custodiam finem suum supernaturalem attingere valerent. — Atqui usque ad finem mundi, integritas et unitas fidei erunt servandse, ac fideles tuto ducendi ad finem suum supernaturalem. — Ergo verisimile est Jesum voluisse Apostolos habituros esse successores in officio suo.
B) Probatur Scriptura. Juxta Matth. XXVIII, 20, Jesus erit usque ad consummationem saeculi cum Apostolis docentibus, regentibus et san6lificantibus fideles omnium gentium : hoc autem munus non in propria persona gerunt Apostoh, ergo per successores qui idem officium obtinebunt.
%^ 2X0. 2° Successores Apostolorum in triplici potestate docendi^ regendi et sanBijicandi fideles^ sunt Episcopi. — Defide.
Ex didlis supra, n. 206-207, tempore Apostolorum, Ecclesia erat hierarchice constituta; sed quaestio est num Apostoli potestatem quam vi muneris sui detinebant • aliquot ministris commiserint, et quibusnam. — Praetermittimus diaconos, qui, utpote inferioris ordinis ministri, successores Apostolorum dici nequeunt. Quaestio est igitur de preshyteris et episcopis.
- ' A) Jamvero historice constat, quidquid in contrarium dicunt Liberales et il/<?^^r;^/j/<^%presbyteris et episcopis collatam iuhsQ potestatem spiritualem ordinis etjurisdictionis ad san6^ificandos fideles. a) Ita episcopi ecclesiae Ephesinae, et presbyteri qui ecclesiis Asiae Minoris praesunt, jus et officium habent pascendi (id est, docendi ac regendi) gregem sibi commissum^ ita ut potestatis ipsius Petri comparticipes dicantur (cruv7:p£a6uT£po;)3. b) Pariter S. Paulus, in epistoh*s pastoraHbus, saepe declarat Timotheo et Tito datam fuisse, per impositionem manuum, potestatem docendi et exhortandi, necnon quasdam ecclesias regendi, imo et potestatem ahis. transmittendi, per impositionem manuum, au6toritatem sibi commissam in rebus ad cultum divinum spe6lantibusl
2 j ^ 212. B) Quaenam vero fuerit extensio hujus potestatis spirituaHs quserendum manet. Hic distin6lione opus est : non omnes quidem presbyteri aut episcopi plenitudinem audlbritatis apostoHcae accepisse videntur S; et aHunde nuHum argumentum desumi potest ex ipso nomine episcopi quod initio eosdem ministros designasse videtur sub diverso respe6lu spe6tatos^; s>ed quidam ex his ministris, plenitudinem sacerdotii cum potestate eamdem ahis communicandi simul et munus fideles docendi, regendi et san6lificandi cum aufioritate apostolis vi officii sui collata acceperunt, iique soH, exclusis presbyteris secundi
- Modernistae hanc propositionem docuerant (Decret. LamentabUi, 50) " Seniores qui in cbristianorum coetibus invigilandi munere fungebantur instituti sunt ab Apostolis episcopi aut presbyteri ad providendum neceisariae crescentium communitatum ordinationi, non propriead perpetuandam missionem et potestatem Apostolicam. "
4 / Tiw., 1, 3.4; IV, 6-ii; V, 1-2, 22; VI, 20; // Tim., l, 6. 13-14; II, 14; Tit, 1.3.
5 F. Prat, La ThMogie dc St Paul, . I, p. 475-482; A. MiCHiFXS, in Diet. ApoL, I, 1750, sq.
DE INVENTIONE VEF^ EGGL. GHRISTI. 83 ordinis, vere sunt Apostolorum successores. quocumque nomine vocantur. Etenim :
a) S. Paiilus certo hanc plenitudinem sacerdotii confert Timotheo et Tito^ quos mittit ad ecclesias constituendas, et quibus committit facultatem pastores et diaconos creandi per impositionem manuum';et valde probabiliter aliis discipulis, quales sunt Tychicus, Artemas, Silas, Epaphras^, quibus officium tradit ecclesiis quibusdam invigilandi.
- b) -S. Joannes pariter quibusdam plenitudinem sacerdotii cum jurisdirtione solis Apostolorum successoribus reservata contulit. Id jam probabiliter infertur ex ejus scriptis3; sed certum evadit e testimoniis sequioris aevi. i) 6*. Ignatius, circa an. 107, in epistolis suis supponit epis copatum jam per aliquod tempus institutum esse : asserit enim unum esse in quahbet ecclesia episcopum, cui presbyteri et diaconi obedire debeant, — episcopatum ita esse essentialem, ut sine eo communitas christiana nomen ecclesiae non sortiatur; quod quidem tam confidenter affirmare non potuit nisi episcopatus saltem circa finem primi saeculi constitutus fuerit. Jamvero tunc adhuc Ephesi vivebat S Joannes, qui merito censetur eos episcopos instituisse quibus S. Ignatius scribit. 2) S.Irenceus testatur Polycarpum, cujus discipulus erat, episcopum institutum fuisse ab 4postolis^ : quo nomine designat S. Joannem, cum ceteri Apostoli aut mortui essent aut in remotas regiones dispersi. 3) Quod confirmat Tertullianus^ asserens non solum Polycarpum, sed etiam ahos episcopos a S. Joanne institutos qs^q^-, fragnientum Muratorianum^ ubi agitur de Joanne et episcopis suis^, id est, episcopis ab eo institutis; Cle??iens Alexandrinus ^ ^ cujus testimonium est magni valoris, quippe qui traditiones optime noverit.
Historice igitur constat circa finem primi saecuh quosdam esse Ecclesiae ministros (postea episcopos didlos), qui plenitudinem sacerdotii receperant, quibus, excUisis
» CoL, IV, 7-8; Eph.,Y, 21-22; // Tim., IV, 12; Aa., XV, 22, 32, 40; XVI, 19, 25, 29; // Thess., I, i; // Co?-., I, 19; Col., I, 7; IV, 12-13. 3 Apocal., I-lIl, III Joan. — * Adv. Harcs., . III, c. III, 4. 5 DeprcBscript., XXXII.
^ MURATORI, Antiquitates italiccB Medii Aivi, III, c. 253. 7 Quis dives salvetur, 42.
diaconis et presbyteris secundi ordinis, commissum erat munus docendi, regendi et sandlilicandi fideles cum au61oritate suprema quam Apostoli, vi officii sui, a Christo acceperant, — eosque, et quidem solos, Apostolorum successores in officio suo dici posse.
- C) Episcopatum vero mouarchicum (id est unu7n episcopum pro q[uavis ecclesia) jam circa finem saeculi primi constitutum esse constat : a) ex modo loquendi audlorum secundi saeculi, praesertim S. Ignatii, qui supponunt hujusmodi institutionem jam per aliquod tempus viguisse; b) ex catalogis episcoporum quibus in variis ecclesiis delineatur series episcoporum usque ad primum saeculum aut etiam usque ad Apostolos \
Non diffilemur quidem in aliquot documentis agi de episcopis pluribiis in eadem civitate aut ecclesia degentibus. Sed animadvertimus : i) minime constare ibi agi de veris episcopis plenitudine sacerdotii praeditis, cum in quibusdam civitatibus ita recensitis aliunde certum sit jam adesse episcopum monarchicum;2) episcopatum pluralem,si alicubi primum exstiterit, mox locum dedisse episcopatui monarchico, ut ipsi adversarii fatentur.
- Conclusio. Ex quibus inferre licet : a) Apostolos quibusdam e suis discipulis plenitudiiiem sacerdotii commisisse, qui ecclesias regerent; b) hos autem esse qui saeculo secundo et deinceps difti sunt episcopi ; c) episcopatum monarchicum usque ad tempora apostolica retrogradi, ideoque a Christo intentum esse, cum Apostoli aperte dicant se mandata Magistri exsequi. — Ergo Episcopi, qua tales, sunt jure divino Apostolorum successores quoad potestatem docendi, regendi et san6lificandi.
33 ^s 216. Thesis III^ : Potestas docendi (collegio Apostolorum et Episcoporum concessa) privilegium infallibilitatis importat^ ita ut Ecclesia docens sit infallibilis circa fidem et mores, — Historice certum, theologice de fide ex magisterio.ordinario.
In hac thesi ostendimus regulam fidei catholicam non esse inventam saeculo tertio, ad haereses tutius refellendas, sed jam a primis Ecclesiae temporibus cognitam et explicite propositam.
DE INVENTIONE VER^ EGGI-. GHRISTI. 85
Declaratur, Infallibilitas est privilegium a Deo concessum quo error, in rebus fidei et morum, semper tuto cavetur. Provenit ex eo quod Spiritus Sanftus specialiter adest Ecclesise docenti, eam servando ab errore; differt ab inspiratione quae, praeter inerrantiam, importat positivam motionem ad scribendum, et a revelatione^ qu?e supponit veritatis antea ignotce manifestationem. — Illud privilegium collegio Apostolorum, item collegio Episcoporum competit, non autem singulis episcopis.
- Prohatur thesis ex promissis Christi, ex ratione agendi Apostolorum, et antiquitate christiana. Haec sunt tria argumenta non separatim spe6landa, sed potius tres partes ejusdem argumenti quae sese invicem confirmant.
1° Ex promissis Christi, A) Promisit Christus se daturum ApostoHs Spiritum veritatis qui cum eis in perpetuo maneret, eisque suggereret quaecumque dixerat^ Atqui haec promissio ^,) collegio Apostolorum fa6la est, et pro eorum successoribus; b) importat assistentiam specialem Spiritus SantSli, quatenus est do6lor veritatis; c) et quidem in do6lrina Christi proponenda. — Ergo promittit vere Christus infallibilitatem sensu prsediflo.
B) Item Christus^ promittit collegio Apostolorum, a) se mansurum esse omnibus diebus usque ad finem mundi, cum eis docentibus suam do6lrinam, b) quo fidelius eam omnibus proponerent. Hic est enim sensus biblicus hujus incisi : Ecce ego vobiscmn sum. Ergo...
- 2° Ex ratione agendi Apostolorum, A) Apostoli ita intellexerunt promissa Christi : dicunt enim Spiritum San6lum cum ipsis testem esse omnium quae praedicant^, cum ipsis condere decreta dogmatica simul et disciphnarial — Et ideo plenum assensnm intelle6lus exigunt^, et anathematizant quoscumque do6lores etiam Angelos diversa evangeh*zantes.
B) In scriptis affirmant Ecclesiam esse cohimnam et firmamentum veritatis^, do6lrinam quam docent esse depositum fideliter custodiendum, non miscendum cum novitatibus quae sunt erroneae"^. Ergo, secundum Apos-
tolos, sola vera regula fidei est do6lrina quam ipsi si^^e scriptis, sive viva voce tradunt^ : haec est sola veritas integra absque commixtione erroris, quia Spiritus San6lus eis docentibus assistit^
- 3° Ex antiquitate christiand. Quando ortae sunt hsereses, Patres, qui mentem Christi et Apostolorum noverant, non innituntur argumentis ex ratione aut Scriptura sacra sola desumptis, sed provocant ad audtoritatem Traditionis quae magisterio infallibili Episcoporum manifestatur.
A) Regulam fidei tutam, a qua secedere non iicet, esse do6lrinam ab Episcopo traditam scripsit S. Ignatiusdid Ephesios (III, IV, V, VI, XVI I), ad Trallenses, ad Smyrnaeos et Philadelphenses ; — item Polycarpus^ Papias, Hegesippus putant praedicationem seniorum, Apostolorum et Episcoporum esse orthodoxam fidem. — Testimonia h^c diredte regulam fidei catholicam demonstrant, indire6le thesim nostram de infalUbiUtate Episcoporum : nam sine assistentia speciah Spiritus Sandli praedicatio Episcoporum nequit esse tuta et semper vera.
B) 6". IrenceuSj in Epistold ad Flofinum^ et in opere Adversus hcereses^ aperte docet regulam fidei esse ** Traditionem quae est ab Apostolis, quae per successiones presbyterorum in Ecclesiis custoditur, ti per successiones Episcoporum petvenit usque ad nos^ Et addit : '* Qui cum episcopatus successione charisma veritatis certum acceperunt ^ ^\ Ita explicite indicat specialem gratiam dari successioni Episcoporum qua certo vitetur error in tradenda Christi do6lrina. — Cui consentit Tertullianus^ affirmans Spiritum Sandlum promissum a Patre ut do6lorem veritatis revera Ecclesiae dari.
C) A fine saecuU secundi, Concilia Episcoporum coadu* nata sunt contra haereticos, et haec tanquam veriiatis organa authentica habita fuere tum ab ipsis Concilii Patribus, tum a fidehbus.
Ergo stat thesis, scilicet Corpus Episcoporum, quatenus haeres et successor Collegii Apostolici, infaUibilitate gau-
2 Hic agitur de rebus ad fidem et mores pertinentibus, non de rebiis incertis aQt agcessoriis in quibus Apostoli errare poterant absque fidei discrimine. Cf. A^., XX, 25.
DE INVENTIONE VER^ ECGL. •GHRISTI. 87 det dum do6trinam Christi tradit. — Et ideo regula fidei christianse est magisterium vivum et infallibile Corporis Episcoporum. — Hasc dodlrina, jam recepta ab initiis Ecclesiae, quia ab ipso Christo fuerat explicite tradita, postea expHcitior evasit quando definitae sunt conditiones infallibilitatis.
Corollaria.
- A) Rejiciendus est Ccesarismus. — Nam potestatem spiritualem in Ecclesia non principibus saecularibus contulit Christus, sed Corpori Episcoporum, ut constat ex di6lis. — Ita, contra multos Anglicanos et Lutheranos.
B) Item rejiciendus est Multitudinismus^ et presbyterianisnms. — Ita contra Calvinistas, Congregationalistas, et Liberales multos qui putant ecclesiasticam potestatem multitudini collatam fuisse quae per delegatos exerceretur^
§ II. Jesus instituit Ecclesiam ut societatem monarchicam^.
9^-^ 221. Status qucestionis. Quaeritur num Christus Corpori Episcoporum Caput prsefecerit, seu primatum instituerit cui tum fideles, tum episcopi subjiciantur^ aliis verbis num Ecclesia sit jure divino monarchic'a.
Negant omnes Protestantes et Grseci, — affirmant autem Catholici, quorum do6lrinam exponemus in triplici thesi : i° ^^ pri77iatu Petri; 2^ de successoribus Petri; 3° de infallibilitate Romani Pontificis.
- Thesis P : Christus B. Petro contidit direfle et tnwiediate primatum non solum honoris^^sed etiamjurisdictionis^ seu potestatem docendi, regendi^ et sannificandi universam Ecctesiam, — Historice certum est, theologice de fide ex definitione Concilii Vaticani^.
' Notandum quod in eledlionibus episcopalibus quae in Ecclesia primitiva habebantur, fideles designabant tantum candidatum sibi placitum, cui nec jurisdidlionem, nec consecrationem conferre poterant.
3 " Si quis igitur dixerit B. Petrum Apostolum a Christo Domino constitutum non esse Apostolorum omnium principem, et totius Ecclesiae mihtantis visibile Caput; vel eumdem honoris tantum, non autem verae propriseque jurisd'(5lionis primatum ab eodem D. N. J. C. dire<5le et
V
Frobatur :
1° Ex prcEeminentid Petro concessd, — Natn in Evangelio Petrus ut specialis socius et amicus Christi, imo ut primus inter ceteros, ostenditur ab Evangelistis ; item Christus resurgens Petro singulariter apparuit.
2^ Ex promissione primatus^. — Petro primatus promittitur; nam a) Petro soli loquitur Jesus ut patet ex textu et contextu. — Ergo petra super quam Christus aedificabit Ecclesiam suam non est alia ac Apostolus Petrus; b) Petrus fundamentum quo solidatur Ecclesia esse nequit nisi supremd polleat potestate docendi et regendi in spiritualibus. Eadem au6loritas promittitur sequentibus verbis '^ Tibi dabo claves regni cselorum " et ^* Quodcumque h*gaveris super terram..."; c) haec jurisdidlio suprema quae promittitur a Christo est primatus verus : nam Christus solum Petrum ceteris exclusis alloquitur, eique soH polHcetur eamdem au6loritatem quam aliis ApostoHs cum Petro unicum corpus efformantibus daturus erat. Haec interpretatio textds admittitur hodie a Modernistis et LiberaHbus multis qui negant iUius historicitatem.
Apud Lucam ^, Christus pro uno Petro orat, Hcet omnes a Satana impugnentur : quod sufficit quia, cum Petrus sit aHorum caput, fidem eorum qui defecerint, firmabit.
- 3° Ex collatione potestatis totum pascendi gregem. — Christus redivivus Petro contuHt potestatem supremam ipsi antea promissam : ^* Pasce agnos meos... Pasce oves meas 3 ". Siquidem verba Christi a) ad Fetrum solum spedlant, qui vocatur nomine proprio *' Simon-Joannis ", a quo exigitur dile6tio omnino personaHs ** DiHgis me plus his? "; b) conferi^nt primatum^ nam verbo " Pasce " (^oaxE, 7roifj.aiv£) designatur tum apud profanos, tum apud sacros au6l"ores potestas in societate. Cum haec potestas soH Petro detur, Petrus igitur verum primatum tenet quo Christi supremi Ecclesiae pastoris vices gerit; c) in univer- immediate accepisse, A. S." (Sess. IV, can. i, Denz.-Bannwart, 1823).
^ ' Et ego dico tibi quia tu es Petrus (kepha)et super hanc petram (kepha) aedificabo Ecclesiam meam, et portas inferi non prasvalebunt adversus eam. Et tibi dabo claves regni cselorum. Et quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in caelis : et quodcumque solveris super terram, erit solutum et in caelis." [Matt.^ XVI, 13-19).
^ " Ego autem rogavi pro te, ut non deficiat fides tua. " (Luc., XXTI, 32). — 3/^^«., XXI, 15-17.
DE mVENTIONE VER^ EGCL. CHRISTI. 89 sam Ecdesiam^ nam verba ** Pasce agnos, parce oves '^ designant omnes Christi discipulos quacumque sint dignitate praediti. «r^O 224. 4° Confirmatur exercitio hujus au^oritatis, Pe- ^ ' trus revera intellexit verum primatum sibi collatum esse^ : nam post Ascensionem au6loritatem supremi Principis exercet in Ecclesia, ita, v. g., in eledlione Mathiae^, in praedicatione Evangelii^, in conversione Gentium^, in visitatione Ecclesiarum, 5 in Concilio Hierosolymitano ^.
Paulus ipse primatum Petri agnovit, ut patet : i) ex eo quod Petrum nobiliori loco nominat ^, 2) Jerosolymam venit ad visendum Petrum^ Quando in faciem Petro restitit, non negavit ejus audloritatem, sed timuit ne exemplo Petri multi observantias legales servarent et Gentiles tali agendi ratione a fide averterentur ^.
De argumento traditionis, cf. infra, n. 229 sq.
- Thesis IP : Primatus jurisdiSlionis in universa7?i Ecclesiam non solum Petro^ sed etiam ejus successoribus^ nempe Romanis Pontificibus^ jure divino collatus fuit. — Historice certum, Theologice de fide, ex definitione Concilii Vaticani'°.
Ad thesim demonstrandam, duo oportet probare : 1° Christum voluisse primatum jurisdi6lionis Petro collatum ad ejus successores transire; 2° successores Petri esse Romanos Pontifices, eisque igitur competere primatum.
I. Christus voluit primatum esse perpetuum,
ET AD PeTRI SUCCESSORES TRANSIRE.
- Probatur assertum : 1° Scriptura, Ex textibus supra laudatis, Petrus constitutus est fundamentum Ecclesiae, accepit claves regni, et potestatem ligandi atque solvendi, totumque gregem pascendi. Atqui Ecclesia, quam
' Ita contra Modernistas ** Simon Petrus ne suspicatus quidem unquam est sibi a Christo demandatum esse primatum in Ecclesia." — (Prop. 55^ Dec. Lamentabili, Denz.-Bannwart, 2055).
'° " Si quis dixerit non esse ex ipsius Christi institutione, seu jure divino, ut B. Petrus in primatu super universam Ecclesiam habeat peipetuos successores; aut Romanum Pontificem nonesse B. Petri incodem primatu successorem; A. S." (Sess. IV, c. 2, Denz.-Bannwart, 1825).
Christus vult usque ad consummationem saeculi permanere, nequit subsistere sine fundamento, nec caelum fidelibus aperire sine clavibus, nec legibus opportunis dirigere animas sine potestate gubernandi. — Ergo.
2° Historid, Textus infra exponuntur^ n. 229 sq.
y Ratione suadetiir, Au6loritas tuta et permanens utilis est ut Ecclesia dirigere possit fideles ad finem suum supernaturalem. Atqui haec audloritas facilius finem suum obtinebit si ab uno habetur quam si a collegio possidetur. — Ergo...
II. SUCCESSORES B. Petri in primatu sunt Romani Pon-
TIFICES, QUIBUS PROINDE COMPETIT SUPREMA DOCENDI ET REGENDI POTESTAS.
^^\ 227. i"" Probari potest ha^c thesis osfende7ido B, Petrui/i Romani venisse et fuisse Episcopum hujus ctvitatis usqice ad finem vitce.
De duratione hujus romani Episcopatus Petri non concordant catholici, sed fa^flum ipsum, quod solum ad nos refert, est certum.
Diserte probatur episcopatus Romanus Petri : i) ex PatribuSy inter quos citare juvat Caium, TertuUianum, Origenem, Cyprianum, Irenaeum, Dionysium Corinthium; item S. Ignatius et S. Clemens Papa aperte supponunt Petrum et Paulum Romam venisse; 2) ex monumentis quibus memoria Petri Romae affixa remansit ; 3) ex consensu omnium ecclesiarmn orientalium quarum nulla gloriatur' quod sepulchrum Petri habeat : omnes ecclesiae in suis liturgiis concelebrant episcopatum Petri et martyrium Romae consummatum; 4) ex catalogis Romanorum Episcoporum qui omnes usque ad S. Petrum retrogradiuntur, et ex quibus patet Romanam Ecclesiam statim post S. Petrum ab episcopo monarchico redlam fuisse. Hos catalogos referunt S. Irenasus, Eusebius, S. Epiphanius.
Ergo Romanus Petri episcopatus tot testibus probatus, a nullo antiquo audlore negatus, est historice certus.
^^> 228. 2° Sed, etiamsi Petrus non fuerit Episcopus urbis Romae, quod falsum est ex di6lis, manet tamen quod Romani Pontifices sunt successores Petri in primatu^ et quideni jure divino.
Thesis nostra constabit si probamus Episcopos admisisse primatum Romani Pontificis quatenus successoris B. Petri; jam enim ostendimus Corpus Episcoporum esse infallibile in tradenda Christi do6lrina. Afferemus ergo
DE INV]E:NTI0NE VER^ EGGL. GHRISTl. 91 testimonia quae primiim implicite et obscure, licet vere> postea vero magis diserte primatum asserunt.
- A) Tribus prioribus SLECuHs^ prceeminentia Roma- ?m Ecclesice scriptis et faBis a^noscitur, a) ("irca finem primi saeculi (93-97), Ecclesia Roma?ia censebat jus et officium sibi incumbere Corinthios ad pacem revocandi, vivente adhuc Apostolo Joanne; ejus eprstola, nedum reje6ta fuerit, reverenter accepta et inter divina officia per plurimos annos lecla est. Haec autem epistola scripta fuit a Clemente Romano Episcopo, qui tanquam au(^oritatem habens praecipit, — simulque declarat Christum loqui per os suum, et eos qui non obtemperaverint gravis reos esse culpae.
b) Ineunte saeculo secundo, Ignatius ep. Antioch. (107) ad Romanos scribit " Ecclesiae quse praesidet in loco regionis Romanorum, digne casta et ccetui caritatis prcesidens ", c) Decurrente saeculo secundp, multi Romam venerunt, ut ejus Episcopum inviserent ejusque judicium de rebus fidei et discipUnae exquirerent, ita, v. g., Polycarpus Smyrnensis ep., Abercius Hierapol ep., — item haeretici, ut Marcion et Montanistae...
- d) Exeunte saeculo secundo, prseclarum habemus testimonium S. Irenced, Dicit veritatem reperiri in Ecclesiis ab Apostolis fundatis quae traditionem fidehter servant per successionem Episcoporum. Sed quoniam longum esset omnium Ecclesiarum investigare traditiones, sufficit eas cognoscere quse in Ecclesia Romana accipiuntur, haec enim Ecclesia est regula fidei cui omnes ahae Ecclesiae consentire debent, propter praeeminentiam spiritualem quam tenet ex Apostolo Petro qui eam fundavit : ** Ad hanc enim Ecclesiam propter potiorem principa- Htatem necesse est omnem convenire Ecclesiam, hoc est eos qui sunt undique fideles, in qua semper ab his qui sunt undique conservata est ea, quae est ab ApostoHs traditio... ^"
In Controversid de Paschate, Viclor I (189-198) mandavit Episcopis orientahbus ut, coa6lis synodis, de die Paschatis disceptarent. Quidam Asiae Episcopi usum
suum, spreto romano, tenaciler retinuerunt. Quibus Vi6lor minatus est excommunicationem, quam exsequendam non jussit, postulante S. Irenaeo. Mox tamen usus Romanus etiam in Asia Minori praevaluit.
ll 5r ^3^- ^) Tertio sceculOy Teriullianus priusquam Montanista fieret (202) in opere De prcescriptione hcereticorum^ c. 22, 36 agnoscit primatum Petri, necnon quamdam Ecclesiae Romanae praseminentiam, quatenus Petri sanguine illustratae.
S. Cyprianus^ tempore schismatis Novatiani (250), scripsit librum De Unitate EcclesicB^ in quo agit dire(5le de unitate uniuscujusque Ecclesiae sub regimine episcopi. In cap. IV, quaedam sunt verba de Petri primatu, quae non inveniuntur in omnibus codicibus, et ideo a multis rejiciuntur; sed immerito, cum sint ab ipso Cypriano in secunda sui libri editione conscripta. — Aliunde plane asserit Ecclesiam super Petrum fundatam esse, et Ecclesiam Romanam esse principium ex quo unitas sacerdotalis exorta est. Item in Epistolis suis afiirmat Ecclesiam Romanam esse radicem ac matricem Ecclesiae catholicae, et ab Episcopo Romano petit ut exccmmunicetur Martianus ep. Arelatensis.
Sed in controversia de Baptismo haereticorum putavit usum ecclesiae Carthaginensis esse legitimum. et renuit accipere mandata a Stephano Romano Antistite. ~ Ex hoc non sequitur Cyprianum negasse primatum Romani Pontificis, sed putasse hac de re pra(ftica usum suum retineri posse.
Eodem saeculo, multi etiam Episcopi ex variis provinciis ad Episcopum Romanum recursum habent, sive ad reddendam rationem fidei suae, sive ad controversiam componendam, — item haeretici et schismatici.
^3 C' 232. B) Quarto et quinto scbcuIo^ Frimaius Ecclesice Ro/nancB ita diserte scriptis et faSlis asseriiur ui de ejus exisientia dubimn haberi nequeat.
a) Episcopi Romani loquuntur et agunt tanquam plene conscii sui primatus.
Ita i) adversus Arianismum, Sylvester.^ qui per legatos praefecit Nicaenae synodo, — Jtilius /, qui Athanasium in sedem Alexandrinam restituit, — Liberius in exsilium missus, quia noluit obtemperare placitis Constantii, ~ Da/nasus., qui reprobato Sirmiensi conciHo regulam fidei Orientalibus Episcopis imposuit.
Adversus Priscillianismum, Siricius ut judex ab omnibus habetur.
Adversus Pelagianismum, causa judicatur ab Innocentio 7 et Zozimo qui Epistolam l^radoriam omnibus misit Episcopis.
DE INVENTIONE VERvE EGGL. CHRISTI. 93 b) Patres quarti et quinti sseculi primatum Romani Episcopi indubitanter agnoverunt.
Ita i) S. Optatus Milevitanus qui, adversus Donatistas scribens, ostendit veram Ecclesiam Christi insigniri unitate quag venit ex cathedra Petri Romae constituta; — 2) S. Ambrosius qui docet Romanam Ecclesiam esse caput totius orbis catholici, et signum verae fidei esse communionem cum Romana Ecclesia; — 3) S. Augustinus qui agnoscit appellationem a sententia sua dari ad San(flam Sedem, et concilia provincialia suam pr^cipuam au6loritatem ex approbatione S. Pontificis desumere ; — 4) S. Hieronymus qui scribit ad Damasum Papam : " Ego Beatitudini tuae, i. e., Cathedrae Petri communione consocior. Super illam petram aedificatam Ecclesiam scio. Quicumque extra hanc domum agnum comederit profanus est... * ".
Item inter Orientales, S. Athanasius qui recursum habuit ad Episcopum Romanum iUiusque jus agnoscit judicandi alios episcopos; item S. Chrysostomus^ Eusebiani qui an. 346 Rom. Pontifici se subjecerunt.
^33- C) Ex consensu totius EcclesicE. in conciliis manifestato.
a) In concilioi?//^^.^/;^^ (431), i) S. Cyrillus sententiam et definitionem rogavit a Romano Pontifice, 2) S. Pontifex Coelestinus Cyrillum vicarium suum creavit ut Concilio praesideret, 3) legatosque misit, quorum unus Philippus presbyter coram Patribus, nemine reclamante, aperte asseruit primatum Petri ejusque successorum Romanorum. Pontificum in universam Ecclesiam ^ b) In concilio Chalcedonensi (451), Leonis celebris epistola, qua Eutychetis errores damnabantur, ledla est approbantibus omnibus Patribus, qui fere omnes Orientales erant : " Petrus per Leonem locutus est!'' In relatione ad Leonem postea missa, iidem Patres aperte confitentur primatum Romani Pontificis 3.
c) In Conc. Constantinopolit. 111(6^6) similia acclamarunt Patres.
d) In Conc. Lugdunensi II^ (1274) et Florentino^ (1438- 1445) primatus Rom. Pontificis disertis verbis definitus est.
^ ROUET DE JoURNEL, Enchiridion Patristictim, 1346. — Textus allegati inveniuntur tum in Enchiridio patristico, tum apud Denzingek-Bannwart.
2 Denzinger-Bannwart, 112. — 3 Denzinger-Bannwar T, 149.
- Denztnger-Bannwart, 466. — 5 Denzinger-Bannwart, 694.
Ergo certum est Episcopos Ecclesioe universalis agnovisse prinmatum jurisdi6lionis competere Romano Pontiiici in omnes Christi fideles, in pastores et in agnos. — Atqui, ex di6lis, infallibile est corpus Episcoporum in proponenda Christi dodlrina. Ergo...
Nec dicatur i) ambitione Episcoporum Romanorum primatum Roman?e sedis constitutum fuisse, — nam omnes Pontifices Romani hanc supremam potestatem sibi vindicarunt quasi onus et ofiicium, etapprobantibus ceteris Episcopis inter quos inveniuntur viri non minus do6lrina quam zelo et fortitudine conspicui. 2) Nec primatus adscribatur prcEeminentice politicce urbis Romce^ nam et Pontifices Romani et ceteri Patres omnes asserunt primatum ortum esse ex successione B. Petri, qui ex voluntate Christi fadlus fuerat Caput Ecclesise universahs.
- Thesis III : Ro^nanus Pontifex^ cuni ex Cathedrd loquitur, infallibilitate gaudet in definiendd do^rind defide vel de ^noribus^ ita ut efus definitiones ex sese^ non ex consensu Ecclesice^ sint irreformabiles, — Historice certum, theologice de fide.
Hoec thesis negatur a Protestantibus quoad primani partem, quoad secundam a Gallicanis.
Doclrina cathohca a Vaticano sic proponitur : " Definimus Romanum Pontificem, cum ex Cathedra loquitur, i. e., cum omnium Christianorum Pastoris et Docfloris munere fungens pro suprema sua ApostoHca aucfloritate, do(flrinam de fide vei moribus ab universa Ecclesia tenendam definit, per assistentiam divinam... ea infalHbihtate pollere qua Divinus Redemptor Ecclesiam suam in definienda do6lrina de fide vel moribus instrudlam esse voluit; ideoque ejusmodi Romani Pontificis definitiones ex sese, non autem ex consensu Ecclesise, irreformabiles esse' ".
lo Declaratur thesis, A) Agitur de infahibihtate in docendo, de qua supra, n. 216, non de impeccabihtate.
B) Exponuntur conditiones quae omnes simul requiruntur ut sententia Pontipcis sit infalhbihs : a) ut Romanus Pontitex loquatur non ut dodlor privatus, nec ut episcopus urbisRomae, nec ut princeps civihs, sed ut totius Ecclesiae 1'astor et Do6lor pro sua suprema au6toritate; b) ut doceat veritatem de fide vel moribus, cf. infra n. 252; c) ut definiat, i. e., finahter determinet quaenam sint fide
» DENZINGER-BANNW^AKr, 1839.
DE INVENTIONE VER^ EGCL. CHRXSTI. 95 vere interna tenenda; d) ut definitio universam obliget Ecclesiam.
C) Enuntiatur causa infallibilitatis, scilicet assistentia Spiritiis San6li.
D) Subje(5lura indicatur infallibilitatis, Romanus Pontifex, cujus definitiones sunt irreformabiles ex sese, inde pendenter a judicio Episcoporum, et a consensu totius Ecclesiae.
5^"^ 235. 2*^ P7'obatur thesis. A) Scriptiird. a) Ex textu superius citato " Tu es Petrus...", Petrus ejusque successores constituti sunt a Christo fundamentum siiper quod aedificaretur Ecclesia et ex quo solidaretur. Atqui nisi infallibilitate gaudeat quando ex calhedra loquitur, . Summus Pontifex non est fundamentum quo firmatur Ecclesia. Ergo...
b) Ex oratione Christi pro Petro : ' Ego rogavi pro te ut non deficiat fides tua; et tu ah'quando conversus (E7rtcj-:p£']^a(;) confirma fratres tuos^". Hic Christus sohim Petrum alloquitur, ut patet ex contextu, et pro solo Petro orat; pro illo petit indefe6libihtatem in fide (ut non deficiat fides tua), ut possit confirmare fidem fratrum suorum. Oratio Christi est effitax; ergo a Deo obtinuit assistentiam specialem vi cujus fides Petri inconcussa maneret.
Hoc privilegium ad Petri successores ^xtenditur, cum Petri successores in primatu idem officium impositum habeant confirmandi fratres in fide.
c) ex potestaie totum pascendi gregem. Ex di6lis, Petrus ejusque successores a Christo acceperunt munus totum pascendi gregem verbo veritatis, ita ut omnes teneantur huic magisterio obedire. Atqui hoc admitti nequit nisi tale magisterium sit infaUibile.
Jl^fS 236. B) Traditione. a) In quatuor prioribus saecu- Hs miphcite tantum traditur Romani Pontific^s infallibilitas, docendo Ecclesiam Romanam esse centrum unitatis
P fidei (ita S. Irenceus supra^); simulque tutam orthodoxice normavi, ad delendas haereses, v. g., Montanismum, Sabel-
' Textus et fadla jam exposita hic memorare sufificiat.
lianismumj et ad solvendas qusestiones ortas de fide vel moribus.
b) A saeculo quinto, magis diserte affirmatur, tum ab ipsis Pontificibus Romanis, v. g., Innocentio /et Zozimo^ qui dicunt ad S. Sedem recurrendum esse in rebus fidei. quia ejus do6lrina est pura et irreformabilis; tum ab Episcopis, V. g., S. Optato, Ambrosio, Augustino, aliisque asserentibus sententia S. Pontificis controversias vere finitas esse; tum a Conciliis, v. g., Ephesino, Chalcedonensi, Constantinopol. III et IV, declarantibus Petrum per Pontificem tunc regnantem locutum esse et ita rem esse finitam^ c) C. Florentinum '* plenam docendi potestatem traditam esse Romano Pontifici " definivit : quod importat infallibilitatem. Tandem explicite definita est infallibilitas Rom. Pontificis a Conc. Vaticano.
%\\ 237. Nec dicere licet Traditionem ut irreformabiles habuisse definitiones Summi Pontificis ex consensu Ecclesiae, nam inerrantia tribuitur aucfloritati ipsius Pontificis, qui, utpote Petri successor, est unitatis centrum et fidei authenticus interpres. — Nec opponi potest famosa GalHcanorum distindlio inter Sedem et Sedentem, nam haec distin6lio i) prorsus ahena est a mente Patrum qui regnanti Pontifici ipsi obediebant, — et 2) omnem aucSloritatem auferret a Pontifice, ciim quisque dicere tunc posset sese adhaerere Cathedrae Petri infalHbih, non autem Pontifici nunc sedenti qui errori obnoxius est.
Objiciunt Prol;estantes quosdam Pontifices de fa(flo errasse, v. g., Liberium qui formulse Sirmiensi subscripsit; Honorium, qui mpnothehsmum docuit; Paulum V et Urbanum VIII qui Galilaeum condemnaverunt.
De his fa(5lis adeantur historiographi. Hic animadvertere sufficiat hos Pontifices, etiamsi forsan privatim erraverint aut obscure et incomplete docflrinam exposuerint, non docuisse errorem ex cathedra loquentes; ergo manet thesis cathoHca.
«M ?; 238. c) Ratione confirmatur, Omnino utiHs est in Ecclesia infaHibilitas Summi Pontificis, etiam admissa infaHibilitate corporis Episcoporum, quia Concilia oecumenica non possunt facile nec prompte congregari quotiescumque novus oritur error; — aHunde consensus totius Ecclesiae saepe nec exspectari, nec cognosci facile potest.
Nec dicatur : i) Concilia generaHa tunc inutilia fore; nam inserviunt ad dignoscendam traditionem ecclesiasticam et ad
- Testimonia allegata invenies in Syn. maj., n. 754-756.
DE INVENTIONE VER^ EGGt.. GHRISTI. 97 judicandam opportunitatem definitionis novae; 2) hanc Summi Pontificis aucftoritatem esse despoticam, omnemque toilere libertatem cogitandi; hasc enim au6lorita.s, cum authentice interpretetur verbum Dei, nonnisi veritatem imponit et nullam tollit libertatem nisi erroris.
Conclusio, Ergo constat historice Christum instituisse Ecclesiam ut societatem hierarchicam, a collegio infallibili Episcoporum regendam, — et monarchicam, Romani Pontificis infalHbilis au6loritate suprema pascendam. Ergo vera Christi Ecclesia est Ecclesia cui Romanus Pontifex praeest.
CONCLUSIO HUJUS ARTICULI. Sola Romana Ecclesia est vera Ecclesia Christi.
- Haec conclusio clarior apparebit si ex praecedentibus thesibus quasdam proprietates Ecclesiae Christi colHgimus.
Siquidem ex demonstratione historica jam exposita constat Jesum Christum instituisse Ecclesiam ut societatem 1° visibilem^ 2° apostolicam^ 3° indefe^ibilem, Atqui Ecclesia Romana, et quidem sola, his fulget dotibus. Ergo sola Romana Ecclesia est vera Ecclesia a Christo fundata.
- L Major probatur. Christus instituit Ecclesiarn suani ut societatem 1° visibilem, Societas visibihs ea est in qua auBoritas exercetur modo visibili simulque me?nbra nexibus socialibus visibilibus uniuntur, Atqui Christus in Ecclesia instituit potestatem docendi, regendi et san6lificandi, quse modo visibili exercetur, et voluit membra Ecclesiae nexibus visibiHbus uniri, nempe ])rofessione externa ejusdem fidei, obedientia externa iisdem pastoribus, et participatione externa iisdem sacramentis,
2° Aposto/icafn, Societas apostoHca ea estquam ApostoH cum Christo fundaverunt. ApostoHcitas societatis supponit apostoHcitatem missionis seu au61oritatis : nam non potest societas positiva eadem remanere, nisi ei semper eadem prcesit au^oritas^ quce per legitimam et ?ion interruptam succe'ssionem pastorum transmittitur. Porro Christus voluit apostoHcitatem missionis in Ecclesia sua servari : nam nemini nisi Apostolis au6loritatem commisit, ac proinde nemo, nisi ab Apostolis missus, jus habet in Ecclesia docendi, regendi aut sanftificandi fideles.
Fons apostolicitatis est coUegium Apostolorum sub Petro centro et capite. Ergo Apostolicitas missionis amittitur cum quis a Petro secedit, obtinetur autem cum quis Petro unitur, servatur ab iis qui cum Petro connectuntur.
3° Indefe^libilem. Societas indefedlibilis ea, est quas perpetua est, eadem semper manet in constitutione essentiali, munusque suum fideliter adimplet. Atqui Christus promisit Ecclesiam suam aedificandara esse super petram et portas inferni adversus eam non praevalere, — aucSloritatis formam ipse constituit quam manere voluit immutatam, — et polHcitus est se esse cum ApostoFis usque ad consummationem sseculi ut munere suo fideliter et feliciter fungerentur.
9/fr 241. II. Minor probatur. 1° Ecdesia Romana est societas visihilis^ apostolica et i^tdefecliJnlis.
A) Visibilis. Au6toritas exercetur modo visibih, tum in proponenda dodlrina, tum in legibus ferendis, tum in Sacramentis ministrandis.
Similiter fideles uniuntur nexibus externis, nam eadem symbola eodem sensu a magisterio vivo explicata accipiunt, iisdem generalibus legibus obediunt, eadem sacramenta recipiunt.
B) Apostolica; nam fundata est a B. Petro Apostolorum principe, et gubernata a Pontificibus, qui, legitima et non jnterrupta successione, au6toritatem, B. Petro collatam ejusque successoribus promissam a Christo, obtinent.
C) Indefe^ibilis ; nam eadem semper manet, earadem hierarchiam retinet, eadem dogmata profitetur sine admixtione erroris, eadem ministrat sacramenta.
- 2° Sola Romana Ecclesia his fiiiget dotibus,^ sensu a Christo intento.
Nam A) seflae protestantes non habent visihilitatem socialem, cum nullo vinculo externo inter se uniantur, et in eadem se6la eaedem fidei confessiones diverso modo intelhgantur; nec apostoHcitatein missionis, quia rejiciunt episcopatum, vel Episcopos retinent qui pertinaciter a
DE INVKNTIONE VER^ EGGL. GHRISTI. 99
Petri successoribus secesserunt; nec indefe^ibiliiatem^ quia in essentialibus suas doclrinas mutaverunt.
B) Gr(Eci schismatici^ nonnisi imperfe6le has habent notas : nam diversae Ecclesise nullo visibili vinculo inter se conne6luntur; apostolicam successionem amiserunt pertinaciter a capite Ecclesiae sese separando; dogma essentiale negaverunt primatus Romani Pontificis, quod antiqua Concilia oecumenica proclamaverant.
Conclusio. Ergo Sola Romana Ecclesia, quae in omnibus essentialibus una eademque est ac Ecclesia a Christo fundata, merito vera Ecclesia dicitur.
ART. III. DlVINA ECCLESI/E INSTITUTIO NOTIS EXTERNIS CONFIRxMATUR^
Chapter 3 of 22