Skip to the text

Caput XXII

rint, dialecticam haereticorum Lutheranis relinquentes, nos Patrum sanctorum dialecticam amplectemur.

At (inquit Kenmitius) beatus Joannes Chrysostomus notat, Apostolum ad Galat. iv. reprehendisse Christianos, qui non solum integros Judaicos ritus, sed etiam partem aliquam eorum rituum servant. Non igitur licet Christianis ullo modo servare Judaicum ritum de jejunio quatuor temporum. Respondeo: Loquitur beatus Paulus, et cum eo sanctus Joannes Chrysostomus, de cceremonialibus praeceptis, quae nec ex toto, nec ex parte servanda sunt: qualia sunt circumcisio, sacrificia pecorum, neomeniae, Sabbata et alia id genus: at jejunia, eleemosyna?, preces, plane moralia sunt. Praeterea non eodem ritu, neque eodem tempore, neque ob eamdem causam jejunia quatuor temporum a nobis, et a Judaeis servantur.

De jejunio Adventus.

Adventum Domini jejunio celebrari consuevisse in Romana Ecclesia, perspicum est: tum ex Innocentio III. capite Consilium, de observatione jejuniorum: tum ex ipso ritu Romani Breviarii, in quo preces illa? ad singulas Horas ponuntur legenda? in feriis Adventus, qua? propria? sunt eorum dierum, quibus jejunatur. C ceterum, hoc jejunium non tam ex praecepto, quam ex Consilio, aut voto, a multis servari, Ecclesia? usus satis aperte testatur. Vide Radulphum de Rivo in lib. de Canonum observantia cap. IG.

De jejunio Rogationum.

Jejunium tridui ante ascensionem, una cum Litaniis, instituisse fertur S. Mamertus, Vienna? Episcopus, ut scribit Gregorius Turonicus lib. n. historia? Francorum cap. 34. propter multa incommoda, qua? a terra? motibus, et luporum incursionibus, eo tempore. Gallia patiebatur. Deinde, idem jejunium receptum legimus in Concilio Aurelianensi I. 29. cap. Roma? quoque olim idem jejunium ita servabatur, ut cibis solum quadragesimalibus populus vesceretur, ut intelligi potestex Ord. Romano, ubi agitur de rogationibus. Tom. VI.

Videtur tamen non tam praecepti, quam consilii fuisse ejusmodi observatio, cum satis constet, inter Pascha, et Pentecostcm, ex antiquissima consuetudine nulla jejunia imperari. Sicubi tamen hoc ipsum jejunium praecepti lege servatur, non est improbandum. Servanda est enim in ejusmodi rebus Ecclesia; consuetudo, ut Hieronymus in epist. ad Lucinium, et Augustinus in epist. ad Casulanum monent. Exstat de institutione rogationum insignis sermo S. Alchimi -Aviti, qui fuit tertius a sancto Mamerto, Viennensis episcopus.

De jejuniis Vigiliarum, et Stationibus.

Pridie magnorum festorum uon solum vigilias agi per noctem, sed etiam interdiu jejunari, testis esse potest sanctus Bernardus in serm. de vigilia sancti Andreac. Item Burchardus lib. xm. decret cap. 16. et Innocentius III. cap. 1. et 2. de observatione jejuniorum.

Quoniam autem stationis nomen, cujus frequens est mentio apud veteres, partim cum vigilia, partim cum jejunio convenit, ita ut saepe pro alterutro accipi videatur, opera;- pretium esse duxi breviter explicare, quid proprie statio sit.

Igitur non desunt, qui stationem existiment dictam esse a stando, quod fieret diebus Dominicis, quibus diebus Christiani non nisi stantes orabant, j uxta illud Tertulliani in lib. de corona militis, die Dominico jejunare nefas ducimus, et de geniculis adorare. Sed falsam esse hanc opinionem ex illo ipso libro de corona militis intelligi potest. Docet enim Tertullianus, numquam fieri stationem die Dominico: « Jam, inquit, et stationes, aut alii magis faciet, quam Christo, aut die Dominico, quando nec Christo ».

Igitur statio proprie nihil aliud erat, nisi vigilia diurna tempore solemnis jejunii. Cum enim publice, et solemniter jejunabatur, vigilabant iu orationibus, et ejusmodi vigilia;, et quasi excubite orantium etjejunantium stationes dicebantur, vocabulo desumpto ex militia, ut Tertullianus monet in lib. de oratione.

IIoc autem intererat inter stationem, vigiliam, et jejunium, proprie loquendo, quod jejunium fieri poterat noctu et interdiu, vigilia solum de nocte, statio solum do die. Atque idcirco diximus, stationem non esse vigiliam simpliciter, sed vigiliam diurnam. Item ante omnem vigiliam, nocturnam videlicet, prsecedebat statio et jejunium: non autem post omnem stationem, et jejunium sequebatur vigilia.

Et quidem quod statio esset vigilia diurna, et distingueretur a jejunio, et oratione, perspicuum est ex Tertulliano in lib. de fuga in persecutione: « Quando, inquit, Deus magis creditur, nisi cum magis timetur, nisi tempore persecutionis? Tunc Ecclesia in attonito est; tunc ex fide in expeditione sollicitior, et disciplinatior in jejuniis, stationibus, orationibus ». Ubi per stationem intelligit vigilias jejunantium, et orantium. Quod autem interdiu solum fieret statio, ac per hoc esset vigilia diurna, docet idem Tertullianus in lib. ii. ad uxorem: « Si statio, inquit, facienda sit, maritus de die conducat ad balnea ». Item in lib. de jejunio dicit, stationem finiri hora nona, aut ad vesperam. Simul enim jejunium solvebatur et statio.

Fieri autem solitam stationem in diebus solemnium jejuniorum docent Isidorus lib. vi. Etymolog. cap. ultim. et Rabanus lib. n. de institut. Clericorum cap. 18. et ante hos omnes Tertullianus in libro de jejunio, ubi dicit, stationes fieri feria 4. et 6. et tamdiu stationem durare, quamdiu non solvitur jejunium. Immo propter hanc conjunctionem stationis cum jejunio, jejunium ipsum aliquando statio nominatur. Sic enim accipit stationem Tertullianus in libro de oratione, extremo, ubi quierit, utrum per sumptionem Eucharistiae solvatur statio; cum quaerere vellet, utrum Eucharistia [sit talis cibus, ut eo sumpto, dicatur solutum esse jejunium. Sic etiam accipit Cassianus Collation. 21. cap. 29. cum dicit, stationem jejunii relaxari.

Porro S. Gregorius stationibus certa loca attribuit in urbe Romana, et ipse ad ea loca veniens, tempore stationum viginti homilias in variis Ecclesiis declamavit, ut scribit Joannes diaconus in vita S. Gregorii lib n. cap. 18. et lib. iv. cap. 74. Forte etiam ipse primus fuit, qui stationes a jejunio separavit, et in Dominicis Adventus, et Quadragesimae, et in ipsa etiam Dominica Resurrectionis stationes fieri voluit, cum antea solum in diebus jejuniorum fieri solerent. Legimus enim in Antiphonario, et Sacramentario sancti Gregorii annotatam stationem ad Lateranum prima Dominica Quadragesimae, et in ordine romano in ipso principio, mentio fit stationis in die festo.

Usus autem, qui nunc viget, Ecclesias, ubi statio celebratur, [invisendi, ac breviter orandi, ex necessitate ortus videtur. Quoniam enim basilica illa, ad quam statio forte indicitur, tantam populi multitudinem capere non potest, et omnes tamen stationis participes esse cupiunt, ideo consuetudo introducta est, ut nunc isti, nunc illi locum stationis adirent.

Itaque duabus in rebus differt statio hujus temporis ab antiqua. Primum enim iidem homines tunc in oratione perseverabant a summo mane, usque ad horam nonam, aut vesperas: nunc autem alii, atque alii vigilant in orationibus, sic tamen, ut a summo mane, usque ad vesperam numquam desint, qui in Ecclesia Deum precentur, aut laudent. Denique, tunc stationem semper cum jejunio, et oratione jungebant: nec ante statio, quam jejunium solvebatur: nunc autem non solum diebus jejuniorum, sed etiam in festis, et Dominicis, nec solum ante cibum, sed etiam post cibum statio celebratur.

Chapter 27 of 42