Skip to the text

Caput V

refertur, quasi putemus, aquam a Diabolo inquinari, ut ea jam uti non liceat, nisi benedicatur. Sed quoniam scimus. Diabolum saepe uti creaturis Dei bonis in nostram perniciem, ideo et signo crucis munimus creaturas, quibus uti volumus, et Deum precamur, ut non sinat, res illas a Diabolo converti nobis in malum.

Ad extremum illud hoc loco addendum est, Kemnitium laudare veteris Ecclesiae morem, quae ad mensam in prandio utebatur illa benedictione: « Oculi omnium in te sperant, Domine, etc. ». Et ad coenam: « Edent pauperes et saturabuntur etc. ». Quasi nostro tempore illae benedictiones exoleverint, et in earum locum subintraverint particulares illae benedictiones carnium, ovorum etc. Sed mera calumnia est ad imponendum simplicibus excogitata. Nam benedictiones et gratiarum actiones, quas ipse tamquam veteris Ecclesiae laudat, fuerunt semper et sunt in communi usu catholicae Efeclesiae, et habentur in Romanis Breviariis, tum antiquis, tum novis integrae omnino, ut eas Kemnitius quasi depromptas ex antiquitate describit. Neque enim Ecclesia catholica similis est synagogis ipsorum, quae singulis annis, non solum ritus, sedmtiam fidem mutant. Particulares autem illae benedictiones a paucis (ut diximus) et raro, et sine ulla obligatione quaeruntur.

Ad rationem jejunii abstinentiam a certis cibis, ac potissimum a carnibus pertinere.

Probandum nunc superest, ad rationem jejunii abstinentiam a certis cibis, atque a carnibus potissimum pertinere. Adversarii siquidem solum in genere abstinentiam a nimio, et tanto cibo, non autem in particulari ab aliquo genere cibi, ad rationem jejunii pertinere contendunt.

Primum igitur sententiam nostram probant exempla Scripturarum et Patrum. Siquidem piorum consuetudo optima est interpres Ecclesiasticarum traditionum et legum. Daniel cap. x. describens formam jejunii sui: In diebus illis, inquit, ego Daniel lugebam trium hebdomadarum diebus, panem desiderabilem non comedi: et caro, et vinum

non introierunt in os meum. Hic videmus non solum abstinentiam a pane desiderabili, qui ad lautitias a Kemnitio refertur: sed etiam in specie a carnibus et vino. S. Joannes Baptista, cujus vita perpetuum jejunium fuit, non solum a lautitiis in genere, sed in specie ab omni cibo et potu abstinebat, prajterquam a locustis et meile sylvestri, ut habemus Matthaei m. S. Petrus Apostolorum Princeps pene semper jejunans, nihil aliud sumebat in cibum, nisi lupinos minuto asse veneuntes, ut scribit Gregorius Nazianzenus in oratione de pauperum amore. S. Matthaeus Apostolus oleribus, baccis et seminibus, non autem carnibus vescebatur, teste Clemente Alexandrino lib. n. Paedagogi, cap. 1. S. Jacobus item Apostolus a carnibus et vinose abstinebat, utEusebius refert lib. ii. historiar. cap. 22. S. Timotheum a vino ordinarie abstinere solitum fuisse, perspicuum est ex verbis illis Apostoli Pauli I ad Timoth. v. Noli adhuc aquam bibere, sed utere modico vino propter stomachum, et frequentes tuas infirmitates.

Primi illi Christiani, qui apud Alexandriana a D. Marco erudiebantur, ad vesperam tantum cibum sumere, et a carnibus et vino abstinei'e solebant, ut ex Philone referunt Eusebius lib. n. histor. cap. -17., S. Epiphanius her. 29. quae est Nazaraeorum, et sanctus Hieronymus in lib. de viris illustribus in Philone. S. Epiphanius in compendiai'ia doctrina, quae habetur in fine librorum adversus haereses, testatur, multos fuisse, qui sponte abstinerent a carnibus per totum annum: sed in hebdomada, quee sanctum Pascha praecedit, totam Ecclesiam perseverare solitam in esu siccorum. Cyrillus Hierosolymitanus Catechesi 4. dicit, Christianos jejunantes abstinere a cai-nibus. S. Basilius orat. 1. de jejunio. S. Chi^ysostomus hom. 6. in Genesim. Theophilus Alexandinnus lib.m. Paschali. S. Augustinus lib. xxx. contra Faustum cap. 5. et alii Patres passim docent, in Quadragesima cessare usum carnium. Sanctus Hieronymus lib. v. adversus Jovinianum ex instituto probat, bonam esse abstinentiam a carnibus et vino. Et in epist. ad Eustochium de^custodia virginitatis scribit, apud multos Anachoretas continua per totum annum fuisse jejunia, et a vino et carnibus abstinentiam. Similia tradunt S. Augustinus lib. i. de moribus Ecclesiae cap. 31.

et 33. et S. Joannes Chrysostomus hom. 59. ad populum Antiochenum. Theodoretus in epitome divinorum decretorum extrema, docet, Ecclesiam catholicam scepe abstinere a carnibus, sed longe alia opinione quam haeretici faciant.

Denique, si quis legat vitas Sanctorum, et praesertim Eremitarum, ut Antonii, Hilarionis, et similium, videbit usum abstinentiae a carnibus in specie, et non solum a lautitiis in genere, fuisse frequentissimum et maxime probatum et laudatum.

Deinde, ratio naturalis rem eamdem confirmat. Nam finis jejunii est corporis concupiscentias edomare, et in servitutem redigere: ut S. Augustinus docet lib. xxx. contra Faustum cap. 5. neque adversarii id negant: at non poterat certa et communis regula constitui circa quantitatem cibi sumendi, vel circa lautitias et condimenta ciborum: ham enim infinitis modis variantur, et quod uni est multum, alteri est parum; quod uni est tantum, alteri non est tantum; debuit igitur constitui regula penes abstinentiam ab aliquo genere cibi, qui ex genere suo et ut plurimum, magis nutrit et magis delectat, qualem esse carnem pecorum et avium omnes concedunt.

Sed objicit Kemnitius in 4. part. exam. pag. 442. in Scripturis veteris Testamenti, definiri jejunia unica comestione, eaque ad vesperam sumenda; nihil autem praescribi de ciborum delectu. Addit praeterea magis pugnare cum fine jejunii, si quis ventrem repleat optimis piscibus, et fructibus laute praeparatis, quam si modicum sumat ex carnibus fumo duratis, arido caseo, vel rancido butyro. Addit denique non esse dubium, quin concupiscentia carnis magis et facilius irritetur per potum vini, quam per esum casei et ovorum; proinde nullam esse causam, cur jejunantes potius ab ovis et caseo, quam a vino contineant.

Sed facilis est responsio: Nam Scriptura, qua; testantur, veteres illos Patres jejunasse usque ad vesperam, nusquam dicunt, eos in refectione illa vespertina sumpsisse carnes in cibum. Neque locum ullum pro hac re Kemnitius proferre potuit. Quare quod illi veteres jejunantes ad vesperam carnes comederint, non habetur ex testimonio Scriptura, sed ex suspicione Kemnitii. Nos autem qui contra sentimus, non nitimur nostra suspicione, sed exemplo Danielis, qui cap. x. scribit, se jejunasse tribus hebdo¬

madis, et toto eo tempore, neque carnes gustasse, neque vinum bibisse.

Ad alteram objectionem respondemus, per accidens fieri, ut magis pugnet cum fine jejunii immoderatus usus piscium, atque aliorum ciborum laute conditorum, quam moderatus usus carnium simpliciter, vel negligenter conditorum. Quia videlicet cum piscibus conjungitur immoderatio, cum carnibus moderatio. Praterea ex piscibus sumuntur recentes, et optimi, ex carnibus aridse et deterrimee; denique piscibus adduntur varia condimenta; carnes simpliciter parantur. At si justa fiat collatio, et carnes cum piscibus, aridae cum aridis, recentes cum recentibus comparentur, et moderate sumatur utrumq«e, dubium esse non poterit, quin multo magis ad finem conducat jejunii, carnium, quam piscium: ovorum et casei, quam olerum et leguminum abstinentia. Lex autem ecclesiastica (ut supra diximus) non potuit ferri de moderatione, quantitate, lautitiis et similibus, quae infinitis modis variantur, et de quibus lex naturalis et recta ratio consulenda est: et ideo certum genus cibi prohibuit jejunaturis, illud videlicet, quod ex genere suo, et ut plurimum magis nutrit et magis delectat.

Ad illam objectionem de vini potu, respondeo abstinentiam vini in iis locis, ubi corporum valetudini potus aquae non multum nocet, valde congruentem esse jejunio, et ideo Ecclesiam orientalem in Quadragesima non minus a vino, quam a carnibus abstinuisse, ut testantur Basilius orat. 1. de jejunio, Cyrillus Cathechesi 4. Theophilus lib. iii. Paschali, et Chrysostomus hom. 6. in Genes. In regionibus autem frigidioribus ideo noluisse Ecclesiam vini abstinentiam imperare, quoniam a plurimis sine magno valetudinis periculo tolerari non potuisset. Accedit quoque, quod carnium esus, causa est luxurise magis principalis, quam potus vini. Siquidem carnis alimentum parat materiam generationis, qua exuberante despumat corpus in luxuriam, vinum autem non parando materiam, sed calefaciendo corpus incitat ad libidinem. Sed flamma, quse ex vino concipitur, si materia generationis non suppetat, non difficulter extinguitur; materia vero generationis exuberans, etiamsi vinum absit, stimulare non cessat ad libidinem.

Chapter 12 of 42