Caput X. Quinam excipiantur a lege jejunii
Demonstravimus jejunia sub legem tum divinam, tum etiam Ecclesiasticam cadere: sequitur ut videamus, num aliqui ab his legibus excipi debeant. Non defuerunt haeretici, qui dicerent, viros perfectos non teneri legibus jejuniorum; cum ipsi peccare non possint, ac per hoc non egeantjejunio, quod ad peccatum cavendum aut delendum institutum esse, non dubium est. Id enim sensisse quosdam, qui Begardi dicti sunt, testis est Joannes de Turrecremata, lib. iv. Sumnue, de Ecclesia, part. 2. cap. 36. a qua sententia non abhorruisse Joannem Cassianum, collat. 21. cap. 29. nonnulli existimant.
Cseterum, haec sententia damnata est in Concilio Viennensi, unde exstat Clementina ad nostram, tit. de Haereticis. Eamdem prius etiam quam oriretur, damnavit sanctus Leo, sermon. 11. de Quadragesima, his verbis: « Adest maximum, sacratissimumque jejunium, quod observantiam sui universis fidelibus sine exceptione denunciat. Quia nemo tam sanctus est, ut non sanctior, nemo tam devotus, ut non debeat esse devotior ».
Eamdem refellunt exempla sanctissimorum hominum, qui jejuniis assidue operam dabant. Si quidem sanctus Joannes Baptista, quo major inter natos mulierum non surrexit, adeo jejunium coluit, ut diceretur non comedere, neque bibere, Matth. xi. Apostolus Paulus, qui raptus fuit in Paradisum et audivit arcana verba, quae non licet homini loqui, tamen inter alios suos labores munerat jejunia multa, II Corinth. xi. et jejunio se eguisse adversus carnis rebellionem, testatur cum ait, I Corinth. ix. Castigo corpus meum, et in servitutem redigo. Omitto Mardochaeum, Danielem, Davidem, Judith, Esther, Annam, et alios innumerabiles tum viros, tum foeminas, qui et perfecti dici poterant, et tamen jejunia studiose colebant.
Porro argumentum illud haereticorum, quo se a lege jejunii excipiendos esse probabant, quia jejunio non egerent, nec verum assumit, nec recte concludit, verum non assumit, quoniam etiam viri perfecti in hac vita jejunio egent, cum rebellionem carnis, •velint nolint, experiri cogantur, et peccare possint ac peccent. Perfectorum enim sunt illae voces: Sentio aliam legem in membris meis etc. ltom. vii. Et: In multis offendimus omnes, Jacob. ii. Et: Si dixerimus, quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus. I Joan. i. Recte autem idem argumentum non concludit, quoniam lex non desinit • obligare ex eo, quod in uno vel altero non inveniatur finis legis, modo quod praecipitur, non sit contra finem legis. Exempli causa, finis proximus legis jejuniorum est edomatio carnis, remotus est charitas, quae finis est omnium praeceptorum, I Timoth. i. Si quis igitur jejunando salutem suam, ac per hoc charitatem laederet, is jejunare non deberet, neque legis praevaricator esset, quoniam lex obligare non potest contra charitatem, cum ad charitatem fovendam et conservandam instituta sit. Si quis autem aliunde carnis rebellioni resistat, neque jejunio ad hunc finem obtinendum indigeat, et tamen jejunando salutem suam vel aliorum, id est, charitatem nullo modo laedat, is omnino tenetur communibus jejuniorum legibus: Lex enim non respicit, quid uni, aut alteri, sed quid communitati, ac multitudini expediat.
Jam vero quod attinet ad Cassianum; longissime abfuit ipse a Begardorum errore. Tria sunt autem praecipua, quae docet in eo capite. Primum affirmat homines justos, ac perfectos, non subjacere legi cogenti, cum ipsi non per Quadragesimam solum, sed etiam per totum annum sponte, alacriterque jejunent. Deinde addit, ejusmodi perfectos
viros, si causa adsit relaxandi jejunium indictum, tutius id posse facere, quam caeteros, qui non servant nisi praescripta jejunia. Quoniam ipsi certi sunt et apud se, et apud alios, se non causa intemperantiae, sed solius charitatis relaxasse jejunia. Addit tamen tertio, viros illos perfectos, qui per totum annum jejunant, non teneri legibus jejuniorum, quibus caeteri tenentur, cum ipsi plus offerant Deo, quam his {legibus praecipiatur.
Atque in hoc tertio non existimamus, sententiam [ejus esse sequendam/ Tum, quia non oportet propter, oblationem voluntariam, praetermittere necessariam; tum, propter rationem, quam paulo ante tradidimus; quamvis enim non egeant illi ad carnem edomandam jejunio paucorum[dierum, qui per totos menses jejunare solent: tamen lex communis est, et omnibus indicta: proinde eos quoque obligare non desinit.
His igitur omissis, qui a lege jejunii non excipiuntur; Ecclesia ipsa Catholica non paucos liberat a lege communium jejuniorum, Concilium Toletanum viii. cap. 9. dicit, iis permittendum esse, ut in Quadragesima carnibus vescantur, quos aut aetas incurvat, aut languor extenuat, aut necessitas arctat. Sed Scholastici Theologi paulo aliter haec tradunt. Docent enim tria esse, quae a legibus jejuniorum excusant, impotentiam, necessitatem, pietatem. Yel enim ex jejunio laeditur corpus, vel spiritus, vel substantia externa. Si corpus laeditur, impedimentum excusans a jejunio, dicitur impotentia; si laeditur [spiritus, dicitur pietas; si laeditur substantia externa, dicitur necessitas.
Ac propter impotentiam quidem excusantur a lege jejunii senes, et pueri, ut aliorum fessa sustentetur aetas, aliorum non frangatur incipiens, ut loquitur sanctus Hieronymus, in epistol. ad Eustochium, de custodia virginitatis; item aegroti, debiles, praegnantes, et alii, qui medicorum judicio, non sine periculo salutis corporalis jejunare queunt; denique pauperes, qui non habent unde sumant unam integram refectionem, sed nunc emendicant unum panis fragmentum, paulo, post aliud. Propter pietatem excusantur concionatores, lectores, confessarii, qui ministrant aegrotis, et alii, si forte non possint simul jejunare, et pietatis officio satisfacere. Denique propter necessitatem excusantur ii, qui ex officio laboriosis operibus dant operam, quae vires corporis exhauriunt, ut fabri murarii, ferrarii, lignarii, et similes.
Caeterum de his ipsis, qui a jejunii legibus excusantur, multa? regula? traduntur, quas non existimamus huic nostro operi inserendas; pra?sertim cum de his rebus copiosissime scribant tum scholastici Theologi, in quartum senten. tum etiam ii, qui summas casuum conscientiae confecerunt.
Illud non est prcetereundum, semper in Ecclesia orientali fuisse leges jejunii severiores, quam in occidentali. Scribit enim sanctus Basilius, in oratione secunda de jejunio, pueros quoque et viatores, et omnes omnino homines edictum jejunii suscipere. Nec solum carnibus, et iis, qua? ex lacte conficiuntur, sed etiam a vino et piscibus in Quadragesima orientalis Ecclesne jejunare solebant, ut ex eodem Basilio, in orationibus de jejunio, ex Chrysostomo in primis homiliis in Genesim, ex Catechesibus Gyrilli, et epistolis Paschalibus Theophili potest intelligi.
Chapter 17 of 42