Nn. 561–617
- B) Missio autem divincB perso?ice non potest esse nisi : a) secundum processionem originis quae compatitur asqualitatem missi cum mittente; et b) cum novo existendi modo in termino, quia persona divina missa, sicut non incipit esse ubi prius non fuerat, ita nec desinit esse ubi fuerat. Unde missio includit processionem aeternam, et addit temporalem eifedtum ratione cujus novo modo existit persona missa : tota vero novitas est ex parte effedtus, cum sit aeternum quidquid est in Deo.
C) Missio igitur in divinis, definitur : processio unius personce ab alia vel ab aliis cum destinaiione ad aliquem temporalem effeclum seu cum novo existendi modo,
- 2^ Thesis : Fater ^nitti nequit^ Filius autem et Spiritus mitti possunt; e contra Fater et Filius mittere possunt^ sed S, Spiritus mitte7'e nequit, Certum est.
A) Fater mitti nequit. a) Non enim legitur in Scriptura quod mittatur, sed solum quod veniat ad nos : ** Ad eum veniemus et mansionem apud eum faciemus' ". b) Quod explicat S. Augustifius'^ : " Solus Pater legitur non missus : quia solus non habet au6torem de quo sit genitus vel a quo procedat ".
B) Filius et Spiritus S. ^nitti possunt. a) De Filio dicitur : " Misit Deus Filium suum fadtum ex muliere^ ^^; de Spiritu San6to : '* Spiritus S. quem mittet Pater in nomine meo^". b) Ratio est quia Filius et Spiritus S. ab alia persona procedunt.
C) Fater et Filius mittere possunt. Etenim a) de Patre dicitur : ** Misit Deus Filium suum^"; de Filio : '' Si
= Lib. Cont. Serm. Arian., c. 4. — Cf. S. Thom., in I Sent,, dist. 15, q. 2, d. unic. ; I, q. 43, a. 4. 3 Galat,, IV, 4. —"> Joan., XIV, 26. — 5 Cyalat., IV, 4.
autem abiero, mittam eum (Spiritum S.) ad vos' ". b) Illse enim personae mittere possunt^ ex quibus proceditalia persona.
D) Spiritus S. miUere nequit, a) Nullibi enim legitur Spiritum S. aliam personam divinam misisse. b) Insuper is solus mittere potest, ex quo procedit alia divina persona; atqui nulla persona procedit a Spiritu San6lo.
- De missione invisibili,
Missio invisibilis ea est quae fit interno modo, sine ulla exteriori manifestatione.
- Thesis : Fit missio invisibilis divinarum persojiarum ctcm infunditur gratia sanBijicans in ani- 9?iam.
Probatur. Ex Scriptura enim patet caritatem et gratiam sanftificantem qua^ sunt inseparabiles, essentialiter connedti cum habitatione Spiritus san6li, immo et totius Trinitatis in nobis : dicitur enim dQ peccatore : ^^ In malevolam animam non intrabit sapientia, nec habitabit in corpore subdito peccatis^ ". E contra de justo : " Si quis diligit me... Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eurn faciemus^ "; et iterum : " Nescitis quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat m vobis? ^.. ^^ Caritas Dei diffusa est in cordibus vestris per Spiritum S. qui datus est nobis^". Ex quibus textibus constat cum gratia et caritate dari Spmtnm Sanctum, et consequenter haberi^ " quia quod datur alicui, habetur aliquo modo ab illo -^ '.', ita ut illo fruamur sicut amico et speciali prote6lore : amicitia enim perfedla includit praesentiarn realem et intimam amici, et de ratione amici est ut super amicum speciali modo vigilet eumque ab hostibus protegat^. — Spiritus autem non venit sohis, sed Pater et Fihus cum Eo veniunt, Pater ut non missus, FiHus autem a solo Patre missus. Tribuitur quidem hoc
^ " Omnem sollicitudinem vestram projicientes in eum, quoniam ipsi cura est de vobis ". / Peir.t V, 7.
opus Spiritui Sancfto, ciim sit opus san6lificationis, sed per appropriationem tantum, secundum communem Latinorum sententiam.
III. De missione visibili.
- Cum Deus provideat omnibus secundum suam naturam, conveniens fuit ut invisibiles missiones divinarum personarum modo visibili hominibus manifestarentur. Et quia Spiritui san6lo competit esse san6lificationis donum, Filio autem, in quantum est Spiritus san6li principium, competit esse sandlificationis an6torem, ideo Filius visibiliter missus est tanquam sannificationis au^or^ et Spiritus San6lus tamquam sannificatiofiis indiciuvi.
Unde sunt duae missionum visibilium species :
A) Una est visibilis substantialiter^ missio scilicet Verbi Divini in mysterio Incarnationis, in qua Filius Dei non solum repraesentatus est modo visibili, sed substantialiter unitus fuit human^ naturae.
B) Altera est visibilis reprcesentative^ qualis fuit missio Spiritiis S. sese manifestantis sub formis sensibilibus, quibus tamen non erat substantialiter unitus : v. g., a) in Baptismo Christi, sub specie columbce^^ ad ostendendam grati^ abundantiam Christo ab initio conceptionis collatam; b) in die Pentecostes sub specie linguaruin ignearum^^ quae fuerunt simul reprcesefitativce et effe^ivce^ quia gratiam internam contulerunt^.
Corollarium : In coUatione Sacramentorum non est missio visibilis Spirittis S., quia signum sensibile adhibitum non est novum nec extraordinarium, sed solum missio invisibilis, quatenus per ea gratia habitualis confertur.
Articulus IL Scholastica expolitio
MYSTERII SS. TRINITATIS
Ad complendam nostram tra6l;ationem de SS. Trinitate, dicemus quomodo mysterium SS. Trinitatis : i® sit supra rationem sed non contra rationem; 2°sit analogiis et
appropriationibus suadihile; 3° ope philosophi?e praecisius ac plenius exponatur.
§ I. Mysterium SS* Trinitatis est supra non contra rationem.
- Thesis I^ : Mysterium SS, Trinitatis non potest sola ratione inteUigi vel demonstrari, Certum est,
Probatur : A) Scripturd quae testatur Deum solum parem esse cognoscendse Trinitati : " Deum nemo vidit unquam : Unigenitus Filius, qui est in sinu Patris ipse enarravit " ... ** Nemo novit Filium nisi Pater, neque Patrem quis novit nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare^ ".
B) Traditione, a) Patres idem diserte asserunt cum Athanasio^ : " O stulti, atque ad omnia audaces et praecipites ! Quare non potius SS. Trinitatem curiose scrutari desinitis, eamque esse duntaxat creditis, magistrum Apostolorum hac in re imitati, cujus haec sunt verba : credere enim oportet primum Deo quia est?... '' b) Declaravit Vaticanum quaedam mysteria esse quae per rationem neque intelligi neque demonstrari possunt^ ; atqui, ex omnium confesso, mysterium Trinitatis est omnium difficillimum et altissimum; ergo per rationem neque inveniri neque demonstrari potest. Unde recenter damnata fuit sequens propositio Rosfnini : " Revelato mysterio SS. Trinitatis, potest ipsius existentia demonstrari argumentis mere speculativis, negativis quidem et indiredlis, hujusmodi tamen ut per ipsa veritas illa ad philosophicas disciplinas revocetur, atque fiat propositio scientiiica sicut ceterae^ ".
- C) Ratione : a) Omnis demonstratio fit vel a priori, vel a simultaneo, vel a posteriori; atqui existentia SS. Trinitatis non potest demonstrari a priori^ seu per causam, quia Deus nuUam causam habet ; nec <3j simultaneo, seu ex ipsa notione
3 " Si quis dixerit in revelatione divind nuUa vera et proprie didla mysteria contineri, sed universa fidei dogmata posse per rationem rite excultam e naturalibus principiis intelligi et demonstrari, A. S. " [De Fide et Rat., can. i.)
Dei, quam habemus nimis analogam ut ex ed eruamus tres esse personas in Deo; neque a posteriori^ seu per effedlus, quia efFe61us a Deo produdli causantur ab omnipotentia, quae est una, non trina.
Unde concludit S. Thoinas^ : ^* Qui probare nititur Trinitatem personarum naturali ratione, fidei dupliciter derogat : i) quidem quantum ad dignitatem ipsius fidei, quae est ut sit de rebus invisibilibus, quas rationem humanam excedunt... 2) quantum ad utihtatem trahendi ahos ad fidem. Cum enim ahquis ad probandam fidem inducit rationes quse non sunt cogentes, cedit in irrisiofiein infidelium ^ "
b) Confirrnatur ex insufhcientia rationum allatarum ab iis qui contrarium docuerunt. Siquidem : i)Abcelardus, comparatione potius et appropriatione quam demonstratione, Deum concipit non ut Trinitatem realem personarum, sed ut Trinitatem nominalem attributorum^; 2) Lulius re6le argumentatur ex bonitate divina; sed quod bonitas divina fecunda sit intra ipsum Deum, sold revetatione cognoscitur *; 3) Giinther ratione sold ihegitime conchidit ex existentia verbi in intehectu humano ad existentiam Verbi in mente divina^; 4) Rosinini^ ad mentem Kantii philosophans, Trinitatem mere nominalem aut Tritheismum inducif^; 5) Schell ratiocinatur ex aseitate male intehe^la^.
- Thesis II^' : Demonstrari nequitullam repugnantiam esse in dogmate SS. Trinitatis rede exposito, Probatur:
A) Au^oritate virorum praestantissimorum, qui in philosophia et scientiis naturahbus versati, hoc dogma crediderunt, non obstantibus difKcultatibus, quas sedulo perpenderunt.
B) Ratione, a) Adesset quidem repugnantia in mysterio SS. Trinitatis, si in ejus enuntiatione continerentur termini inter se incompossibiles et se invicem excludentes; atqui non est ita; nam dicimus Deum esse unum sub respe6tu naturae, et trinum sub respe6lu personarum; jamvero ahquod ens potest esse unum sub aliquo respe6lu et muUiplex sub aho. Sic, v. g., in homine adest duplex substantia, substantia spirituahs seu anima,
^ ABMLPiR^DVJS, Introduciio ad theologia??z, lib. l., P. L., CLXXVIII, 989'; lib. II, 1086; Theologia christiana, 1. II, P. L„ 1259-1261, 1278. Denz.-Bann., 368 (310).
4 De articulis ftdei, cap. VII.
et substantia materialis seu corpus, et tamen adest unica persona. Ut igitur contradi6lio esset in hoc mysterio, probari deberet nullam esse distindtionem, ne virtualem quidem, inter naturam et personam : quod quidem fieri nequit.
b) Co7tfirmatur solvendo praecipuas obje6liones : i) Quae sunt eadem uni tertio sunt eadem inter se; atqui tres divinae personse sunt quid unum et idem cum essentia; ergo sunt idem inter se.
Resp. : Distinguo ^najorein : quas sunt eadem uni tertio sub omni respedlu, sunt eadem inter se, concedoj quae sunt eadem sub aliquo respecflu et differunt sub alio, nego. Jamvero personae sunt idem cum natura sub aliquo respedlu, quatenus scilicet aequaliter divinam possident naturam, sed virtualiter differunt ab ei, quia non possident divinam naturam eodem modo : V. g., Pater adlive generando datW^diVcv naturam Filio, Filius eam accipit; ]2iVCLV^xo mter dare et accipere realis adest distin(flio. Illustratur comparatione : Adio et passio distinguuntur virtualiter tantum a rnotu^ nam adlio est motus datus et passio est motus receptus; attamen adlio et passio realiter distinguuntur ab invicem; ita pariter divinae personae virtualiter distinguuntur a natura, et realiter ab invicem; licet enim paternitas sit idem secundum rem cum essentii divini, et similiter filiatio, tamen h^c duo important oppositos respecflus : videHcet paternitas est a^iva communicatio vitae, dum filiatio est passiva ejus acceptio; unde distinguuntur ab invicem^
- Objicitur trium personarum existentiam divinae obstare simphcitati. Respo?idet S. Thomas^ : " Dicendum quod in FiHo est ahquid commune Patri, scil. essentia^ et aHquid per quod a Patre distinguitur, sciHcet relatio. Non tamen est ibi compositio, quia relatio est secundum rem essentia ".
§ II. Mysterium SS. Trinitatis suadetur analogiis et appropriationibus.
1° Analogiis. Has analogias invenimus speciatim in homine. Siquidem in anima intelledluaU duae sunt processiones immanentes, sciHcet verbutn^ quod ab intelledlu procedit, et a77ior a voluntate procedens.
2° Appropriationibus. Equidem ad manifestationem fidei conveniens fuit attributa quae ad divinam
essentiam pertinent personis appropriari, ut sic magis ac magis Trinitas san6lissima declaretur. Sicut enim similitudine in creaturis inventa utimur ad manifestius cognoscendas divinas personas; ita et attributis quae ad essentiam divinam pertinent : haec autem manifestatio personarum per hujusmodi attributa, appropriatio nominatur.
Qua de re do6lrinam 6*. Augustini^ exponemus. a) S. Dotior, considerans Deum in quantum unus est, attribuit Patri unitatevt^ quae, quatenus dicitur absolute, non praesupponens aliquid aliud, convenit cum Patre qui non prassupponit aliquam personam; Filio cequalitatem quas importat unitatem in respecflu ad alterum; Spiritui sandlo concordiarn sw^ connexionem quae est unio saltem duorum prsesuppositorum .
b) Deum respiciens quatenus esi causa rerum^^ attribuit V^\x\ potentiam'^ quae haloet rationem principii; Fiho sapientiam^ quas habet simihtudinem cum Filio in quantum est Verbum ; Spiritui sancfto bonitatem quae est objeflum amoris.
c) Considerans Deum quoad suos effecflus, vocat Patrem ex quo^ quia habitudo causae efficientis, sicut et potentia, convenit cum Patre; Filium autem per quem^ quia habitudo causas formalis, sicut sapientia et ars, convenit cum Verbo ; Spiritum san6lum in quo^ quia habitudo continentis convenit cum Amore in eo quod sua bonitate res conservat et gubernat ad finem convenientem adducendo^.
§ III. Mysterium SS. Trinitatis ope philosophiae declaratur.
- Inter varias theorias quae a Patribus et Theologis propositae sunt ad expoHendum SS. Trinitatis dogma, eam seHgimus quam S, Augustinus \nchoa.vit et S, Thomas complevit.
Animadvertit- imprimis Doclor Angelicus, secundum fidem catholicam, duas in Deo esse processiones immanentes^ sciUcet verbum quod ab intelle6lu procedit et aniorem qui a voluntate procedit. Deinde ostendit ex
3 Symbolum attribuit etiarn Patii creatiouem quas est opus propriuip onmipotentiae.
DE DEO THINO. 259 his processionibus oriri quatuor relationes^ tres personas^ ideoque tres Proprietates personales et quinque notiones.
- 1° De relationibus. A) Ex eo quod in Deo sunt duae processiones, quatuor relationes exsurgunt : relatio scilicet Patris ad Filiura seu Paternitas^ relatio Filii ad Patrem seu Filiatio, relatio Spirantis ad Spiritum San6lum seu Spiratio aHiva^ relatio Spirittis San6ti ad Spirantem, seu Spiratio passiva quse dicitur etiam Processio, a) Hae autem relationes non sunt accide^itia^ cum in Deo nihil sit nisi substantiale; sunt tamen realitates^ c^m Deus sit vere Pater, vere Filius, vere Spiritus Sanctus; realitates autem subsistentes ipsa subsistentia essentiae divinae, ita ut relationes divinse sint ipsasubstantia divina. b) A substantia tamen divina virtuaiiter distinguuntur : suo enim proprio conceptu nondicunt substantiam divinam, sed merum respeftum (ad) : unde locus relinquitur distin^ioni reali qua relationes inter se distinguuntur. Paternitas enim, utpote opposita Filiationi, realitcT a Filiatione distinguitur; Spiratio adliva, utpote opposita Spirationi passivae, ab ipsa realiter distinguitur : quod enim producit, necessario distinguitur ab eo quod producitur. Spiratio autem adliva, utpote non opposita Paternitati et Filiationi, ab ipsis non realiter distinguitur. Unde tres tantiim relationes sunt inter se realiter distindlae : Paternitas scilicet et Filiatio quae immediate inter se opponuntur, Spiratio passiva tandem quse opponitur Paternitati et Filiationi ratione Spirationis aClivce cui identificantur. Nulla autem alia distin6lio, praeter relativam^ in Deo esse potest : distin6lio enim absoluta esset distin6lio substantialis et consequenter Divinitatem multiplicaret seu polytheismum implicaret. Unde axioma: In Deo sunt omnia unum ubi non obviat oppositio relativa,
575- B) Ex eo quod Patef et Filius nulla oppositione relativa distinguuntur quoad produ6lionem Spiritus sancti, sequitur Spiritum San^uin a Patre et Filio procedere et quidem una spiratione^ ita ut Pater et Fih*us sint unum principium Spiritus san6li\ Si enim Spiritus san6lus
^ Sunt tamen duo splranfes, non autem duo spiratores, quia, ut ait S. Thomas (q. 36, a, 4, ad 7), videtur melius dicendum quod quia spirans adje(itivum est, spuator ver6 substantivum, possumus dicere qu6d Pater et Filius sunt duo spirantes, non autem duo spiratores, propter a Filio non procederet, nullo modo posset ab eo distingui. Etenim personae in divinis non distinguuntur realiter ab invicem nisi per relationes oppositas. Atqui relationes oppositae non dantur in divinis nisi relationes origtnis, quatenus una persona ab alia procedit; ergo Spiritus S. non realiter a Filio distinguitur, nisi ab eoprocedat^
2° De divinis personis. Ciim autem relationes divinse oppositae sint subsistentes in natura divina, re6le, etsi analogice, didlae sunt a Patribus et Do6loribus personcB. Persona enirn definitur a Boetio : naturce rationalis individua suhsiantia; seu, aliis verbis, persona est quid substantiale^ intelle6luale, in se indistin6lum et ab aliis distin6lum. Atqui relationum oppositarum quae sunt in Deo unaquaeque est quid : a) substantiale : in Deo enim repugnat esse accidens, seu quid participatum; cum enim Deus sit per essentiam omnimoda perfe6lio, repugnat Eum esse participem ulterioris perfe6lionis per accidentia ^; b) intelle^uale : quidquid enim est in Deo, est natura divina quae est in summo immaterialitatis et intelle6lualitatis gradu; aliunde relationes divinae fundantur in operationibus intelle6lus et voluntatis; c) in se indistin^u?n : in Deo enim est una Paternitas, una Filiatio, una Spiratio passiva, ctim sit unus Pater, unus Filius, unus Spiritus sanftus; d) ab aliis distin^um : Paternitas enim et Filiatio, utpote oppositae, inter se realiter distinguuntur; ita Spiratio passiva distinguitur a Paternitate et Fiiiatione quatenus ambse identificentur Spirationi a6\iv8e.
3° De proprietatibus et actibus personalibus. a) Ex eo quod constituunt personas, Paternitas, Filiatio et Spiratio passiva d\c\iniVLr proprietates personales, Spiratio verb a6liva est communis duarum primarum personarum, et re identificatur Paternitati et Filiationi jam prius prioritate naturae constitutis.
b) Adlus autem notionales seu personales quibus divinae personae procedentes producuntur, duo sunt : generatio scilicet, Patris propria, qua producitur Filius ; et SpiratiOy Patri et Filio communis, qua Spiritus san6lus producitur.
unam spirationem. Cfr. amiotaiiones IV, V, VI, VII, VIII, IX Cajetani in hunc articulum; S. Franciscus Sai.es., TraHi ch Vaviour <ie Dieu, liv. III, ch. 131"^.
Cum vero, ex una parte, relationes personales praesupponant suum fundamentum, generationem scilicet et spirationem seu a6tus notionales, et a6lus notionales, ex altera parte, praesupponant personas quarum ^sunt (a6liones enim sunt suppositorum), personae divinae constituuntur per relationes non consideratas praecise ut relationes, sed per relationes consideratas ut subsistentes in natura divina '.
4° De notionibus. A) Utimur nominibns tum concretis tum abstradis ad significandum res Dei non tantum absolutas, ut cum dicimus Deum et Deitatem^ sapie^item et sapicTitiam, sed etiam personales et relativas, ut cum dicimus Patrem et paternitatem, Et merito quidem : a) quaerentibus enim hiereticis ifi quo Pater, Filius, et Spiritus san6lus sunt unus Deus, et in qtco sunt tres, necessarium fuit respo ndere quod sunt unum essentid vel deitate, tres autem paternitate, fitiaiione et spiratione passivd seu processione\ b) cum ex una parte secundum duas relationes Filii et Spiritus sancfti, quibus referuntur ad Patrem, oporteat intelligi duas relationes in Patre, et, ex altera parte, non sit nisi una Patris persona, necesse fuit seorsum significari in abstra6lo relationes paternitatis et spiratio7iis a6livce ^.
B) Ex quibus apparet per notionem hic intelligi id quod est propria ratio cognoscendi divinam personam. Innotescit autem Pater per hoc quod a nullo est (innascibilitas)y et in quantum Filius est ab eo {Paternitas)^ et in quantum ab eo est Spiritus sancflus (notio communis Spirationis), Filius autem innotescit et per Filiationem, et per communem Spiratione^n. Spiritus sandlus innotescit per Processionem.
- Conclusio. " Sunt igitur quinque notiones in divinis ; scilicet innascibilitas, paternitas, filiatio, communis spiratio et processio. Harum autem tantum quatuor sunt relationes. Nam innascibilitas non est relatio nisi per redu6\ionem. Quatuor autem tantum proprietates sunt. Nam communis spiratio non est proprietas, quia convenit duabus personis. Tres autem sunt notiones personales, id est constituentes personas, scilicet paternitas, filiatio et processio. Nam communis spiratio et innascibilitas dicuntur notiones personarum, non autem persoaales 3 ".
Scholium. Regulae ad recte loquendum de SS. Trinitate.
- 1° Prima regula est adhibere divina nomina sivQ pro/>ria, sive appropriata^ quae traduntur a Scriptura et Traditione.
Ita VciXev proprie vocditwr primum principium seu /ons totius Trinitatis (non vero cai^sa vel auflor Filii, quia ilias voces in lingua latina important in causato diversitatem et dependentiam naturae), Ingenitus et Innascibilis, Pater et Genitor; per appropriationem, Omnipotens^ Creator^ JE.ternus. — Y\X\ms proprie vocatur non solum lilius, sed et Verbum^ Imago^ quia vi originis est perfe^le similis Patri, Splendor giorice et Figura substantice Patris; per appropriationem, Sapientia. — Tertia persona //-^/r/^ vocatur Spiritus sanHus^ Afnor^ quia est terminus substantialis amoris Patris et Filii, et Caritas^ Donmn quia amor est donum primum et per excellentiam; per appropriationem, Faracietus seu consolator et advocatus^ quia nos per gratiam consolatur et postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus : quae sunt opera caritatis.
- 2° Secunda regula : Cum mysterium SS. Trinitatis essentialiter in unitate naturce et personarum distin^ione situm sit^ ea omnia vitari debent quibus utrumve dogma laedatur.
Unde : a) nomina significantia essentiam divinam substantive, ut Deus^ Divinitas^ omnipotentia^ sapientia^ etc. praedicantur de tribus personis in singulari. Etenim natura divina est una. Idcirco Patrem et Filium et Spiritum sandtum non dicimus tres Deos, sed unum Deum.
b) Nomina significantia essentiam divinam adjeBive praedicantur pluraiiter de tribus personis, quia praedicantur per modum accidentis,licet non sint accidentia quando Deo tribuuntur, accidentia autem sicut esse habent in subjedo, ita ex subjedlo suscipiunt unitatem vel pluralitatem. Idcirco dicimus tres exsistentes vel tres sapientes, aut tres aeternos, et increatos et immensos, si adje^ive^ sumuntur; si vero substantive, dicimus unum increatum, immensum et seternum, ut in Symbolo Athanasiano ^
c) Vocabula, quse exprimunt operationes notionales seu proprias personarum et earum relationes, non debent praedicari de essentia (in qua sic induceretur oppositio relativa et realis distindio), sed solum de personis vel de Deo (tunc supponente pro personis); v. g., dici nequit : essentia generat, procedit, etc, sed dici debet : Deus generat, Filius generatur '.
d) In universum nomina distindlionem exprimentia ita caute adhiberi debent ut distincftionem . naturae et inaequalitatem personarum non importent. i) Ita adhibendae sunt voces trinus, trinitas, non autem tripHcitas, triplex, quia ha^c ultima verba plures esse naturas supponunt. 2) Dicitur : alius Pater, alius Filius, non autem aliud, quia genus neutrum naturam designat; Filius autem non habet aliam naturam ac Pater. 3) Dici vero nequit : " Pater est unus cum Filio ", quia genus masculinum communiter refertur ad personam; jamvero Pater non est una persona cum Fiho. 4) Vitandae sunt expressiones : " Deus est singularis, solus, solitarius ", quia talia verba excludunt pluralitatem personarum. 5) Dici nequit : tres sunt personae divers^e, quia diversitas supponit multiplicationem naturae. 6) Dici nequit etiam personas esse simiHs substaniiae, quia simiUtudo in casu multiplicitatem substantiae importat; sed dici debet tres personas esse unius substantiae. 7) Nec dicere licet in Deo esse tria individua^ quia individua designant naturam specie unam, diversam tamen numero, dum in Deo una est natura non sclum specifica, sed etiam numerica.
CONCLUSIO • COROLLARIA PIETATIS^.
- a) Si mysterium SS. Trinitatis in suo complexu consideramus, duplici operationi, cognitioni scilicet et amori innititur; itaque ut Trinitatem, ad cujus imaginem conditi sumus, et in cujus nomine baptizamur, vere imi-
^ Patres nonnuUi hac de re minus accurate aliquando locuti sunt, sed sunt benigne intelligendi; v. g., si dicitur sapienliam genuisse sapientiam, aut si Filius dicitur sapientia de sapientia, propositio ita est explicanda : Fater, qui est ipsa sapientia, genuit Filium, qui, utpoie Deus, est etiam ipsa sapientia. Cf. Hurter, n. 261.
- CONTENSON, Theol. men/is, 1. III, d. II, c 1, spec. I temur, de Deo assidue cogitare, ipsumque amore comple6li necesse est.
b) Dum perfe6tam trium personarum tmitatem recolimus, prae oculis habeamus orationem Christi ^ : ^' Ut omnes unum sint, sicut tu Pater in me, et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint "; hanc vero unitatem imitemur per fraternae caritatis praxim.
c) Ut invisibili divinarum personarum missione frui valeamus, " societas nostra sit cum Patre et cum Filio ejus Jesu Christo ^ ^^; si enim per caritatem Deo conjungi conamur, tres divinse personae ad nos venient et mansionem apud nos facient 3 : nam " Deus caritas est, et qui manet in caritate, in Deo manet et Deus in eo 4 '\
1 Jonn., XVII, 21-22. — = I Joan , I, 3. ^ Jo<i7j., XIV, 23. — 4 I Joan., IV, 16.
TRACTATUS VII. DE DEO CREANTE ET ELEVANTE.
Credo in Deiini... Creatorem cceli et terrce.
- Nunc tra6landum est de operationibus divinis ad extra, scilicet de creaturarum produ6lione et elevatione ad statum supernaturalem. Agemus : 1° de creaturis non spiritiialibus seu de opificio mundi; 2° de creaturis inere spiritualibics seu de angelis\ 3° de creaturis ?naterialibus simul et spiritualibus seu de homine.
Art. I. De opificio mundi.
Quaestiones mere philosophicas supponimus jam alibi solutas, et hic tantummodo inquirimus quid fides doceat : a) de origi?ie mundi^ b) de origine vitce variarumque viventium specierum,
§ I. De Gosmogonia Mosaica.
- Praenotamus, secundum recens Commissionis de 7'e biblica responsum ^, a) minime excludendum esse sensum litteralem historicum trium priorum capitum libri Geneseos; b) non omnia tamen et singula verba necessario accipienda esse sensu proprio, quando v. g. locutiones ips^ manifesto apparent metaphorice vel anthropomorphice usurpatse, praesertim si Patres ipsi allegorice haec verba intellexerunt; c) prsecipue vero in primo Geneseos capite non fuisse sacri audloris mentem scientifico more docere intimam rerum constitutionem ordinemque creationis completum, sed potius suae genti tradere notitiam popularem^ prout communis sermo per ea ferebat tempora, sensibus etcaptui hominum accommodatam; d) tandem vocemj^^;;^ (diem) sive sensu proprio pro die naturah*, sive sensu improprio pro quodam temporis spatio sumi posse.
Quibus principiis innixi declarabimus i° quid certo in Scriptura de origine mundi doceatur, 2° quid libere disputari possit.
- Thesis I^ : ht primo capite Genesis quatuor prmsertim de opificio mundi yeve/antur : 1° 7uundum et onnia quce, in eo sunt ex nihilo fuisse a Deo creata\ 2° non ab cBterno^ sed i7t tempore; j"" omnia a Deo solo creata fuisse; 4^ eaque bona esse ^
1° Mundum et omnia quce in eo sunt a Deo fuisse creata Moyses, contra Pantheistas^ ac idololatras^ his verbis declarat : *' In principio creavit Deus C(zlum et terram ^'^ Etenim : a) vox bara (creavit) in formis kal et nipJial nunquam usurpatur in Scriptura nisi de operatione Dei propria^ et exinde est aptissima ad designandam productionem ex nihilo, quoe est a6tio prorsus Deo propria^- b) quod autem de fa6to vox bara hic significet creationem proprie di6lam apparet ex reliquis verbis textus : *• In principio^ ccelum et terram " ; ex quibus innotescit agi de prima origine rerum, et quidem omnium; voccs enim *' ccelum et terra " significant universitatem rerum; aliunde nulla praeexistehs materia commemoratur ex qua res confedlae fuerint, sicut postea commemoratur in operibus sex dierum : *' Formavit... Deushominem deli^no terrce^ etc^ ,^\ c) Ex locis parallelis res magis ac magis certa evadit : i) Prophet^e saepe creatricem potentiam Dei extollunt, et quidem taUbus verbis ut omnem dualismum excludant, clareque appareat Deum esse omnium rerum audlorems,
Eadem do6trina invenitur in Psalmis^ ubi omnia simplici verbo Dei fa6la esse dicitur^; in libris sapientialibus^ ubi asseritur Deum omnia fecisse, etiam abyssos, imo et ea quae nobis videntur mala (grandinem, famem et mortem)7.
Lucidius etiam in libro Machabceorum : mater enim Machabaeorum, sapientia repleta^ teste Scriptura, unum ex
- Alia qu8e in I cap. Gen. revelantur de origine vitse, vel de origine hominis, infra expenduntur, ubi de Transformis^no et de Homine.
3 Quodaperte declarat Wellhai/sen, etsi rationalista (P^vlegom.. zur Geschichte IsraeL, Berlin, 1883, p. 321) : " Liber Genesis propria utitur voce ad solam adtionem Dei creatricem designandam".
filiis suis sic alloquitur : '* Peto, nate, ut aspicias ad caelum et terram, et ad omnia quse in eis sunt, et intelligas quia ex nihilo fecit illa Deus^ ".
Hinc mirum non est creationem ex nihiio esse dogma fidei, jam expressum in variis symbolis : *' Credo in Deum, creatorem caeli et terrae ", et magis explicite definitum in C. Lateran, /V et Vaticano : " utramque de nihilo condidit creaturam ".
- 2° Mundum non ab ceterno, sed in tempore^ seu potius cum tempore fuisse creatum^ patet ex his verbis^ : ** In principio creavit Deus caelum et terram"; nam/r///cipium intelligi debet de principio temporis :
a) Talis est enim sensus obvius hujus vocis, qui aliunde minime repugnat, sed potius ex locis parallelis confirmatur; nam b) hsec expressio '' in principio " alibi^ redditur per ** in die ", qua certe designatur tempus: c) ubicumque creatio commemoratur, talia verba adhibentur quibus mundum initium habuisse certo constet : *^ Priusquam montes fierent aut formaretur terra et orbis "... " Elegit nos in ipso ante mundi constitutionern^ ".
d) HincConc. Lateran. IVrem contra Albigenses definit : " Ab initio temporis utramque de nihilo condidit creaturam "; quam definitionem innovavit Vaticanu?n.
3° Deum solwn esse creationis causam efficientemy ita ut nullius creaturae ministerio usus fuerit ad creandum,, constat pariter : A) Scriptura : a) ex silentio au6loris sacri, qui, dum ahbi saepe commemorat angelos tanquam Dei adjutores in gubernatione mundi, hic de eorum interventu in creando prorsus tacet; b) ex locis ubi satis evidenter excluditur omnis causalitas instrumentaUs : '' Tu ipse, Domine, solus^ tu fecisti caelum et caelum caelorum, et omnem exercitum eorum " ... " Ego Dominus, faciens omnia, extendens caelos solus, stabiHens terram et nullus mecum s ".
B) Traditione. Patres saepe asserunt fabricatum non esse mundum ab Angelis vel ab aha creatura,
^ II Machab., VII, 28. — « Gen., I, i. — 3 Gen., II, 4. * Prov., VIII, 22; Ephes., I, 4. 5 // Esdr., IX. 6; Isa., XLIV, 24.
sed a Patre per Verbum^ et exinde divinitatem Verbi inferunt, cum a(5lio creatrix sit propria Deo. Ad rem S. Augusti7iiis'^ : ** Creare naturam tam nuUus angelus potest quam nec se ipsum^ ".
C) Ratione, Etenim causa instrumentalis non potest adliiberi ad aliquid faciendum, nisi per aliquid sibi proprium dispositive ad hunc effedlum concurrat; ita securis non potest esse causa instrumentalis ad scindendum nisi in quantum acuitate sua aliquid prsebeat ad incidendum. Atqui nulla creatura potest praevie disponere nihiluin ut fiat ens : nam nullum est medium inter nihilum et ens, Ergo nulla creatura tanquam causa instrumentalis creationis assumi potest^.
4° Omnes tandem creaturas bonas esse patet ex his verbis, quae saepe in primo capite Geneseos repetuntur : " Et vidit Deus quod esset bonum... Vidit Deus cundla quse fecerat, et erant valde bona ".
Hinc C Later, /Fdixit : " Diabolus et ahi daemones a Deo quidem natura creati sunt boni, sed ipsi per se fa(5li sunt mali ".
Ex hoc tamen non sequitur mundum a Deo creatum esse omnium perfecl:issimum. Cum enim bonitas et potentia Dei infinitae sint, per opus finitum exhauriri nequeunt, ideoque Deus ahas creaturas perfecftiores, alioque perfe6liori modo ordinatas facere posset. — Dici tamen potest mundum esse relative optimum, quatenus nempe Deus optima media elegit ad consequendum finem quem sibi creando proposuerat.
- Corollaria. Ex textibus Geneseos allatis, et aliis Scripturae locis, statuimus Deum esse mundi causam liberam, exemplarem, finalem, et quidem per efficientiam communem totius Trinitatis.
1° Deus mundum libere creavit. De fide est contra Abaelardum, Wicleffum, Giintherum, Hermesium, Rosmini aliosquel Nam, a) juxta Scripturam^ Deus '* operatur
2 Merito igitur ait S. Thomas : " Secundum fidem caiholicam ponimus quod omnes substantias spirituales et materiam corporalium Deus immediate creavit : hcereticuin reputantes, si dicatur per angelum vel aliquam creaturam aliquid esse creatum ". De Pot , q. 2, a. 4.
^ Adcslardus contendeba.t " quod ea solummodo possit Deus facere vel dimittere, vel eo modo tantum, vel eo tempore quo facit et non omnia secundum consilium voluntatis suae^ '^; b) juxta Vaticanum^ Deus ** liberrimo consilio simul ab initio temporis utramque de nihilo condidit creaturam '^; et : "Si quis Deum dixerit non voluntateab omni necessitate libera, sed tam necessario creasse quam necessario amat seipsum, A. S. ^ "; c) aliunde cum perfe6tio Dei sit infinita, ita ut nihil bonitatis ei ex aliis accrescere possit, sequitur quod alia a se eum velle et operari non sit necessarium3.
2° Deus est mundi causa exemplaris. Etenim divina sapientia prius excogitavit ordinem universi et singulas res ordinatas, et ideo in ea sunt ab seterno omnium rerum rationes seu formae exemplares quae vocantur idece, Quae quidem, licet multiplicentur secundum respeclum ad res, tamen non sunt realiter aliud a divina essentia, prout ejus similitudo a diversis participari potest diversimode ^.
3° Deus est causafi^talis rerum omnium, Constat : a) Scripturd : " Universa propter semetipsum operatus est Dominus s " ; b) Vaticano declarante Deum creasse " non ad augendam suam beatitudinem, nec ad acquirendam, sed ad manifestandam perfecftionem suam per bona quae creaturis impertitur ''; et definiente : '* Si quis mundum ad Dei gloriam conditum esse negaverit, A. S.^ "
c) Ratione, Omne agens agit propter finem ; alioquin ex adlione agentis non magis sequeretur hoc quam illud. Agentia autem imperfedla in agendo intendunt aliquid acquirere. Primo vero agenti, quod est undequaque perfe61um, non convenit agere propter acquisitionem aHcujus boni, sed ad communicandam suam perfe6lionem, seu similitudinem bonitatis suae. Ergo Deus creavit propter suam gloriam extrinsecam, quae praecise consistit in manifestatione suarum perfedlionum. — Hanc autem intendere et procurare non potest quin simul veHt creaturarum bonum et feHcitatem ^.
alio" (Denzing., n. 374, (316). Wtc/efus dicebsit omnia de necessitate absoluta evenire (Denz., n. 607, (503). Guntherus as.serebat Deum ex bonitate sua cogi ad creandum. Secunduni Rosniinl, amor quo Deus se diligit etiam in creaturis, et qui est ratio qua se determinat ad creandum, moralem necessitatem constituit, quae in ente perfedtissimo semper inducit effedlum (Denz., 1908 (1753).
595' 4° Creatio est a^io iribus divinis personis communis. Certum est et fidei proximum contra Giintherum, qui, pro suo falso Trinitatis conceptu, singulis personis diversas operationes adscribebat. Jam enim Florentinum declaraverat : " Pater et Filius et Spiritus Sandtus non (sunt) tria principia creaturae, sed unum principium ^ ". — Revera creare, ctim sit proprie causare esse rerum, convenit Deo secundum suum esse, quod est ejus essentia, tribus personis communis^.
- Thesis II* : In tribus prioribus capitibus Ge?teseos non describitur scientifico more intima rerum constitutio ordoque creationis completus^ sed delineatur narratio\istOrico-popularis, captui ho^ninum hujus temporis accommodata. Cerium est ex responso Com^nissionis de re bibiica,
1° Tria praedidla capita sunt historica^ seu continent *' rerum vere gestarum narrationes, quse scilicet obje6liva^ realitati et historicae veritati respondent 3 ".
Id constat : a) ex indole evidenter historica Geneseos : si enim quae narrantur de filiis Adam, de Noe et fiHis ejus, de Abraham, Ismael, Isaac, Esau, de Jacob et fihis ejus, sunt ex confesso omnium historica, cur inter fabulas amandarentur quse respiciunt primam rerum originem? b) ex pecuhari trium priorum capitum inter se et cum sequentibus capitibus nexu : sicut enim in sequentibus capitibus narratur prima popuh judaici origo, ita et in prioribus dehneatur origo totius generis humani et mundi ipsius; pariter, si conferuntur inter se priora capita, satis clare apparet ibi describi successivam creationem massae informis, posteavero producftionem diversorum entium, primi hominis primaeque muheris formationem, praeceptum eis datum, eorum tentationem et lapsum; porro haec omnia inter se conne6luntur tanquam historica facfta; c) ex ahis locis Scripturae, in quibus pariter ut historica commemorantur fadla in prioribus capitibus relata : ita ssepe laudatur opus creationis a Deo peradlum"^, recensetur Adami formatio ejusque lapsus ^, etc.
2° Haec autem narratio est simul popularis^ non scientifica, Scopus enim au6loris sacri non est docere scientias
^ S. Thomas, la p., q. 45, a. 6. Hinc dicitur apud S. Joan. v, 17 : *• Pater meus usque modo operatur, et Ego operor ".
4 Gen,, XIV, 19; Isa., XLII, 5; XLV, 18; Prov., III, 19: VIII, 22; Sap., IX, 9; Ps. XXXII, 9; CXLV, 5; // Mac, VII, 28.
DE DEO GREANTE ET ELEVANTE. 27l physicas, astronomiam, geologiam aut biologiam, etc, sed veritates necessarias ad salutem. Quare de origine et formatione mundi \o(\u\.m populari modo : a) non describit igitur sciefitifico more intimam adspe6labilium rerum constitutionem, v. g., naturam luminisaut firmamenti seu caeli, strata geologica aut leges biologicas ; b) nec ordine?r^ creationis completum enarrat, proindeque non recenset omnia entia aut phaenomena, sed solum ea quae populo magis nota sunt, ut longa hujusmodi recensione vividius inculcare valeat omnia vere esse a Deo; c) nec semper sequitur ordinem stri^e chronologicu?n : ita quando lux faila dicitur prima die, luminaria autem quarta die, inferri nequit ex sola hujusmodi narratione lucem praecessisse ipsam formationem solis; d) aliquando adhibentur lociitiones metaphoricce aut anthropomorphicce^ ad modum dialogi ut res vividiori modo describantur, v. g., dixit : fiat lux; etfa^a est lux; quae proinde non possunt Htteraliteraccipi\
- Corollarium. Libere igitur discutiuntur systemata ^ catholicis excogitata de opere sex dierum, dummodo consen* tanea sint supradicflo decreto. Haec autem ad tria revocari possunt : litteralcy atlegoricum, et systema periodistarum beu concordistarum,
A) Litterale profitetur massam materialem primo fuisse creatam, ac deinde iw\s>seformatam juxta aliquos, vel refor^natam et restauratam^ juxta alios, in sex diebus quae fuerunt 24 horarum. — Quse ambae theoriae obsoletae evaserunt ex certis facflis Geologiae et Palaeontologiae, ultima insuper ex meliori exegesi textus sacri.
- B) Allegoricum seu idealisticum systema duplex est : unum Philonis^ Scholce Alexandrince et S, Augustini^ docens mundum integrum uno instanti creatum fuisse, Moysen vero sex dies distinguere ut ordinem logicum in sua descriptione ponat ; — alterum modernorum nonnullorum, statuens vel, cum Michelis^ Faye^ Hummelauer^ Moysen proponere logico ordine sex visiones propheticas quibus creatio revelata est; vel, cum Clifford^ Cliftoniensi episcopo, mosaicam descrip-
' Jam S. Thomas animadverterat nihil certi circa modum et ordinem creationis ex Scriptura erui posse, quia quae h^c de re dicuntur, diversimode a Patribus exponuntur. Cfr. In lib. II Sent., dist. XII, q. i, a. 2; Siun. th., I, q. 70, R. i, ad 3; S. AUGUSTINUS, de Genes. ad lit., II, q. 20, P. L., XXXIV, 270; Encycl. Providentissimus Leonis XIII.
272 TRAGTATUS Vll.
tionem non esse historicam narrationem, sed carmen liturgicum singulos hebdomadis dies singuhs Creatoris operibus dedicans. — Hsec autem systemata, juxta decretum Cornmissionis de re biblicd^ sunt reformanda, ita ut admittatur in his visionibus vel carminibus inveniri historicam descriptionem operum Dei. Ceterum nil obstat quin logice distinguatnr in narratione mosaica triplex opus, creationis sciHcet, distindionis et ornatus^ ut voluit S. Thomas'^,
- C) Svstema concordistarum seu periodistarum agnoscit sex dies significare sex oeriodos indeterminatae durationis, ut genuina philologia permittit, et.aHunde exigit palasontologia : sic enim, ut amnt, cum narratione mosaica concordant phases geologicse saltem quoad magna Hneamenta. — Quam tamen concordiam etiam in hac expositione servari multi diffitentur.
600 - Conclusio. Nulbam igitur systema omnino et undequaque perfedlum esse videtur. Sed necesse non est positivam concordiam quserere inter narrationem mosaicam et scientias naturales, cum aliunde non constet au6lorem sacrum voluisse ordinem stri^e chronologicum sequi. Caute ergo servet theologus sensum historicum e]t litteralem, ad normam Cofnmissionis biblicce. prae oculis habens hanc sapientissimam regulam SS. Augustini et Thomce : " Respondeo dicendum quod, sicut Augustinus docet, in hujusmodi quaestionibus duo sunt observanda. Primum quidem, ut veritas Scripturae inconcusse teneatur. Secundum, cum Scriptura divina multipliciter exponi possit, quod nulli expositioni ahquis ita prsecise inhaereat, ut si certa ratione constiterit hoc esse falsum quod aUquis sensum Scripturae esse credebat, id nihilominus asserere praesumat; ne Scriptura ex hoc ab infideUbus derideatur, et ne eis via credendi praecludatur^ ".
§ II. De origine vitae et transformismo.
- Status quaestionis. Circa originem vitse ac diversarum specierum viventium nostris diebus exortae sunt theoriae fere anteadlis temporibus inauditae.
Fautores transformis?ni absoluti didlitant primam causam non esse, materiam esse aeternam, e cujus soUs viribus spontanea generatione viventia enata sunt ut deinde
per successivam transmutationem in diversas species desinerent. Ita Huxley, Danvin,
Transformismus mitigatus, supremae causae existentiam agnoscens, tenet primum vivens vel prima viventia fuisse a Deo creata, imo vitam animalem non potuisse, sine Dei interventu, e vita vegetativa per evolutioneui procedere, Deumque intervenisse in efformatione corporis hu mani et diversificatione prsecipuarum specierum.
- Hasc autem evolutio specierum, juxta Lama^xk^ adscribitur adjundlis externis qua^ indigentias quasdam {des besoins) excitant; a Darwin autem tum Iu61ce pro existentid in qua superstites sunt ii qui ceteris vigore et perfe6lione praecellunt, tum seleSlio7ti natiirali vi cujus ea animalia inter se copulantur quas ei-dem pollent differentiis. Juxta Wallace^ perfedliora per lentam transmutationem ex imperfedlioribus orta sunt; juxta Mivart et H, de Vries, species quaedam, sine transitu et quasi per saltumy in species perfe6liores fuerunt transmutatae. Praeterea hodie multi, ut Schmitt et V/aa^en, propugnant evolutionem polyphyleticam^ qua sciHcet omnes plantas omniaque animaha ex diversis speciebus a Deo creatis exorta sunt; dum alii admittunt evolutionem monophyleticam qua omnia viventia ex unico principio {monera) procreata essent.
Notandicni est non eamdem speciei definitionem a diversis au6loribus tradi, et saepe speciem ab aliquibus nuncupari quae varietas ab aliis vocatur.
Quid sit sentiendum de Transformismo absoluto et mitigato, in duplici thesi dicimus.
- Thesis P : Transformismus absolutus^ omnem Dei interventum negans^ non minus fidei quam rationi aperte contradicit,
Etenim tale systema includit materice ceternitatem, spontaneam generationem et fortuitam specierum evolutionem; atqui haec tria repugnant. Primum satis constat ex Philosophia et ex di6lis supra, de Deo uno^ n. 430 sq.
1° Spontanea seu cequivoca generatio^ qua tenetur animalcula minima, ut infusoria, ex materia generari, sine ullo ovo et citra Dei interventum, tum Scripturae, tum naturaUbus scientiis repugnat :
A) ScripturcB, Sic enim refertur prima viventium origo : '" Et ait (Deus) : germinet terra herbam virentem, et facientem semen, et lignum pomiferum faciens frudlum
2?4 f RAGTATUS VII.
juxta genus suum^ '.. Dubitatur quidem utrum Deus semina tantum vegetalium_ produxerit et terrse mandarerit, an plantas integras in sinu terrae creaverit, an demum dederit terrcB virtutem extraordinaria??i pri?nas plantas e sinu suo absque seniine educendi^ ex quibus deinde orirentur prima semina^ Quomodocumque vero haec verba interpretamur, patet virtutem plantas producendi ab ipso Deo acceptam fuisse. Quod et de animalibus intelligi a fortiori debet.
B) ExperienticB\ nam indu6lione universali et perpetua perspicuum est omne vivens ex alio vivo oriri : omne vivwn ex ovo, Generationis spontaneag defensores experimentis quidem probare conati sunt, nonnullas infusoriorum species ex certis quibusdam substantiis, sine ullo ovo aut germine, generari. Sed Pasteur, Tyndalt aliique peritinovis experimentis demonstrarunt a) in aere plurima esse suspensa ova et semina; b) nulla viventia generari ubi omnia ova et semina destrucfla sunt : ex quo sequitur animalcula quae saspe saepius in aere dicuntur generata, non ex materia inorganica, sed ex ovis in aere existentibus, oriri^.
- 2° Repugnat etiam fortuita specierum evolutio,
A) Scriptura enim, post verba quae retulimus, haec addit : '* Et protuht terra herbam virentem, et facientem semen juxta genus suum, lignumque faciens frudlum, et habens unumquodque sementem secundum speciem suam4..."
Quae verba satis clare innuunt plantarum propagationem fieri secundiim ideam et finalitatem praeconceptam, non vero casuali et inconsulto modo.
B) Constat etiam ratione : inter species hodie existentes mirificus exstat ordo coordinationis et subordinationis : simi-
- Cf. CORLUY, Spicileg. dogmatico-biblicum, vol. I, p. 198. Ex quo sequitur generationem spontaneam, eo sensu acceptam quod Deus ipse materise dederit facultatem, in certis circumstantiis, viventia producendi, non esse fidei contrariam.
3 Cf. Pasteur, Les corpuscules organisis qui existent dafts VaimoS' fhtre, Paris, 1862; Etudes sur la Bikre^ Paris, 1876, c. 3, § 5. Hinc HuxLEY* ipse ait [Origin o/species, ledt. HI) : " Experimenta Pasteur prae oculis habenti mihi affirmandum videtur ejus conclusiones esse admittendas, simulque concludendum doc5lrinam de generatione spontanea explosam esse " . — Idem demonstravit aliis experimentis J. Tyndall*, Essays on ihe Floating-Matter o/the Air, Appleton, 1892.
4 Genes., I, 11, lis ordo prsehistoricis terpporibus viguit, ut ex fossilibus patet; item in qualibet specie organa perfe(fle coordinantur, et pleraque saltem, si non omnia, ad determinatum finem adaptantur; atqui ha^c omnia casui tribui nequeiint, sed causam intelligentem supppnunt. — Hanc causam intelligentem magis exposcit evolutio ex uno vel paucis typis inccepta : ea enim supponit Aucflorem naturae praevidisse omnes mutationes, quas saeculorum decursu occurrerunt, simulque primis viventibus, a se creatis, illas indidisse vires quae, causarum naturalium ope, spe^ftabilem hodiernarum specierum varietatem producere possent; quod sane maximam sapientiam ac potentiam arguit.
- Thesis II^ : Hypothesis quce adjnittit quasdam specits^ sub influxu Dei et causarum secundarum^ imynutatas esse^ fidei non adversatur.
A) Verba Genesis quae retulimus (n. 603) ostendunt quidem aliquam distin6lionem esse inter species, voluntate divina causatam, sed non evidenter asserunt omnes species fuisse immediate a Deo creatas, ut fatentur optimi hodierni interpretes. Ait siquidem Corluy (l. cit., p. 198) : *' Unde transformismus Darwinianus dicendus est sensui Scriptur^e obvio contradicere; non tamen aperte textui sacro adversari : tacet enim Scriptura modum quo terra varietatem illam specierum produxerit, an statim, an decursu temporis, an cum specierum firmitate omnimoda, an cum relativa dumtaxat. Sed et de sensu disputari posset quem Scriptura haec assignet nomini min {genus) '\ Revera hoc verbum tunc temporis non habebat determinatam significationem quam diebus nostris^ post multas scientificas investigationes, obtinuit.
B) Ceterum quarumdam specierum ab^ aliis derivatio non impedit quin dicatur Deus has species creasse determinata die seu epocha. Praesciebat enim ab aeterno eas esse orituras^ Addi potest Deum non solum id praescivisse, sed dedisse speciebus a se creatis' virtutem alias producendi, et ita has etiam mediate creavisse.
C) Aliunde Patres nonnulli, et Scholastici fere omnes, generationem spontaneam animalculorum admiserunt, et ut probabile saltem tenuerunt species quasdam viventium ex speciebus inferioribus originem duxisse. Ita S, Augustiniis ait : '* Terrestiia simiUter animaUa (creavit), tanquam ex
ultimo elemento mundi ultima : nihilominus potentialitery quorum numeros tempus postea visibiliter explicaret' ^\ Nec aliter S, Thomas'^ : '' Species etiam novae, si quae apparent, praeexstiterunt in quibusdam activis virtutibus; sicut et animalia putrefadlione generata producuntur ex virtutibus stellarum et elementorum... " Dici ergo nequit specierum aliquam transmutationem, vi legum a Deo conditarum effectam, evidenter Scripturae adversari.
Possunt igitur naturalium disciplinarum cultores rem scientificis argumentis expendere, dummodo Ecclesiaejudicioobedire parati sint : veritas veritati adversari nequit.
Articulus II. De Angelis.
Dicemus : i° de Angelis in genere; 2° de Angelis custodibus; 3° de Angelis malis.
§ I. De Angelis in genere.
Dicemiis de eorum notione, existentid^ dotibus naturalibus^ elevatione ad gratiam et lapsu^ necnon de eorum ordinibus.
I. Angelorunt definitio.
- Angelus definiri solet substantia creata^ niere spiritualis^ intelle^ualis et subsistens.
Dicitur substantia : a) creata., ut sic Angelus distinguatur a Deo, qui est ens a se; b) mere spiritualisy i. e., nullo modo ad informandum corpus ordinata, et ex hoc differt Angelus ab omnibus creaturis corporalibus; c) intelle^ualis^ in quo differt ab hominibus qui plerasque veritates non intuitu inteller^uah, sed ratiocinio acquirunt; d) subsistens^ seu personalitate gaudens, et sic asseritur Angelum esse substantiam comptetam^ quae per seipsam suas operationes exercere valeat, et suijuris^ quae dominium habeat suarum adlionum.
II, Angelorum existentia,
- Errores. Olim negata est existentia Angelorum ab Epicurceis et Sadducceisj hodie negatur ab Atheis^ Rationalistis, imo a Frotestantibus LiberalibuSy qui asserunt Ange-
^ De Genes. ad Hii., lib. V, c. 5, n. 14; cf. c. 23, n. 45, etc, P. L., XXXIV. 326, 338.
los, de quibus sermo fit in Scriptura, esse vel bonas inspirationes a Deo missas, vel homines a Deo missos ad alios erudiendos.
Quidam antiqui Patres et theologi erraverunt circa 7iatitram Angelorum, putantes eos uniri corporibus subtilibus;qu^ in re decepti sunt vel a philosophia platonica, vel a quibusdam Scripturse textibus^ quos recfte non intellexerunt.
- Thesis : De fide est existere Angelos^ seu creaturas mtellecluales a Deo distinllas et hominibus prcestantiores; certum est Angelos esse mere spirituales.
C. Later, IV^ his verbis rem definivit : '* Qui sua omnipotenti virtute simul ab initio temporis utramque de nihilo condidit creaturam, spiritualem et corporalem : angeHcam videlicet et mundanam : ac deinde humanam, quasi communem ex spiritu et corpore constitutam ". In hac definitione, a concil. Vaticano 3 confirmata : a) aperte definitur existentia Angelorum; b) asseritur Angelos distingui tum a creaturis corporahbus, tum ab homine qui est simul corporalis et spiritualis; et exinde aequivalenter statuitur Angelorum spiritualitas : quae tamen non fuit definita, quia ConciHum nihil aliud expresse definire voluit quam unitatem primi principii contra Manichaeos; c) dicitur homines post Angelos creatos fuisse; d) num asseratur simultaneitas creationis mundi corporei et angelici, non patet, quia vocabulum simul potest aequivalere voci ceque.
- Prob. 1° Scriptura. A) In Veteri Testamento :
a) Ante exsilium, memorantur Angeli vel nomine ipso angelorum 4 (oi-fyzlo^^ mal'ak), vel nomine filiorum Dei 5, aut spirituum^ : exhibentur ut prae multitudine innumerabiles 7; a Deo creati ^; hominibus superiores ^, spirituales '°, caelestes " et ad thronum Dei religiose adsistentes '%
^ Genes., XVI. 7, 9; XfX, i, 15; XXI, 17; XXII, 11-15; XXIV, 7, 40, XXVIII, 12; XXXI, 11; XXXII, I XLVIII, 16.
ut decreta Dei omnipotentis exsequentes % voluntatem Dei nuntiantes ^, hominibus auxiliantes 3.
b) Post exsilium^ ex omnium confesso, testimonia de Angelorum existentia invenire est apud Danielem^, II Esdr. 5, Tobiam^ Zachar. \ Machab. ^
B) In Novo Testamento frequentius et apertius asse- -ritur Angelorum existentia. Angelus apparet Zachariae ad praedicendam nativitatem Joannis, et B. Virgini ad annuntiandum Incarnationis mysterium^; necnon Joseph '° ut ipsum doceat miraculosam Christi conceptionem et mortem Herodis; Angeli apparent pastoribus dicentes : ^^Gloria in excelsis Deo " "; ministrant Christo, post ejus tentationem ^^. Multoties apparent ad nuntiandam Christi resurre<5lionem ^3. Prseterea, teste Christo et Evangelio, sunt in caelo plus quam duodecim legiones angelorum ^^, angeU puerorum semper vident faciem Patris ^s^ angeh in die judicii separabunt malos de medio justorurti '^, fiHi resurredtionis erunt aequales angelis ^7.
In A^ibiis Apostolorum^ videmus Angelum aperientem per nocflem apostolis januas carceris '^, alterum loquentem ad diaconum Philippum '^^ alium liberantem Petrum'^, alium percutientem Herodem^^ alium no6le astantem Paulo in mari pericHtanti^^
Plura de ordinibus et officiis Angelorum tradit S, Paulus, Diversi sunt Angelorum ordines, ■' sive throni, sive dominationes, sive principatus, sive potestates "; in Verbo, tanquam rerum omnium causa ideali, exemplari, aeterna, creati sunt ^3, — angeli sunt spiritus intelle^ftu praediti, cum cognoscant et adorent Deum; sunt longe inferiores Filio ^^*, quamvis summi
s Genes., XXIV, 7, 40; Exod., XX[II, 20; 23; XXXII, 34; XXXIII, 2; Genes., XLVII, 16; Judith., XIII, 20. Ex quibus satis apparet quam falso aliqui Rationalistce contenderint Juteos in exsilio a Persis mutuasse suam dodlrinam de Angelis.
5 IX, 6. — 6 III, 25; XII, XV, 19, 20; XIII. — 7 I, 9. 8 I, VII, 41; II, 15, 23. — 9 Luc, I, II, 26 sq.
iDE DEO GREANTE ET ELEVANTE. 2^0
Regis ministri, quibus Deus opera sua perficiencla committit pra^sertim in gratiam eorum qui salutem adepturi sunt*; — mali autem angeli hominum incredulorum mentem excaecant ut Evangelii lumen non perspiciant ^; — et ad facilius decipiendos homines, Satanas, angelus tenebrarum et perversitatis, in angelum lucis et san6litatis se quandoque transfigurat 3.
Angeli autem inScripturis exhibentur ut : a) verae substanticE, non autem merae abstra6liones mentis; nam liberant Loth, eum manuducendo ex Sodoma ^, custodiunt homines ?, Deum adorant ^; quidam ex ipsis peccant et in infernum detruduntur 7; b) Deo inferiores^ nam ab ipso creantur et mittuntur tanquamyar;///^//^/ c) hominibus prcestantiores ^; d) mere spirituaies, tum quia nusquam de eorum corpore loquitur Scriptura; asserit quidem Angelos apparuisse sub corporali specie, non autem eos esse corpori naturaliter seu personaliter unitos '°; tum quia saepe vocantur spiritus\ atqui illa vox, quando de naturis intelle6tualibus prsedicatur, prout sunt Angeli, designat semper substantiam omnino incorpoream, v. g. : " Spiritus est Deus " "; homines autem qui corpus habent, non vocantur spiritus nisi post mortem, quando jam a corpore separati sunt : " Existimabant se spiritum videre ^^ ".
2° Traditione. Usque ad VIP"^ sseculum, fere omnes Patres Angelos memorant, sed breviter; ac praeterea de eorum natura saepe haesitando aut etiam erronea admittendo, quse e libris apocryphis et neoplatonicis depromunt.
A) Angeli scilicet a Deo creati sunt, intelledtu et libertate praediti, juxta omnes.
B) Spiritualitas autem absoluta Angelorum non clare asseritur a quibusdam Patribus, praesertim quia difficile concipie-
'^ Ita Raphael angelus Tobise dicit {Tob., XII, 19) : " Videbar quidem vobiscum manducare et bibere, sed ego cibo invisibili, et potu qui ab horainibus videri non potest, utor"; ex quo inferre licet Angelos non vere uti cibo humano, nec habere corpus sibi naturaliter unitum, sed apparens. — Cf. dom Legeay, O. S. B., VA?ige et les Thdopkanies d' aprh la do6frine des P^res, in Revue thomiste, X, 138 sq., 405 sq,
bant aliquam creaturam esse realem quin simul adjun(5ium haberet corpus saltem tenue et aethereum. Ita S. Justijrus^y Athenaooras'^, S. Irenceus^y Tertullzanus^^ Cle/nens Alex. ^, S. Cyprianus^^ La^antius\S.Ambrosius^^ corpus quoddam aethereum, lucidum, caeleste, spirituale Angelis attribuunt.
Post quartum saeculum, Patres Graeci angelos profitentur incorporeos, immateriales, spirituales ^. o. Chrysostomiis absurdam et blasphematoriam vocat sententiam juxta quam AngeU habuerunt commercium carnaie ^"^. Attamen, ex diversis textibus apparet hanc spirituahtatem a Patribus Graecis reputatam esse tantum relativam ". Fseudo-Dionysius ipse supponit potius quam diserte affirmat spirituahtatem absolutam '^
C) Post sasculum XII, communiter theologi docent angelos esse omnino incorporeos. Attamen, juxta Scotum, AngeH, etsi mere spirituales, componuntur ex forma et raateria incorporea, quatenus in eis invenitur aliquid potentrale (inateria) et a<51uatio potentiahtatis {forma).
6l2. 3" Ratione '^ Siiie angelis, series ascendens creaturarum appareret abrupta et quasi indigna sapientia et omnipotentiaCreatoris. Videmus enim creaturas visibiles perfe<5lione sensim increscere, a materia inorganica usque ad hominem, qui perfe6lioni graduum inferiorum additam habet rationein. Sed ratio est participatio valde deficiens luminis intelledluahs, ciim paucissimas veritates simplici intuitu attingamus, plerasque vero laborioso conatu ratiocinii. Nonne ergo oportuit, ad complendum opus Dei, esse creaturas mere spirituales quae veritatem universahter simplici contemplatione perciperent?
5 Ped., III, 2, P. G., VIII, 576; Strom., III, 7, P. G., VIII, 1161; V, I, P. G., IX, 24.
9 Ita, V. gr., DlDYMUS, deSpirifu San6to, I, 5, 6, P. G., XXXIX, 1037; EusEBius C^SAR., Detn. evang., IV, I, P. G., XXII, 252; S. Basilius, Hom. Quod i^eus non sit auStor mali^ 9, P. G., XXXI, 349. Cfr. Tl- XERONT, Hist. des do^mes, t. II, p. 33.
" Ita S. Cyrillus Hjerosol , Catech., XVI, 16, P, G., XXXIII,
III. De dotibus angelorum naturalibus,
- 1° Angeli i^itelle^u gaudent p7'oprie dido, quo scilicet sine discursu, mero intuitu, cognoscunt seipsos, Deum, alios angelos et homines, et futura necessaria. Naturaliter autem non cognoscunt cum certitudine futura libera vel secreta Gordium.
2° Consequenter a^tgeli voltmtate liberd gaudent : voluntas enim sequitur intelledlum.
- 3° Angeli sunt in loco^ non circmnscriptive ad modum corporum, sed definitive^ ita ut toti sint in qualibet parte loci quem occupant, sicut anima nostra tota est in qualibet parte nostri corporis.
4° Angeli naturaliter poiejttid prcestant hominibus, Quousque autem eorum virtus sese extendat nescimus; sed, cum sint creaturas, nil possunt agere contra Dei absolutam voluntatem.
IV. De Angelorum gratid et lapsu,
- 1° Angeli no7i fuerunt creati i7i superfiaturali beatitudine seu beatificd visione^ sed quasi in vid ad hunc terminum^ ornati scilicet gratid sandifica?tte et do7iis supernaturatibus"^. Certum est.
A) Prius sic probatur : " De ratione beatitudinis est stabilitas, sive confirmatio in bono. Sed Angeli non statim ut creati sunt, fuerunt confirmati in bono; quod casus quorumdam ostendit^ '\ Quod quidem optime convenit, nam decet ut nemo, libero arbitrio gaudens, coronetur, nisi legitime certaverit ^.
B) Posterius constat : a) ex locis ubi Angeli dicuntur filii Dei^, san^i^^ angeli tucis^; his enim praedicatis designatur status gratias san6lificantis; b) ex textibus ubi describuntur tanquam beatifica visione fruentes : " Angeli enim eorum in caelis semper vident faciem Patris mei, qui in caelis est^''; nemo ehim gloria frui potest, nisi prius ad statum supernaturalem per gratiam fuerit evecflus.
- Quo tempore vero gratia ornati fuerint, non potest cum certitudine determinari : " Quamvis super hoc sint diversae opiniones, quibusdam dicentibus quod creati sunt
^ Catech. Rom., P. I, a. i, n. 11. — * S. Thom., I, q. 62, a. i. 3// Tivt., II, 5. —^Job., XXXVIII, 7. s Dan., VIII, i3;yT/^;r., VIII, 38. —^ II Cor, XI, 14. 7 Matth.,XVU, 10; cf. / Tim., V, 2i',Marc., XII, 25; Liu., XX, 36; Hebr., XII, 22.
Angeli in naturalibus tantum, aliis vero quod sunt creati in gratia : hoc tamen probabilius videtur tenendum, et magis didlis sanctorum consonum est quod fuerint creati in gratia gratum faciente ' '*.
- 2° Quidani A^tgeli proprid culpd peccaverimt^ et suppliciis ceternis fuerunt deputati ^.
A) Prius sic a C, Latejxm. IV declaratur : ^* Diabolus enim et alii dcemones a Deo quidem natura creati sunt boni, sed ipsi per se fadli sunt mali ^ ". Quomodo autem Angeli, naturalibus donis et gratia eximie ornati, peccare potuerint, optime declarat S Thornas^ : ** Peccare nihil ahud est quam declinare a re6litudine a61us, ita ut ille solus impeccabihs sit cujus regula est ipsa voluntas agentis... divina autem voluntas sola est regula sui a6lus, quia non ordinatur ad superi^rem finem. Sic igitur in sola voluntate divinapeccatum esse non potest; in qualibet autem voluntate creaturae potest esse peccatum ^\
Chapter 9 of 22