Skip to the text

Caput XIV. Telesphorus jejunium Quadragesima! instituerit, cum ante ipsius tempora vixerit S. Ignatius, qui Quadragesimae apertissime meminit

Vera igitur sententia est, Quadragesimale jejunium ab Apostolis Domini institutum, atque Ecclesiae universae traditum fuisse. Id enim primum constat ex canone Apostolorum 68. Deinde, ex testimonio expresso duorum insignium Patrum Hieronymi et Leonis. Sic enim scribit S. Hieronymus in epistola ad Marcellam adversus Montanum, « Nos unam Quadragesimam, secundum traditionem Apostolorum, toto anno, tempore nobis congruo, jejunamus ».

Sanctus vero Leo serm. 6. de Quadragesima ita loquitur». Quod ergo dilectissimi in omni tempore unumquemque convenit facere Christianum, id nunc sollicitus est, et devotius exequendum, ut Apostolica institutio quadraginta dierum jejuniis impleatur »: Et serm. 9. de Quadragesima loquens: « A sanctis, inquit, Apostolis, per doctrinam Spii‘itus sancti majora sunt instituta jejunia, ut per commune consortium crucis Christi, etiam nos aliquid in eo, quod propter nos gessit, ageremus ».

Tertio probatur ex regula illa notissima beati Augustini, in epist. 118. ad Januarium, etlib. iv. de Baptismo, cap. 24. quae habet, illa omnia sine dubio ex Apostolica traditione descendere, quae in universa Ecclesia observantur, et in nullo Ecclesia; concilio instituta inveniuntur. Ejusmodi esse Quadragesimale jejunium, nullo negotio demonstrari potest. Nam non esse institutum in ullo Concilio perspicuum est tum ex eo, quod nusquam exstat tale concilium, in quo primum Quadragesima instituta esse dicatur; tum ex eo, quod invenitur mentio Quadragesima! in auctoribus, qui omnia Concilia praecesserunt.

Observatum vero jejunium hoc in Ecclesia universa semper fuisse, manifeste patet ex Conciliis et Patribus diversorum temporum et locorum. Fit enim mentio Quadragesima;, ut rei generalis et antiquissimae, in Goncilio I. Nicarno, can. 5. in Concilio Laodicaeno, can. 49. et seq. Et in canonibus, qua; dicuntur sexta; Synodi, can. 29. quae sunt Concilia in Oriente celebrata. Item in Conciliis occidentalibus Aurelianensi I. can. 11. Aurelianensi IV. can. 2. Agathensi, can. 8. Antisiodorensi, can. 2. Toletano 8. can. 9. ctBracarensi II. can. 9.

Porro, nullus est veterum Patrum, qui

Quadragesima! non meminerit. Ex Graecis, S. Ignatius in epist. ad Philippenses. S. Iremeus in epist. ad Victorem, apud Eusebium, lib. v. Hist. cap. 24. Origenes homil. 10. in Leviticum. Cyrillus Hierosolymitanus, Catechesi i. et 1. et 18. Epiphanius in compendiaria doctrina. Athanasius in epist. ad Orthodoxos de persecutione. Basilius orat. 2. de jejunio. Gregorius Nazianzenus oratione in sanctum lavacrum. Gregorius Nyssenus, oratione de amandis pauperibus. Joannes Chrysostomus, homil. I. in Genesim, et homil. 18. et 73. ad populum Antiochenum. Theophilus Alexandrinus, in epistolis tribus Paschalibus. Denique Dorotheus abbas, in lib. de vita recte ac pie instituenda, doctrina 13. ubi etiam affirmat, Quadragesimam ab Apostolis institutam. Vide hunc auctorem in tom. 3. bibliothecae sanctorum Patrum.

Exlatinis, Tertullianus in lib. de jejunio, cap. 2. dicit, Jejunium quoddam esse in Ecclesia lege pra!scriptumi Deinde cap. 13. illud ipsum vocat jejunium paschale. Ex quo intelligimus, eum de Qu adragesima loqui, id est, de jejunio, quod ante Pascha solemniter celebratur. Sed verbis disertis Quadragesimae faciunt mentionem, ex latinis, Ambrosius lib. de Noe, et arca, cap. 13. et serm. 23. et seq. Hieronymus in cap. lviii. Isaiae in cap. m. Jonae, in cap. ix. Matth. in epist. ad Letam,. de institutione filiae, et alibi. Augustinus in epist. 119. cap. 13. Et in Psalm. cx. et in sermonibus plurimis. Paulinus in epist. 3. ad Amandum. [Maximus in sermonibus de Quadragesima. Cassianus Gollat. 21. Leo Pontifex in sermonibus, item de Quadragesima. Petrus Chrysologus, in sermonibus de Quadragesima. Gregorius Magnus, bom. 16. in Evangelia. Isidorus lib. i. de officiis divinis, cap. 36. Rabanus lib. ii. de Institut. clericorum. Amalarius lib. i. de officiis ecclesiasticis. Rupertus lib. iv. de officiis divinis. Bernardus in serm. de Quadragesima.

Ex hac autem tanta nube testium, qui omnes Quadragesima;, ut rei sacrae et celeberrima;, faciunt mentionem, mirum est, si non opprimaturimpudentia Haereticorum, etpraesertim Calvini, qui in lib. iv. Instit. cap. 12. §. 20. dicere ausus est: « Jam invaluerat superstitiosa Quadragesimae observatio ». Quomodo enim superstitiosa observatio dici potest, quae ab Apostolis per doctrinam Spiritus sancti instituta, omnibus saeculis post Apostolica tempora succedentibus, ab omnibus Conciliis, omnibusque Patribus grsecis et latinis celebrata est?

Adde quod non desunt insignes Patres, qui ab ipso Domino indictam Quadragesimam fuisse docent. Sic enim loquuntur, Ambrosius sermon. 25. Hieronymus in cap. lviii. Isaise, et c. m. Jonse. Augustinus in Psalmo cx. Et Leo serm. 12. de Quadragesima. Quamvis enim Ambrosius, Hieronymus et Augustinus intelligant, Quadragesimam a Domino indictam, non verbo, sed exemplo, et Leo divinitus institutam esse dicat, quoniam Apostoli, non ex proprio capite, sed ex inspiratione Dei illam instituerunt: tamen hoc ipsum, quod Christus exemplo suo, et Spiritus sanctus unctione sua Quadragesimam instituerit, apertissime docet, plane blasphemum et sacrilegum esse Calvinum, qui superstitiosam Quadragesimee observationem vocare non dubitavit.

Sed objicit Kemnitius testimonium sancti Augustini, cx epist. 86. ad Casulanum: « Ego in Evangelicis et Apostolicis litteris, totoque instrumento, quod appellatur testamentum novum, animo id revolvens, video praeceptum esse jejunium. Quibus autem diebus non oporteat jejunare, et quibus oporteat, praecepto Domini, vel Apostolorum non invenio definitum ». Sed facilis est responsio. Loquitur enim S. Augustinus de praecepto Domini, vel Apostolorum scripto in divinis libris. Fatemur autem nullum ejusmodi in divinis libris exstare praeceptum. Et ideo non praecepto scripto, sed traditione non scripta defendimus Quadragesimam ab Apostolis institutam. Esse autem hanc vere Apostolicam traditionem, probavimus paulo ante per illam ipsam regulam, quam nobis ad traditiones Apostolorum internoscendas, idem ipse S. Augustinus reliquit.

Chapter 21 of 42