Caput I. L)e nomine, et varia acceptione jejunii
De jejunio, quod est alterum ex bonis operibus, et orationi, atque eleemosynae tamquam comes adjungitur, quinque capita tractanda suscepi. Primum enim disseram breviter de nomine et varia acceptione jejunii. Deinde de iis, quae ad essentiam jejunii requiruntur. Tertio, de praecepto jejunii, tum divino, tum humano. Quarto, de fine, id est, de fructu et utilitate jejunii. Quinto, de temporibus jejuniorum, ut Quadragesima, Adventu, Vigiliis etc.
Igitur nomem jejunii abstinentiam a cibo significare videtur; Graece enim jejunare dicitur vrjtmusiv, quasi vv; ecGteiv, id est non edere. Unde est nomen latinum inedia. Accipitur autem vox jejunium quatuor modis, ex quibus oriuntur quatuor quasi genera jejunii, spirituale, morale, naturale et ecclesiasticum. Jejunium spirituale dicitur abstinentia a vitiis, juxta illud Isaiae lviii. Nonne hoc est magis jejunium quod elegi, dissolve colli - gationes impietatis, solve fasciculos deprimentes etc.. « Jejunium magnum », inquit S. Augustinus tract. 17. in Joannem, « et generale est, abstinere ab iniquitatibus et illicitis voluptatibus saeculi ». Etlib. ii. quaestionum Evangclicarum quaest 18. « Scriptura », inquit, « docet generale jejunium non a con¬
cupiscentia ciborum tantum, sed ab omni laetitia temporalium delectationum ». Caeterum haec abstinentia metaphorice jejunium appellatur, sicut ipsa delectatio vitiosa cibus non est, nisi metaphorice. Neque de tali jejunio disputare aggredimur.
Jejunium morale, est parcimonia illa et temperantia cibi et potus, quam Philosophi quoque duce natura, et ratione approbaverunt, et quam eorum aliqui tenuerunt. De qua vide S. Hieronymum in lib. n. adversus Jovinianum. De hoc etiam jejunio nos hoc loco minime disputamus.
Jejunium naturale, vocant Theologi abstinentiam ab omni prorsus cibo, vel potu, quacumque ratione sumpto. Dicitur autem sumptus cibus vel potus, quando jam ad stomachum est transmissus. Si quis enim cibum aliquem degustatum continuo exspueret, non solveret naturale jejunium. De hoc jejunio disseruimus in disputatione de Sacramento Eucharistiae: non enim est praecepto ejusmodi jejunium, nisi propter communionem corporis Domini: « Placuit enim Spiritui sancto » (ut loquitur S. Augustinus in epist. 118.) « ut propter honorem tanti Sacramenti, prius in os Christiani Dominicum corpus intraret, quam caeteri cibi ».
Jejunium ecclesiasticum, de quo solo disputare nobis propositum est, definiri solet abstinentia cibi secundum Ecclesiae regulam assumpta.
Dicitur jejunium ecclesiasticum « absti-
nentia cibi »: quoniam tria sunt, quse per os trajiciuntur ad stomachum. Primum ea, quse per se referuntur ad corpus alendum, et hi proprie dicuntur cibi, sive sumantur per modum cibi, ut panis et caro: sive per modum potus, ut mei, lac, jusculum, et similia.
Secundo ea, quse per se referuntur non ad corpus alendum, sed ad juvandam cibi digestionem, vel ad restinguendam sitim, qualia sunt vinum, aqua, sicera etc., quorum sumptio proprie dicitur potus. Quamvis enim vinum etiam nutriat, tamen per se non ad nutriendum, sed ad alios effectus (ut diximus) ordinatur.
Tertio, quse referuntur per se non ad corpus alendum, vel sitim extinguendam, sed ad morbos pellendos, vel evitandos; atque hsec non cibi, vel potus, sed pharmaca nominantur: quamvis enim interdum medicamenta vel carnem nutriant, vel sitim sedent, tamen distinguuntur a cibo et potu, ratione proprii finis, qui est morbos impedire, vel tollere. Jejunium igitur ecclesiasticum dicitur abstinentia cibi, quoniam hoc jejunium, neque potus, neque medicamentorum, sed solius cibi abstinentiam per se requirit.
S. Leo serm. 8. de jejunio septimi mensis: « Licet, inquit, jejunium generali nomine ad omnem continentiam pertinere videatur, proprie tamen ad edendi diminutioncm refertur, ut prosit nunc voluntate non sumere, quod ab initio contra vetitum nocuit usurpasse, ut sicut illic concupiscentia vulnei’i, ita hic abstinentia sit saluti». Idem tradit S. Thomas in 2. 2. qusest. L47. art. 6. et Theologi ca3teri in 4 Sententiarum dist. 15.
Addidimus in explicatione jejunii ecclesiastici, « secundum Ecclesiee regulam assumpta »; quibus verbis, non voluimus significare, nullum esse jejunium ecclesiasticum, nisi ab Ecclesia indictum: scimus enim jejunium ecclesiasticum aliud esse voluntarium, et aliud necessitatis ratione voti, aliud ratione prajcepti, sed indicare voluimus, jer junium ecclesiasticum esse abstinentiam cibi, non qualemcumque, sed juxta regulam jejunantibus ab Ecclesia, vel consuetudine, vel lege prsescriptam.
Tria vero sunt, quse secundum regulam ecclesiasticam ad jejunium requiruntur. Primum, ut qui jejunat, semel tantum in die cibum sumat. Secundo, ut una illa refectio sit
cama, non prandium. Tertio, ut habeatur ciborum delectus, et prajsertim a carnibus se abstineat, qui ecclesiastico more jejunat.
Chapter 8 of 42