Caput VI. Jejunium in genere lege divina esse praeceptum
Sequitur tertia pars disputationis, quae erat de praecepto jejunii. Sunt autem duae quaestiones de praecepto jejunii. Una, sitne jejunium divina lege praeceptum; Altera, potueritne Ecclesia legem in conscientia obligantem de jejuniis ferre.
De priore questione sententia adversariorum ea esse videtur, ut nullum sit de jejunio divinum praeceptum. Nam Joannes Calvinus in Institutione lib. iv. cap. 12 dicit, esse perniciosam superstitionem confundere jejunium cum operibus a Deo mandatis, cum sit res per se media, et indifferens. Kemnitius quoque in 4. part. examinis pag. 440. dicit, in Scripturis exstare testimonia et exempla jejunii; et addit ad imitationem illorum exemplorum libere nunc fieri posse jejunia. Ubi cum dicit, libere fieri posse, satis indicat nullum esse pra;ceptum, quod obliget ad jejunium.
Contraria sententia, quam habet S. Thomas in 2. 2. quaest. 147. art. 3. et Theologi communiter verissima est: Jejunium generatim sumptum habere divinum praeceptum; quamvis in particulari ab Ecclesia determinetur tempus, modusque jejunii. Primum enim sententia illa Domini, quae Joelis n. pcenitentibus imperat jejunium cum fletu et planctu, non est proprie ceremonialis, vel judicialis sed plane moralis, et non magis ad Judaeos, quam ad Ecclesiam pertinet, ut S. Leo monet in serm. 4 de jejunio decimi mensis. Item illa Domini sententia Matth. vi. Tu autem cum jejunas, unge caput tuum, etc., ita tradit modum jejunandi, ut praesupponat aliquando esse jejunandum, et quidem ex divino praecepto: nam ideo conjungit jejunium cum oratione et eleemosyna, et simul quomodo sit orandum, jejunandum et largiendum praecipit: quoniam eadem est ratio et necessitas horum trium operum.
Quod vero Philippus Melanchthon in hunc locum scribit, duplex jejunii genus in divinis litteris inveniri: Unum, quo sobrie et moderate cibus et potus sumitur, et de hoc dictum esse: Tu autem cum jejunare etc. Alterum, quo nihil omnino, aut parum admo¬
dum cibi sumitur, vel quia deest cibus, quo modo pauperes saepe jejunant, vel quia deest appetitus, quo modo interdum jejunant aegroti, et qui ob gravem aliquem moerorem nauseant ad omnem cibum. Atque hoc proprie dicit esse jejunium evangelicum, de quo scriptum est Matth. ix. Cum auferetur ab eis sponsus, tunc jejunabunt in illis diebus. Et hoc modo jejunasse Ninivitas et Davidem territos ex agnitione peccati, et ipsum etiam Paulum tribus diebus ante baptismum.
Hoc, inquam, totum ineptum et vanum est. Dominus enim Matth. vi. cum ait: Tu autem cum jejunas, unge caput tuum, non loquitur de eo, quod fit quotidie, sed quod fit aliquo certo tempore, ut patet ex illa particula, cum, at sobrietas et moderatio in cibo sumendo semper adhibenda est, sicut crapula et ebrietas omni tempore fugienda est. Et paulo ante idem Dominus dixerat: Cum jejunatis, nolite fieri sicut hypocritae tristes. Exterminant enim facies suas, ut appareant hominibus jejunantes. Hypocritae autem non cupiunt ostentare solam sobrietatem et temperantiam, quae non reddit;homines deformes et horridos, sed ingentem inediam. Loquitur igitur Dominus de jejunio proprie dicto, quod praeter temperantiam et sobrietatem addit abstinentiam acriorem, qua corpus extenuatur, ultra solitum morem.
Quod autem Dominus dicit Matth. ix. Cum auferetur ab eis sponsus, tunc jejunabunt in illis diebus; non significat, Apostolos post Christi Ascensionem tanto moerore afficiendos, ut prae tristitia ad omnem cibum nauseaturi sint, ut Philippus somniat. Contra enim scribit S. Lucas cap. ult. Christo in coelum sublato, Apostolus cum ingenti gaudio in Hierusalem rediisse, et Act. ii. idem Lucas loquens de tempore illo, quo recens ablatus fuerat sponsus: Sumebant, inquit, cibum cum exultatione et simplicitate cordis. Et Actor, xiv. Paulus, qui et ipse unus erat de filiis sponsi, de Deo loquens, ait: Implet cibo et Ixtitia corda nostra. Non itaque jejunabant filii sponsi, sponso ipso ablato, quia prae maerore cordis nausearent ad cibum, sed quia sursum habentes cor, ubi sponsus est, carnem jejuniis castigare studebant, ne concupisceret adversus spiritum jam ad coelestia suspirantem. Atque haec pauca hoc loco de Scripturis sufficiant.
Audiamus nunc unum vel alterum ex Pa-
tribus S. Augustinus in epist. 86. ad Casulanura: « Ego, inquit, in Evangelicis ct Apostolicis litteris, totoque instrumento, quod appellatur Testamentum novum, animo id revolvens, video praeceptum esse jejunium. Quibus autem diebus non oporteat jejunare, et quibus oporteat, praecepto Domini, vel Apostolorum, non invenio definitum ». Haec ille. Qui cum jejunium, in sacris litteris Evangelicis et Apostolicis dicit esse praeceptum, sine dubio non loquitur de temperantia et sobrietate. Alioqui non diceret, Christum et Apostolos non definivisse, quibus diebus non oporteat jejunare, et quibus oporteat. Certum enim est, semper esse temperate vescendum, et numquam oportere intemperanter cibum sumere.
Quare in eadem epist. idem Augustinus distinguens jejunium a temperantia: «Aliud est, inquit, gravare corda in crapula et ebrietate, quae semper est malum; aliud autem, modestia et temperantia custodita, relaxare jejunia ». Et in eadem epistola addit, non solere a Christianis die Dominica jejunari, neque a Pascha ad Pentecostem per totos quinquaginta dies. Quis autem credat, eum voluisse dicere, non solere Christianos diebus Dominicis, et per Quinquagesimam paschalem sobrie ac temperanter vivere.
Ex quo etiam refellitur altera illa species jejunii Melanchthonici; jejunium enim ex carentia cibi, vel appetitus non magis prohibitum est diebus Dominicis; et paschali tempore, quam aliis diebus; nisi quis ita desipiat, ut existimet, pauperem peccare, si Dominica die non prandeat, quia non habet cibum, vel eegrotus quia destituitur appetitu.
S. Leo i. serm. 1. de jejunio decimi mensis: «Illa) inquit, quae l-erum futurarum figuras gerebant, impletis quae significavere, finita sunt: jejuniorum vero utilitatem novi Testamenti gratia non removit, et continentiam corpori, atque animae semper profuturam pia observatione suscepit. Quia sicut permanet ad intelligentiam Christianam, Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies, et csetera talia mandatorum: ita quod in eisdem libris de jejuniorum sanctificatione praeceptum est, nulla interpretatione vacuatur ». Similia repetit in serm. 6. de jejunio decimi mensis, et serm. 7. de jejunio septimi mensis. Quibus verbis non significat S. Leo jejunandum esse a Christianis illis ipsis diebus, quibus jejunabant Judaei;
sed praecepta jejunandi in veteri Testamento tradita, servanda esse a Christianis secundum determinationem Ecclesiae, quod attinet ad tempus ct modum.
Accedat postremo etiam ratio, qua? docet, ad ipsum jus naturae jejunium aliquod pertinere. Nam poenitentiam agere pro peccatis admissis, et tentatori resistere, ac peccata vitare divini et naturalis juris esse nemo negare potest, saepe autem contingit, ut recta ratio judicet, non posse vinci tentationem sine jejunio, vel non posse nisi per jejunium pro culpis commissis congrue satisfieri, ut si quis forte, nec orationi -instare, nec eleemosinas largiri posset.
Sed contra objici solent duae Patrum sententiae. Una Esichii lib. vil. in Levitico.n cap. 27. qui docere videtur, jejunium nusquam a Deo esse prameptum. Altera Theo - doreti, apud quem in histor. religiosa cap. 3. Martianus affirmat, charitatem praestanti orem esse jejunio, quod lege Dei charitas praecipiatur, jejunium unusquisque pro arbitrio sponte suscipiat.
Sed facilis est solutio, nam Esichius loquitur de solo Decalogo, et recte dicit, jejunium non contineri in prajceptis Decalogi, quoniam praecepta Decalogi pertinent ad justitiam, jejunium autem non ad justitiam, sed ad temperantiam pertinet. Martianus vero apud The«- doretum loquitur de voluntariis jejuniis, qua? unusquisque sibi pro arbitrio assumit, quae sine dubitatione omittenda sunt, cum id proximorum charitas postulat.
Chapter 13 of 42