Skip to the text

Caput IV. Refellitur impudens calumnia haereticorum circa ciborum delectum

Multi quidem ex adversariis, catholicae Ecclesiae illud objiciunt, quod cibos prohibeat, quasi natura sua immundi sint; sed quia copiosius, quam ceteri, Kemnitius hoc argumentum tractat in 4. part. examinis Trident. Concilii pag. 460. et sequent, ideo disputationem solius Kemnitii refellemus. Ac si quis forte miratur, cur nunc demum quartam istam partem Kemnitiani examinis attingamus, cujus nullam mentionem fecimus in disputatione de coelibatu, de festis, de cultu Sanctorum, de reliquiis et imaginibus, sciat is, nobis, qui procul a Germania degimus, tertiam et quartam partem examinis Kemnitiani prorsus fuisse incognitam, cum illa scriberemus.

Sed ad rem: « Laborant, inquit Kemnitius, Pontificii magno conatu amoliri suspicionem istam, quasi cibos quosdam prohibeant, ea opinione, sicut olim Tatianus, Manichaei etPriscillianistse, quasi scilicet vel

maledicti sint, vel a Diabolo occupati, ac propterea conscientiam inquinent; sed argumenta, quibus suam prohibitionem ciborum ante haec tempora probare, et stabilire co- x nati sunt, et pontificiae consecrationes creaturarum, seu ciborum, prorsus ostendunt, in eodem ipsos luto cum antiquis istis haireticis haerere ».

At impudentem istam calumniam facile refellit Ecclesia; consuetudo. Primum enim cibos omnes, etiam carnes et ova comedunt Catholici extra Quadragesimam, etalios dies, jejuniis, vel abstinentiae deputatos. At si carnes et ova per se immunda esse crederent, nullo tempore illa contingerent. Quod enim per se immundum est semper immundum est. Quare Tatianistae, Manichaei et Priscillianistae non certis diebus, sed omni tempore se a carnibus abstinebant.

Neque repugnat huic nostro argumento, quod Monachi S. Benedicti, et Carthusienses, et alii quidam a carnibus se non certis diebus, sed semper abstineant. Nam Ecclesia neminem cogit Carthusianum aut Benedictinum fieri, ac per hoc neminem cogit perpetuo a carnibus abstinere, quo modo suos cogebant abstinere perpetuo Tatianistae, Priscillianista; et Manichaei.

Deinde, Catholici monachi, antequam monachi essent, carnibus vescebantur, neque inde se inquinari credebant; et posteaquam monachi facti sunt, severiorem quidem illam continentiam colunt, sed Christianos caeteros, qui carnes comedunt, non judicant, quod certe facerent, si carnes per se immundas et prohibitas esse censerent.

Deinde, in ipsa etiam Quadragesima, et quibuscumque aliis jejuniorum diebus, carnes in cibum concedit Ecclesia tum aegrotis, qui judicio medicorum ejusmodi cibo egent tum etiam valentibus, si aliud, quod comedant, non habeant; at si carnes natura sua essent immunda;, et ideo prohiberentur, quia per se mala; essent; non autem malum esset eas comedere, quoniam ab Ecclesia certo tempore prohiberentur; certe nulla ratione vel aegrotis, vel aliis ullis hominibus permitterentur: quomodo non permittuntur adulteria, et fornicationes, et alia, quae per se mala sunt, etiamsi mortis periculum propterea subeundum esset.

Praeterea Ebionita;, Tatianistae, Manichaei, Priscillianistae, non solum carnes pecorum et avium, sed etiam piscium detestabantur, ut ex aiuctoribus supra citatis i ntelligi potest;

At catholica Ecclesia carnes piscium concedit, pecorum et avium, in diebus Quadragesimae prohibet; non igitur errore haereticorum, sed alia ratione ciborum delectum Ecclesia servat.

Denique sancti Patres, qui veteres haereticos reprehendunt propter ciborum delectum ipsi quoque delectum ciborum in diebus jejuniorum sancte observabant, ut paulo post demonstrabimus: non igitur ex eo, quod ciborum delectu in diebus jejuniorum utimur, notari possumus tamquam Manichaei, vel Priscillianistae, nisi veteres Patres eodem crimine teneantur. Sed argumenta Kemnitii videamus.

Primo objicit, quod ratio, cur Pontificii credant carnes animalium terrestrium esse prohibitas, non autem aquatilium, sit, quia Deus Genes, m. maledixit terram et non aquam; item quia Christus non legitur comedisse carnes, sed pisces, panem et mei. Ex quibus ita concludit: «Ergo sentiunt carnes animalium esse maledictas, et per se immundas. Et contra, pisces panem et mei esse cibos per se sanctiores jet mundiores quam carnes ».

Respondeo: ratio cur Catholici existiment carnes pecorum et avium certis diebus esse illicitas, non alia est, nisi quia placuit Ecclesiae illas prohibere. Cur autem Ecclesiae id placuerit, varias causas Theologi reddunt. Sed illa est potissima, quoniam jejunium indicitur ad cohibendam carnis concupiscentiam, quae circa delectationes gulae, luxuriaeque versatur. Carnes autem terrestrium et volatilium animantium magis nutriunt, et delectant ex genere suo, quam caeteri cibi: cum sint humanae carni similiores. Inde enim et libentius appetuntur, et materiam generationis magis augent, unde stimuli carnis acriores oriri solent. Atque eadem fere ratio est ovorum et lactis: nam ut S. Hieronymus ex sententia veterum JSgyptiorum refert lib. ii. adversus Jovinianum, nihil esse videntur aliud ovum et lac, nisi caro liquida et sanguis albus.

Praeter hanc rationem, quam Theologi communiter dare solent, quaerunt aliqui varias congruentias, quasi topicas rationes, quas omnino stultum est ad trutinam solidorum argumentorum velle revocare. Tales sunt duae illae ratiunculae, quas Kemnitius exagitandas suscepit; et vel falso ipse credidit, vel callide credi voluit, in illis fundamenta Catholicae sententiae contineri. Itaque negamus, rationes illas, fundamenta esse nostrae

sententiae, praesertim cum in ipsa Ecclesia, in qua de dogmatibus fidei omnes idem dicunt, ejusmodi ratiunculae, ut a quibusdam simpliciter proferuntur, sic ab aliis libere refellantur.

Secundo objicit hoc modo: « Non obscure, inquit, dicunt, carniumeam esse immunditiem, quod in homine pravas carnis concupiscentias excitent. An haec procul absint a Tatianorum et Manichaeorum fundamentis, lector judicet ».

Respondeo: carnium esum seminarium esse libidinis, testantur omnes Patres, ac potissimum S. Hieronymus lib. n. adversus Jovinianum: testaturratio, quamsupraposuimus: testatur experientia, quam nemo negare potest. Proinde stupidus sit Kemnitius, necesse est, si id negandum putet. Sed non ideo tamen caro immunda censeri debet, neque immunda a Catholicis nominatur, quia concupiscentias excitet. Non enim ideo creata est a Deo, vel concessa in cibum, ut concupiscentias excitet, sed ut moderate sum- ' pta corpus reficiat et sustentet; proinde abusus immoderate vescentium carnibus, non ipsa natura carnium vituperatur: Non ego (inquit Augustinus lib. x. Confessionum cap. 31.) immunditiem obsonii timeo, sed immunditiem cupiditatis ».

Quare ergo, inquies, non prohibet Ecclesia immoderatum usum carnium potius, quam ipsum esum? Ratio est in promptu, nam generatim usus immoderatus, tum carnium, tum aliarum omnium rerum, jure naturali et divino prohibitus est, ut non fuerit opus nova aliqua lege; particulatim autem definire quantum sit cibi sumendum, sive ex carnibus, sive ex aliis rebus, non potuit Ecclesia ullo modo. Lex enim debet esse generalis, et omnibus in commune proposita; non potest autem certa mensura cibi communiter statui, cum variae sint hominum complexiones,- et quod uni non est satis, alteri sit nimium. Itaque quoniam Ecclesia de quantitate cibi sumendi, legem ferre non poterat, de sola qualitate legem tulit, et quamvis qualitas moderate sumpta non sit mala, tamen quia ut plurimum abusus immoderationis irrepsit, Ecclesia ad carnis petulantiam cohibendam, certis temporibus esum carnium simpliciter interdixit.

Quod vero Kemnitius dicit, hac non abesse a fundamentis Tatianorum et Manichaeorum, indicat, eum in historiis, et in doctrina antiquitatis valde negligenter esse versatum.

Sic enim scribit S. Epiphanius de Encratitis Tatiani discipulis: « Animata abominantes interdicunt, non continentiae gratia, neque honestae vitae, sed ob timorem, et imaginationem: ut non condemnentur ab animatorum esu ». Ubi vides (Epiphanio teste) Tatiani discipulos non continentiae gratia, ut nos facimus, sed metu naturalis immunditiae carnibus abstinuisse. Quod etiam indicat S. Hieronymus lib. i. in Jovinianum non longe a principio, ubi dicit, Catholicos non abstinere a cibis juxta errorem Tatiani, qui cibos a Deo creatos ad utendum simpliciter interdixit. Et in secundo postea libro ineumdem Jovinianum, dicit, Catholicos abstinere a carnibus continentiae gratia, quia carnis esus seminarium est libidinis.

De Manichaeis autem testatur S. Augustinus lib. de heeresibus cap. 46. carnes ab eis non comedi, quia dum occiduntur, fugit ab eis divina substantia, id est, anima, et solum remanet corpus, quod a malo principio factum, indignum est, quod a fidelibus comedatur: « Nec vescuntur, inquit, carnibus, tamquam de mortuis, vel occisis fugerit divina substantia, tantumque ac tale inde remanserit, quod jam dignum non sitin Electorum ventre purgari. Nec ova saltem sumunt, quasi et ipsa cum franguntur expirent, nec oporteat ullis mortuis corporibus vesci». Et infra: « Nam et vinum non bibunt, dicentes, fel esse principium tenebrarum etc. ». Et infra cap. 70. dePriscillianistarum haeresi loquens: « Carnes, inquit, tamquam immundas escas etiam ipsa devitat».

Judicet ergo lector, utrum ratio abstinentiae Catholicorum a fundamentis Tatianorum et Manichaeorum non longe absit: an potius Kemnitii objectio cum aperto mendacio, et calumniandi libidine sit conjuncta.

Tertio objicit ciborum benedictiones, atque i*de opinionem immqjnditiae naturalis colligere nititur: « Omnium, inquit, clarissime causa prohibitionis ciborum quorumdam, in Ecclesia Pontificia inde colligitur, quod in consecrationibus suis expressis verbis petunt, ut Diaboli vis, ac potestas a creaturis expellatur, et per consecrationes hoc accipiant, ut sint sanitas mentis et corporis. Ergo sentiunt creaturas per se, et prohibitis temporibus quando non consecrantur, a potestate Diaboli infectas inquinare, et corpus et animam, nisi Diabolus Pontificiis execrationibus inde exorcizetur. Haec certe sunt ipsissima fundamenta Tabanorum et Mani-

checorum, quos cum damnare sc simulent, quo modo suam prohibitionem iisdem fundamentis subnixam, defendere possint, lectoris sit judicium ».

Respondeo: Piget profecto tempus terere in ejusmodi calumniis refellendis. Sed quid faciam, cum adversarius hanc objectionem tanti faciat, ut propter eam triumphum canere non vereatur? Primum, si ex benedictione ciborum cognosci posset causa, cur Ecclesia catholica certos cibos jejunantibus interdiceret; non solum a carnibus, sed etiam a pane, oleribus et aqua in Quadragesima nos abstinere, adversarius existimare deberet. Nam ista etiam in Ecclesia benedicuntur, et formulas benedictionum ipse etiam Kemnitius citat. At quis nescit panis, et olerum, et ipsius aqua) usum esse maximum in Quadragesima?

Deinde, si diebus jejuniorum non vesceremur carnibus, quia tunc destituimur his benedictionibus, et ideo carnes ut immundas horreremus (id enim Kemnitius dicit in sequenti pagina), certe non' solum in Quadragesima, sed etiam toto anno carnibus abstineremus. Rari enim sunt, qui carnes juxta formulas illas benedici curent, nisi in ipso die Paschatis. Plurimi quoque ne illo quidem die benedictionem istam expetunt, quippe qui sciunt ritum hunc esse libera) observationis, non alicujus necessitatis. Ignorat igitur Kemnitius, et quid loquatur, et de quibus affirmet.

Tertio, si Catholici crederent ( ut Kemnitius somniat) benedictione mundari carnes, pecorum et avium, ac de prohibitis licitas fieri: quis prohiberet in Quadragesima carnes ejusmodi benedictione purgare, ac deinde libere illis vesci? neque enim usquam interdixit Ecclesia, ne cibi quicumque quolibet tempore benedicantur.

Denique, nullus Catholicorum est tam rudis, qui existimet, cibos esse vel illicitos, vel immundos nisi certa illa formula benedicantur. Sed ideo peracto jejunio Quadragesimae solent plerique ipso die Paschatis carnes et ova deferre ad sacerdotes, ut benedicantur: quoniam redituri ad esum carnium et ovorum, pie cupiunt, novum illum cibum quasi de manu Domini recipere, et sacerdotali benedictione juvari, ut eo sobrie et salubriter uti possint, atque ita et corpori et anima) prosint.

Porro exorcizatio da)monum, quae in aquae potissimum benedictione adhibetur, non eo

Chapter 11 of 42