Skip to the text

Caput XVIII. JJe jejunio Sabbali

De jejunio Sabbati magna qustio apud veteres fuit. Et quidem nonfiullli existimarunt nefas esse die Sabbati jejunari excepto Sabbatho Paschali. Quam sententiam secuti sunt Grci in Concilio, quod ipsi sextum, vel quinisextum vocant, can. 55. Contra autem quidam Urbicus nefas, esse docuit, Sabbato non jejunare, cujus sententiam refellit. S. Augustinus, in epist. 86 ad Casulanum.

Prter has extremas sententias sunt ali du* medi*. Nam S. Innocentius i. in epistol. I. contendit, Sabbatho convenientissime jejunari; quod idem sensisse videtur Epiphanius in compendiaria doctrina, ubi solum excipit Dominicos dies a jejunio Quadragesim*. Necnon S. Hieronymus ad Lucinium Beticum, qui ad qustionem sibi propositam, utrum jejunandum esset die Sabbati ut Rom, et in Hispania fieri solebat, respon. dit, quidem servandam esse propri* Ecclcsi* consuetudinem; tamen addidit, « utinam per totum annum jejunare possemus ». Quibus verbis indicasse videtur, probari sibi ut etiam die Sabbati jejunetur.

Contra autem S. Ambrosius et S. Augustinus congruentius esse putabant, ut non jejunaretur Sabbato, sed tamen hortabantur omnes, ut Provinci* su* consuetudinem observarent. Vide Augustinum in epist. 86. et 118.

Crerum sententia sancti Innocentii tandem prvaluit, ct ab Ecclesia occidentali universa recepta est, ut patet ex Concilio Agathensi, can. 12. et Aurelianensi IV. can. 2.v In Hispania vero etiam ante tempora Innocentii solidissima est. Nam quemadmodum Grci cum Latinis jejunant in Sabbato majoris hebdomad, propter Christi sepulturam, et Apostolorum moerorem: sic etiam par esset, ut jejunarent in omnibus Sabbatis per totum annum propter eamdem causam, alioqui non deberent jejunare feria sexta propter Christi passionem, nisi in majori hebdomada; nec deberent non jejunare die

Dominico per totum annum, sed solum in ipso die Dominicae Resurrectionis. Nulla enim ratio reddi potest, cur in omni feria sexta liceat imitari jejunium feria) sexta) Paschalis, ct non liceat in omni Sabbato imitari jejunium Sabbati Paschalis. Praesertim cum in omni Dominica die imitemur gaudium Dominica Paschalis, ct ideo numquam in Dominica jejunemus.

Sed respondendum est ad objectionem, quae fieri solet ex canon. 65. Apostolorum, ct ex epist. S. ignatii ad Philipp. ubi prohibetur jejunium Sabbati et Dominicos, et Christi dicitur interfector, qui Sabbato, aut Dominica jejunaverit. Respondeo Clemens in Apostolico illo canone, et Ignatius in epistol. ad Philipp. non sine magna ratione prohibent jejunium Sabbathi: exorti sunt enim illo tempore haeretici varii, qui negabant Deum verum esse illum, qui mundum condidit sex diebus, et in septimo requievit. Ut de Simonianis refert Epiphanius, hser.21. et de Marcionistis ha)rcsi 42. ubi etiam expresse addit, Marcionistas propterea die Sabbati jejunare solitos fuisse, ne viderentur gaudere de quiete, et operibus Creatoris. Itaque in odium et detestationem horum Haereticorum, placuit veteribus per orientem prohibere jejunium die Sabbati.

Posset etiam fieri, ut tam in canone Apostolico, quam in epistola Ignatii solum prohiberetur jejunium diei Dominicae; sed postea a Graecis posterioribus insertum fuerit nomen Sabbati. Nam S. Epiphanius optime noverat canones Apostolicos; quos etiam saepe citare solet; et tamen (ut supra diximus) non excipit a jejunio, nisi dies Dominicos.

Sed quicquid de hoc sit, Romana Ecclesia, et Occidens universus longe alia de causa jejunat Sabbato, quam haeretici illi facerent. Primum enim Sabbatho jejunamus, vel a carnibus abstinemus, ut longissime a Judaismo recedamus. Judan siquidem non jejunant, sed epulantur in Sabbato. Deinde, in memoriam humilitatis Domini, qui die Sabbati jacuit mortuus, et clausus in sepulchro. Tum, ut imitemur Apostolos, aliosque discipulos Domini, qui cum ipsa Deipara, et sanctis mulieribus, non solum feria sexta, sed etiam dic Sabbati in luctu et moerore fuerunt. Denique, ut ad celebritatem Dominicae diei per hoc jejunium praeparemur.

Refert sanctus Augustinus, in epist. 86. aliam causam, quod videlicet S. Petrus, cum Simone Mago decertaturus die Dominico, pridie cum tota Ecclesia, qua);in Urbe erat, jejunaverit, et consecuto tam prospero eventu, eumdem morem postea tenuerit. « Sed hanc causam falsam esse, inquit Augustinus, perhibent plerique Romani ».

Chapter 25 of 42