Caput XII. Solvtm tur obj ectiones
Sed videamus quae ipsi argumenta habeant, ut probent, jejunium non esse cultum, nec satisfactorium, vel meritorium.
Primum objicit Brentius, testimonium Isaiie, c. LVin. « Numquid tale estjejunium, quod elegi, per diem affligere hominem animam suam etc. Nonne hoc est magis jejunium, quod elegi? Dissolve colligationes impietatis etc. ». Addit Kemnitius testimonium Hieremiai, cap. xiv. « Populus hic diligit vacillare pedibus, et non abstinet, vel cohibet se. Ideo Domino non est complacitum in illis. Et si igitur jejunent, non exaudiam. » Item testimonium Zachariaj, cap. vii. «Cum jejunaretis, et plangeretis, numquid jejunium jejunastis mihi? » His testimoniis, aliisque similibus probari existimant, jejunium non esse cultum Dei.
Bespondeo: Ex allatis testimoniis non solum non colligitur, jejunium non esse cultum Dei, sed colligitur omnino contrarium. Nam cum Dominus dicat, non placere sibi jejunium eorum, qui non student mores emendare, satis aperte indicat, illud jejunium sibi placere ac per hoc esse cultum, quod est conjunctum cum justitia et pietate. Itaque cum dicitur: « Numquid hoc est jejunium, quod elegi, affligere hominem per diem animam suam »? Subintelligendum est, solum, ut monet S. Hieronymus in commentario, ut sensus sit, non placere Deo jejunium, in quo solum affligitur anima, sed illud, in quo cum afflictione animm conjuncta est emendatio morum. Placere enim Deo, ut homines jejunando affligant animam, perspicuum est ex cap. xvi, et xxm. Levitici, et cap.xxix. Num ubi Deus indicit jejunium septimi mensis, et non solum dicit: Affligetis animas vestras, sed etiam addit: si quis ea die afflictus non fuerit, peribit anima ejus de populo suo.
Secundo, objicit Calvinus illud Joelis it.
Scindite corda vestra et non vestimenta vestra.
Id est, non carnis afflictione, sed cordis contritione convertimini ad Deum.
Respondeo: Per scissionem vestium non significatur jejunium, aut alia corporalis afflictio, sed signum plane externum doloris, et poenitentiae. Jejunium enim conjungitur ab eodem propheta cum ipsa conversione et contritione cordis ut fructus ejus: Convertimini ad me in toto corde vestro in jejunio, et fletu, et planctu. Deinde non prohibetur scissio vestium, quidquid tandem illa significet, misi quando non ei respondet cordis contriio. Itaque sensus est: nolite scindere solum vestimenta, sed etiam corda. Scissionem
enim vestium in signum detestationis ac doloris, non displicuisse Deo, vel ex eo potest intelligi, quod etiam post Christi adventum Apostoli hac caeremonia usi fuisse inveniuntur, Actor, xiv.
Tertio objicit Philippus verba illa B. Pauli, 1 ad Timoth. iv. Exerce te ad pietatem. Corporalis enim exercitatio ad modicum valet: pietas autem ad omnia. Ubi nomine corporalis exercitationis intelligitur jejunium, ut Ambrosius in commentario exponit. Quare cum opponatur jejunium pietati, quae proprie ad cultum Dei pertinet, sequitur, ut jejunium proprie non sit cultus.
Respondeo: Duae sunt hujus loci explicationes. Una est commentarii, qui tribuitur Ambrosio, quae quidem per corporalem exercitationem jejunium intelligit, sed per pietatem non intelligit cultum Dei proprie dictum, sed misericordiam in pauperes. Vult autem hic commentarius, jejunium ad modicum utile esse; nisi cum misericordia, et eleemosynis conjungatur. Quod idem docet Chrysostomus, homil. 78. in Matth. ubi dicit, jejunium sine eleemosynis nihil valere. Quod intelligendum est, si eleemosynae faciendae praeceptum occurrat, et is qui jejunat, taim sit avarus, ut nolit eleemosynam facere etiam de eo, quod sibi superest, et quod alias consumpsisset, nisi jejunare instituisset. Alioqui enim jejunium cum eleemosyna conjungere non est necessarium, quamvis sit utilissimum. Quare S. Ambrosius serm. 33. S. Augustinus serm. 56. et S. Seo serm. 2. de jejunio decimi mensis, non jubent, sed hortantur, ut unusquisque tempore jejunii prandium, quod sibi ipse subtrahit, pauperibus erroget.
Altera expositio verior, et plane ad mentem Apostoli, est Ghrysostomi, Theodoreti, Theophilacti, OEcumenii et aliorum, qui per corporalem exercitationem non intelligunt jejunium, sed studium corporis confirmandi, et corroborandi, quod faciunt athletae, gladiatores, milites, et caeteri, qui viribus corporalibus egent. Sumit enim Apostolus similitudinem ab athletis, cum ait: Exerce te ipipsum ad pietatem. Nam id significat vox Graeca Yugva^s. Et sensus ejus loci hic est, exerce te more boni athletae ad cursum, vel certamen pietatis. Hoc enim vere utilissimum est, tum in hac vita, tum in futura. Nam qui vires exercent ad cursum, vel corporale certamen, parum omnino inde lucrantur in hac vita, et in alia prorsus nihil. Similis locus est I Corinth. ix. Qui in agone contendit, ab omnibus se abstinet, et illi quidem ut corruptibilem coronam accipiant, nos autem incorruptam.
Porro, sanctus Joannes Chrysostomus non solum docet, Apostolum non loqui hoc loco de jejunio, sed etiam refellit eos, qui contra sentiunt. Neque enim credibile est, Apostolum vocaturum fuisse jejunium corporalem exercitationem, cum jejunium ad corpus extenuandum, non ad confirmandum referatur; et cum sit vere spiritualis et coelestis exercitatio. Deinde, quomodo diceret idem Apostolus, jejunium ad modicum valere, cum ipse idem ad jejunium tam frequenter, et verbo, et exemplo discipulos hortaretur? Denique, numquam Apostolus jejunio pietatem opponeret, quae habet promissionem vitae, quae nunc est, et futurae, cum id maxime conveniat jejunio, ut in hac vita sanitatem efficiat et conservet, ut patet ex cap. i. Danielis: et in alia mercedem accipiat a Patre coelesti, juxta promissionem Domini, Matth. vi. Itaque recte S. Leo, serm. i. de jejunio Pentecostes: « Sequitur, inquit, solemne jejunium, quod animis, corporibusque curandis salubriter institutum, devota nobis est observantia celebrandum.
Quarto, objicit Kemnitius, quod Lucae 18. Phariseeus allegans jejunia sua justificatus non fuerit, et quod Matth. ix. Christus opinionem, qua Pharisaei jejunabant, comparaverit vestibus detritis, quibus Evangelii novitas non conveniat. Ex quibus locis manifestum esse dicit, jejunium improbari et rejici a Deo, si suscipiantur opinione Pharisaica, vel ad ostentationem, vel ad meritum, satisfactionem, seu justificationem.
Respondeo: Quod attinet ad priorem locum, Pharisaeus non ideo justibeatus non est, quia jejunabat bis in Sabbato, aut quia jejunium ad justificationem aliquid valere existimabat, sed quia superbe ostentabat bona opera sua, et alios contemnebat. Dominus enim anteposuit Publicanum Pharisaeo, quia humilis erat, et Pharisaeus superbus, non quia Pharisaeus jejunabat, et Publicanus non jejunabat. Descendit, inquit, hic justificatus ab illo, quia omnis qui se exaltat, humiliabitur; et qui se humiliat, exaltabitur.
De altero testimonio ex cap. ix. [Matth. disseruimus supra, ubi ostendimus, manifeste errare Kemnitium, dum jejunium detritis vestibus comparatum esse docet, cum potius contra novis sit vestibus comparatum.
Quod autem Kemnitius eamdem rationem esse vult jejunii ad ostentationem, et ad meritum, satisfactionem, et justificationem, facit more suo, qui solet omnia confundere. Nam jejunium ad ostentationem malum esse, et in Scripturis passim reprehensum notum est ex cap. vi. Matth. xvin. Lucae, et ex aliis locis. Jejunium autem ad meritum acquirendum, vel ad satisfaciendum pro peccatis, in Scripturis non solum non reprehendi, vel etiam probari et laudari, multis testimoniis et exemplis superiore capite demonstravimus.
Quinto, objicit idem Kemnitius, cap. n. ad Collossenses, ubi (ut ipse dicit) Paulus reprehendit et damnat factitias, seu electitias illas religiones, quae in cibis, qui ipso usu consumuntur, cultum Dei constituunt; et juxta traditiones hominum sub specie humilitatis, et severioris disciplinae corpori non parcunt, sed illud ita vexant, affligunt et macerant (hoc enim significat acptSsta) ut debitum honorem necessaria sustentatione, et convenienti curatione ei non tribuant. Atque in hac disciplinae severitate cultum Dei constituunt.
Respondeo: Duo quaedam Paulus reprehendit. Primum, cultum Dei in cibi, potusque abstinentia situm, non quemcumquc, sed superstitiosum et falsum. Nam vox l9EAo6py]GXEi'a, tametsi sonet cultum voluntarium, tamen non significat cultum voluntarium, ut distinguitur a cultu imperato et necessario, sed ut distinguitur a cultu rationabili. Illa enim dicuntur interdum voluntaria, quae non habent fundamentum rationis, sed ideo fiunt, quia sic libet. Reprehendit igitur Apostolus abstinentiam Judaeorum, vel haereticorum, qui putabant, cibos aliquos per se esse immundos, et in eo religionem constituebant, si cibos ejusmodi numquam gustarent. Quae religio voluntaria et falsa, ac superstitiosa merito nominatur, quoniam non fundatur in Scripturis, aut in aliqua solida ratione, sed in deliratione et somniis, vel potius in voluntate quorumdam haeresiarcharum. Abstinentia autem Catho-
licorum IOeXoOpy,crx£ta dici non potest, et multo minus cultus factitius, vel electitius, ut eum Kemnitius vocat, quoniam Catholici non fingunt ex capite suo, Deo gratam esse suam abstinentiam, sed ex testimoniis et exemplis Scripturae, et Patrum colligunt, ut superiore capite demonstravimus.
Secundo, reprehendit Apostolus eos, qui sine moderatione jejunant, ita ut non parcant corpori, neque ei suppeditent quae sunt ad vitam, vel ad sanitatem necessaria. Ita enim hunc locum interpretatur Chrysostomus in Commentario, et sanctus Hieronymus in epist. ad Algasiam, quaest. 10. Atque hoc ipsum Catholici omnes libentissime confitentur. Castigari enim et affligi volumus carnem, ut Scripturae faciendum esse docent, non autem interimi, aut morbum contrahere.
Sed est etiam alia ejusdem loci expositio apud sanctum Augustinum, in epistol. 59. ad Paulinum, quae sententiam nostram plane confirmat. Scribit enim Augustinus, notari, ac reprehendi ab Apostolo illos, qui videntur non sine ratione jejunare, cum id videantur referre ad corpus castigandum et cor humiliandum; sed tamen revera non propter hoc potissimum, sed propter superstitionem suam jejunant, qua videlicet sibi persuaserunt, cibos aliquos natura sua esse immundos. Itaque ex Augustini sententia non reprehenduntur hoc loco, qui carnem jejuniis affligunt, et in eo re cultum aliquem, id est, opus Deo gratum constituunt: sed illi qui videntur ea de causa jejuniis operam dare, re autem vera superstitionem suam per abstinentiam illam alere et augere conantur.
Sexto, objicit idem Kemnitius, quod meritum, aut satisfactionem in jejunio ponere, sit fundamentum redemptionis et salutis negare.
Sed argumentum est commune contra omnia bona opera, et satis copiose a nobis refutatum, in disputatione de Merito et Satisfactione.
Chapter 19 of 42