Caput XIX. De jejunio quatuor temporum
De jejunio quatuor temporum tria sunt explicanda, origo, varietas et causa.
Originem ab apostolica traditione deducimus. Primum enim id confirmat expresse S. Leo inserm. 2. de jejunio Pentecostes, et in serm. 8. jejunio septimi mensis. Idem etiam auctor in serm. 7. de jejunio decimi mensis, testatur heee jejunia quatuor temporum in universa Ecclesia celebrari.
Quod verum esse etiam de orientali colligitur ex sancto Athanasio, qui in Apologia pro fuga sua meminit jejunii Pentecostes, quod est unum ex quatuor. Cum autem in nullo Concilio oecumcnico instituta reperiantur, sequitur ut ex Apostolica traditione descendere credenda sint, juxta regulam sancti Augustini, supra citatam, ex lib. iv. de Baptismo cap. 24..
Ilis accedit, quod Callistus Papa vicinus Apostolorum temporibus in epistola ad Benedictum affirmat jam ante sua tempora consuevisse in Ecclesia servari trium tomporum jejunia, a se vero additum quartum jejunium, sive quarti temporis jejunium. Ex quo sequitur, ut jejunia quatuor temporum saltem per figuram intellectionis, id est, maxima ex parte ab Apostolis sint instituta.
Denique de jejunio decimi mensis, quod est unum ac praecipuum ex quatuor, videtur mentio fieri in Actis Apostolorum, cap. xxvii. in illis verbis: Incipiebat enim periculosa esse navigatio, quia jejunium jam praeterierat. Neque enim exponi potest hic locus de inedia navigantium, ut sensus sit, incipiebat periculosa esse navigatio, quoniam qui erant in navi ob longam inediam, viribus jam destituti erant. Nam si sanctus Lucasid significare voluisset, non dixisset, quia jejunium jam praeterierat, sed quia magnum jejunium jam praecesserat. Cum autem abso-
lute dicat, quia jejunium jam praeterierat, loquitur de aliquo stato, et solemni jejunio, ex quo tempus anni describit, ut Chrysostomus et OEcumenius in commentario hujus loci affirmant.
Et confirmari potest haec expositio ex collatione cum adio in eodem capite, ubi describitur jejunium profanum ortum cx moerore navigantium. Ibi enim non dicitur quia jejunium jam praeterierat, sed, cum multa jejunatio fuisset, et ipsum jejunium demav ibi vocat, cum hic Tvjv vr](TT£tav appellet. Verum est quidem a Chrysostomoet OEcumenio hunc locum exponi de solemni jejunio Hebraeorum. Sed certe longe probabilius est, eum loqui de solemni jejunio Christianorum. Neque enim Hebraeis, sed Christianis librum Actorum scripsit sanctus Lucas, et ex jejunio illis noto, descripsit tempus hibernum,, in quo periculosa navigatio esse solet. Videtur igitur loqui de jejunio decimi mensis, quod semper apud Christianos celeberrimum fuit propter ordinationes clericorum. Apud veteres enim non fiebant ordinationes nisi in mense Decembri, ut Amalarius testatur lib. n. de officii Ecclesiasticis, cap. 1. et perspicuum est ex pontificali Damasi, ubi solum mense decembri leguntur antiquissimi Pontifices ordinasse presbyteros, vel diaconos. Tempore autem ordinationis solitam fuisse Ecclesiam jejunare, docemur in Actis Apostolorum, cap. xm. et haeretici quoque id fatentur.
Jam vero varietas Duplex in hoc jejunio invenitur. Primum enim trium temporum observabatur jejunium. Deinde, ex decreto Callisti quartum est additum. Praeterea, nonnulli haec jej unia ita distribuebant, ut primum celebrarent prima hebdomada primi mensis, id est, martii. Secundum, secunda hebdomada quarti mensis. Tertium, tertia hebdomada septimi mensis. Quartum, quarta hebdomada decimi mensis. Ita legimus in Concilio. Moguntino can. 34. et apud Rabanum, lib. ii. de institutione clericorum, cap. 24.
Alii vero, idque magis communiter, primum tempus constituebant in prima hebdomada Quadragesimae, secundum, in hebdomada Pentecostes, tertium, in tertia hebdomada Septembris, quartum, in tertia hebdomada Decembris. Sic enim haec tempora describunt summi Pontifices, Leo I. in serm. 8. dejujunio decimi mensis, etGelasius I. in epist. i. cap. 13. quamvis non expresse notent hebdomadas septimi et decimi mensis, sed solum ipsos menses.
Porro causa! praecipua! institutionis quatuor temporum quatuor assignari possunt. Prima causa fuit, ne Christiani Judaeis in hac parte remissiores viderentur. Constat enim ex cap. viii. Zacharia!, fuisse apud Hebraeos solemne jejunium quater in anno, id est, mense quarto, quinto, septimo et decimo. iEquum igitur fuit, ut Christiani, qui perfectiores Hebraeis esse debent, haberent etiam sua quatuor tempora, quibus solemniter jejunarent. Reddunt hanc rationem sancti Pontifices, Callistus in epist. ad Benedictum. Et L*eo serm. 7. de jejunio septimi mensis, et serm.
- et 6. de jejunio decimi mensis.
Altera causa fuit propter ordinationes clericorum. Nam etiamsi primi summi Pontifices sacros ordines non conferrent, nisi mense decembri, postea tamen crescente numero ordinandorum, institutum est,- ut aliis etiam tribus temporibus sacri ordines conferrentur, ut ex epistol. 1. Gelasii jam citata intelligi potest.
Tertia, ut his temporibus Deo suplicaremus pro frugibus et fructibus terra!, et pro iisdem jam perceptis gratias ageremus. Nam in iis quatuor temporibus aeris temperies maxime variatur, et fructus omnes, ac fruges vel feruntur, vel nascuntur, vel maturantur, vel colliguntur. Adfert hanc rationem S. Leo serm. 2. S, et 8. de jejunio decimi mensis.
Quarta, ut sicut habemus solemne jejunium singulis annis, quod est jejunium Quadragesima!, et jejunium statum singulis hebdomadibus, quod est jejunium feriae quarta! et sexta!, vel feriae sextae, et sabbati: sic haberemus jejunium aliquod singulis mensibus.
Tres autem dies, qui tribus mensibus respondent, commoditatis gratia in unum mensem conjecerunt. Ita jejunamus tribus diebus primi mensis, pro mense primo, secundo et tertio. Item tribus diebus mensis quarti pro mense quarto, quinto et sexto. Tribus quoque diebus mensis septimi pro mense septimo, octavo et nono. Denique tribus diebus mensis decimi pro mense decimo, undecimo et duodecimo. Sic Leo nos docet serm. 6. de jejunio septimi mensis, et serm. 8. decimi mensis, et Amalarius lib. ii. de officiis ecclesiasticis, cap. 2.
Sed objectiones Kemnitii breviter diluenda! sunt, quas habet in 4. part. exam. pag. 645. 646. et 686. Primum objicit, quod in lib. Tertulliani de jejunio Catholici dicant, nullum esse impositum ab Apostolis jugum jejuniorum, excepto jejunio paschali.
Respondeo: Fieri potest, ut Apostoli jejunium quatuor temporum instituerint quidem, sed non sub lege praecepti: deinde devotione fidelium frigescente, vel a Callisto Pontifice,,vcl ab alio praeceptura sit additum. Quamquam (ut supra monui ) non satis magna fides haberi potest Tertulliano in iis libris, quos dedita opera contra Ecclesiam scripsit.
Objicit secundo, quod S. Hieronymus in epistola ad Marcellam scribit, Montanistas tres Quadragesimas jejunare, nos autem unam tantum, secundum traditionem Apostolorum; per reliquum autem annum jejunare non necessitate, sed voluntate. Ex quo loco ita Kemnitius colligit: « Hieronymi ergo tempore, illa necessitas jejuniorum quatuor temporum adhuc fuit ignota Ecclesiae, sicut haec ipsius sententia manifeste ostendit-». Et infra: « Lex igitur, quae in Montanistis antea damnata fuerat, postea in jejuniis quatuor temporum per metamorphosim in cultum Dei conversa, et canonizata est ». Haec ille.
Respondeo: Non jejunabant Montanistae quatuor tempora, sed tres Quadragesimas, vel duas hebdomadas, ut Tertullianus indicare videtur. Proinde nihil habet simile jejunium quatuor temporum cum jejuniis Montanistarum. Sed Kemnitio licet non solum ek. dissimilibus similia, sed etiam ex diversis eadem facere, sicut ex quolibet antecedente quodlibet consequens pro arbitratu colligere. Sanctus enim Hieronymus non dicit, per reliquum annum nulla esse jejunia per legem Ecclesiasticam constituta, sed dicit, licitum esse unicuique per totum annum, si voluerit, jejunare. Nam cum dixisset, Montanistas tres Quadragesimas habere ex praecepto Montani, ne videretur improbare frequentia jejunia, subjungit: « non quod per totum annum (excepta Pentecoste) jejunare non liceat; sed quod aliud sit necessitate, aliud voluntate munus offerre ».
Ubi duo dicit, pi'imo licitum esse per totum annum (excepta Pentecoste) id est, praeter quinquaginta dies qui sunt a Pascha ad Pentecostem, jejunare. Deinde addit, non esse tamen Ecclesiam cogendam ad jejunium totius anni; vel trium Quadragesimarum, quod esset multis plane intolerabile. Alioqui enim sanctus Franciscus, et alii, non tres, sed quinque, vel sex Quadragesimas jejunabant, sed voluntate, ut sanctus Hieronymus monet esse faciendum, non necessitate.
Objicit tertio, quod jejunium quatuor temporum natum sit ex prava aemulatione Judscorum, qui jejunium in quatuor mensibus observabant. Duo sunt autem, quee in hac imitatione Kemnitius reprehendit. Primo, quod jejunia illa quatuor temporum Judaei non ex praescripto Domini, sed ex proprio capite instituerint, et ideo Zachar. vm. ab ipso Domino per Prophetam reprehensa fuerint. Secundo, quod non liceat Christianis ritus Judaicos imitari, etiam a Domino institutos et imperatos, ut ait Apostolus ad Galat. cap. iv.
Respondeo: falsum est, jejunia quarti, quinti, septimi et decimi mensis a Deo per prophetam reprehensa fuisse. Nam ut etiam supra ostendimus, quod Dominus ait Zachar. vm. jejunia illa convertenda esse in solemnitates praeclaras, ad laudem eorum jejuniorum pertinet. Significat enim Dominus, si jejunia illa pie serventur, fore ut aliquando id praemii accipiant, ut convertantur in solemnitales praeclaras, atque in hunc sensum hunc locum exponunt Hieronymus, Theodoretus et Rupertus in commentario, et S. Leo senn. 7. de jejunio septimi mensis, et serm. 4. de jejunio decimi mensis.
Porro jejunia quatuor temporum ex pia et sancta Judaeorum veterum imitatione orta esse, cum S. Leone asserere non veremur, nam etiamsi caeremonias Judaeorum, quae significationis causa institutae fuerant, imitari non possumus, tamen exercitia virtutum communia sunt utrique Testamento, et magis conveniunt Christianis, quam Judaeis, et ideo pati non debemus, ut in ejusmodi rebus ab illis superemur.
S. Augustinus in epist. 86. ad Casulanura, scribit, jejunare bis in Sabbato, ut Pharisaeus Lucae xvn i. bonum esse Christiano, modo sine superbiae tumore id faciat. Sicut etiam decimas fructuum omnium dare, quod Judaei faciebant, optandum esse dicit, ut a Christianis omnibus impleatur. Itaque Aeriani apud Epiphanium sic ratiocinabantur: Hebraei stata jejunia habuerunt, igitur nefas est, stata jejunia habere Christianos. Contra sanctus Augustinus, et sanctus Leo: Haebraei jejunabant bis in Sabbato, et rursus in quatuor mensibus certa jejunia observabant, igitur aequum est, ut Christiani jejunent feria quarta, et sexta, et jejunia quaituor temporum religiose custodiant. Cum igitur ex eodem antecedente contrarias conclusiones haeretici veteres, et veteres Patres college-
Chapter 26 of 42