Skip to the text

Caput XV. De Quadragesimae varietate

Admiranda plane fuisse videtur, apud veteres in Quadragesima observanda varietas. Nam S. Irenaeusapud Eusebium, lib. v. cap. 25. scribit, alios uno die, alios duobus, alios pluribus, alios quadraginta diebus Paschale definivisse jejunium.

Sanctus Basilius orat. 2. de jejunio, indicit publice Quadragesimam, et tamen dies tantum quinque, non autem quadraginta jejunandos esse monet. Quod/liligenter notari ju¬

bet Kemnitius in i. part. examinis, pag. 630'

Sanctus Ambrosius serm. 34. dicit, suo tempore aliquos non Quadragesimam, sed Quinquagesimam jejunare solitos; alios con tra vix Trigesimam, aut Vigesimam, cum alternis tantum hebdomadis in Quadragesima jejunarent.

Joannes Cassianus, Collat. 21. c. 27. scribit, alios jejunare sex hebdomadas, alios vero septem.

Socrates lib. v. histor. cap. 21. dicit, Ror manos jejunare solitos tres tantum hebdomadas ante Pascha, Dominicis et Sabbatis non supputatis. Grsecos, Illyricos et Alexandrinos sex hebdomadas. Alios quosdam septem hebdomadas, sed intervallo posito post quintum decimum quemque diem. Quem locum non solum Kemnitius in ESamine, sed etiam Calvinus in Institut. lib. iv. cap. 12. observari jubet.

Sanctus Leo sermon. 4. de Quadragesima indicat, suo tempore solum quatuor dies per hebdomadam jejunari consuevisse in Quadragesima. Sic enim loquitur indicens jejunium Quadragesimee: « Igitur feria secunda, feria quarta, et feria sexta jejunemus: sabbato autem apud sanctum Petrum vigilias celebremus ». Dixi autem quatuor dies, quia sabbato cum vigilia semper jejunium jungebatur.

Cseterum heee tanta diversitas non difficulter. tolli potest. Vere enim in Ecclesia catholica omnibus seeculis, tum apud grajcos, tum apud latinos jejunium paschale fuit dierum quadraginta, aut fere quadraginta, id est, triginta sex. Id vero perspicuum est primo, quoniam omnia Concilia, et Patres supra citati utuntur nomine Quadragesimas, cum jejunium paschale commendant. Per Quadragesimam autem non potest intelligi nisi numerus quadragenarius, aut prope quadragenarius. Quis enim Quadragesimam vocaret jejunium dierum quindecim, aut vi- - ginti.

Secundo, multi Patres dicunt, jejunari Quadragesimam ad exemplum Christi, Mosis et Elise, id enim habet sanctus Basilius orat, in 40. Martyres, sanctus Hieronymus in cap. lviii. Isaise, sanctus Augustinus in epist. 119. ad Januarium, et alii. At Christus, Moses et Elias quadraginta dies jejunarunt.

Tertio, S. Ambrosius serm. 23. S. Gregoriushomil. 16. et Cassianus Collat. 21. cap. 27. scribunt, Quadragesimam continere quadraginta duos dies, et detractis Dominicis in

quibus non jejunatur, remanere dies jejunii triginta sex.

Quarto, S. Augustinus in epist. 149. cap. 17. S. Leo, sermon. 4. de Quadragesima, et Petrus Chrysologus, serm. 11. disertis verbis tradunt, jejunium quod ante Pascha celebratur, esse quadraginta dierum.

Sed hsec omnia clariosa efficientur ex discussione eorum, qute contra objiciebantur. Nam ad locum productum ex Irenseo jam respondimus capite superiore, non loqui Irenamm de varietate dierum Quadragesimae: sed de varietate continuandi jejunium sine omni cibo in ipsa Quadragesima, id est, an tempore Quadragesimae cibus sumendus esset semel in die, aut semel post biduum, aut triduum etc.

Ad locum sancti Basilii respondeo, loqui sanctum Basilium de jejunio singularum hebdomadarum Quadragesimae, ac numerare solum quinque dies, quoniam Graeci die sabbathi et die Dominico non jejunant. Hortatur enim sanctus Basilius populum ad jejunium Quadragesimae alacriter amplectendum; atque inter alia argumenta, quibus probat, non esse difficilem Quadragesimae observationem, adducit illud, quod numerus dierum, quibus continenter jejunandum est, non sit nisi quinarius; quinario enim exacto succedere biduum, quibus jejunii severitas relaxetur. Itaque annotatio Kemnitii ex imperitia nata est.

Ad locum S. Ambrosii respondeo: Qui jejunare volebant Quinquagesimam pro Quadragesima, eos voluisse secundum ritum Graecorum non jejunare die sabbati. Sic enim detractis sabbatis, et addita una hebdomada, redit numerus dierum, quibus jejunatur, omnino idem cum eo, qui resultat dempta una hebdomada, et sabbatis inclusis. Caeterum hic mos, quamvis in numero dierum cum nostro conveniat, tamen non placuit Ecclesiis Latinis; et ideo Concilium Agathense can. 8. Aurelianense I. can. 14. et Aurelianense IV. can. 2. mandat, ut omnes jejunent sabbata Quadragesimae, et veram Quadragesimam, non Quinquagesimam celebrent.

Haec est igitur Quinquagesima, quam S. -Ambrosius reprehendit, sive quicumque est auctor illius sermonis. Nam certe vix fieri potest, ut auctor sit Ambrosius, cum ejus tempore Mediolani servaretur usus Graecorum de sabbato non jejunando. Sic enim loquitur S. Ambrosius, in lib. de Elia et je¬

junio cap. 10. « Quadragesima totis, praeter sabbatum et Dominicum, jejunatur diebus ».

Porro illi, qui apud eumdem auctorem jejunabant alternis septimanis, forte addebant ad numerum hebdomadarum, ut etiam ipsi ■ complerent eumdem numerum dierum jejunii quadragesimalis. Sed sive id fecerint, sive non fecerint, parum refert, quoniam hi non legem aliquam ecclesiasticam, sed cupiditatem et intemperantiam suam habebant pro lege, et propterea ab auctore illo gravissimo castigantur.

Ad locum Cassiani facilis est responsio. Ipse enim fatetur, nullam esse discrepantiam in numero dierum. Quidam enim, id est, Latini jejunabant sex hebdomadas, quia solum Dominicos dies non jejunabant: quidam, id est, Grseci jejunabant septem hebdomadas, quia non solum Dominicos dies, sed etiam abbata non jejunabant, excepto sabbato sancto. Sicut enim in sex hebdomadis triginta sex dies jejuniorum inveniuntur, demptis Dominicis: ita quoque in septem hebdomadis triginta sex dies jejuniorum inveniuntur, detractis sabbatis et Dominicis, excepto sabbato sancto.

Ad locum Socratis dico primo, Socratem non multum fidei mereri, cum etNovatianus et Aerianus fuerit. Cupiebat enim (ut ipse aperte in hoc ipso loco indicat) festa et jejunia omnino esse libera. Deinde, aut manifeste falsa scribit, aut codicem ejus corruptum habemus. Scribit enim apud Romanos non jejunari nisi tribus hebdomadibus ante Pascha, detractis sabbatis et Dominicis. At Romse potissimum jejunabatur sabbato, non solum in Quadragesima, sed etiam per totum annum, ut S. Augustinus docet in epistol. 86. ad Casulanum. Immo ipsi Grseci in canon. 53. eorum, qui sextse Synodo tribuuntur, Romanos reprehendunt, quod sabbato in Quadragesima jejunent.

Itaque exploratus est error Socratis, quod Romani sabbata excipiant a jejunio Quadragesimae. Nec minus exploratus est error, quod non jejunent, nisi tres hebdomadas. Nam Cassianus, qui 'vixit eodem tempore quo Socrates, scribit, Latinos jejunare sex hebdomadas. Et sanctus Leo, qui fuit Episcopus Romanus tempore Socratis, in serra. 5. de Quadragesima dicit, Roma; jejunium ante Pascha esse omnino quadraginta dierum.

Sed probabile est, codicem Socratis esse

corruptura, et pro tribus septimanis scribendum esse quinque, ut numeri, quos ipse po* nit, se consequantur, videlicet quinque, sex, septem; et nomen sabbati irrepserit in codicem Socratis ex consuetudine Graecorum, qui sabbatis non jejunant.

At (inquies) Romani non quinque septimar nas jejunant, sed sex; et Graeci non sex, sed septem ut ex Cassiano didicimus. Verum est, sed Socrates distinguit Quadragesimam ab hebdomada sancta, et ideo dicit, jejunari quinque hebdomadas a Romanis, et sex a Graecis: Cassianus includit in Quadragesima sanctam hebdomadam, et ideo jejunio Latinorum tribuit hebdomadas sex, jejunio Graecorum septem. Morem autem esse Graecorum distinguere jejunium Quadragesimae a jejunio hebdomadae Paschalis, id est, quae ipsum Pascha proxime praecedit, perspicuum est ex Ignatio, in epistola ad Philippenses, ex Clemente lib. v. constitutionum Apostolicarum, cap. 13. et 19. ex Epiphanio, in compendiaria doctrina.

Itaque si corrigamus textum Socratis, et pro tribus septimanis ponamus quinque, nulla erit discordia inter Socratem et Cassianum de jejunio tum Latinorum, tum Graecorum. Illi autem qui apud Socratem dicuntur, praeter regulam caeterorum jejunare septem hebdomadas, sed intervallo interposito post quindecim dies: conveniunt etiam cum caeteris in numero dierum. Nam jejunabant primas duas hebdomadas integre, deinde in tertia hebdomada cessabant a jejunio. R.ursus jejunabant quartam et quintam hebdomadam etiam integre; tum cessabant in hebdomada sexta. Denique jejunabant hebdomadam septimam, eique addebant hebdomadam sanctam. Proinde jejunabant integre sex hebdomadas, quae ut supra diximus, continent dies jejuniorum sex et triginta.

Ad locum sancti Leonis respondeo, sanctum Leonem loqui de jejunio quatuor dierum, qui adduntur ante primam Dominicam Quadragesimae, ut numerus quadragenarius compleatur. Nam si loqueretur de jejunio ipsius Quadragesimae, et vellet eximi in singulis hebdomadis feriam tertiam et feriam quintam, sequeretur, ut vel dies jejunii Quadragesimalis non essent triginta sex, sed pauciores, vel certe hebdomadae Quadragesimales non essent sex, sed plures. Utrumque autem repugnat Cassiano, qui tempore S. Leonis vixit, et apertissime tradit apud Latinos sex esse hebdomadas Quadragesima-

les, et in iis jejunari dies sex et triginta. Quod idem tradit S. Gregorius, hom. 16.

Adde, quod sanctus Leo in singulis fere sermonibus de Quadragesima repetit, dies jejunii Quadragesimalis non esse triginta sex, sed plane quadraginta; ex quo intelligimus, jam tunc addi coepisse quatuor dies ante primam Dominicam Quadragesimae. Sic enim loquitur serm. iv. « Provisum est, ut ad reparandam mentium puritatem, quadraginta nobis dierum exercitatio mederetur ». Et serm. v. «Saluberrime nos quadraginta dierum jejunio praeparamus ». Et serm. vi. « Apostolica institutio quadraginta dierum jejuniis, impleatur ». Et serm. 8.

« In istis quadraginta dierum jejuniis, vos pietatis operibus expolite ». Et sermon. 10.

« Merito nos quadraginta dierum jejunio * praeparamus ». Et sermone 12. « Sic est praecurrenda consuetudo jejunii, ut nos quadraginta dierum numerus exerceat ».

Ex quo postremo loco intelligimus, sermonem esse habitum non in ipsa prima Dominica Quadragesimae, sed in praecedente. Ideo enim dicit, praecurrendam esse jejunii consuetudinem, ut quadraginta dierum numerus nos exerceat, quia nisi praecurreremus consuetudinem jejunii addendo quatuor dies, non esset numerus quadraginta dierum, sed tantum triginta sex. Et ideo etiam in senn. illo 4. ubi denunciatur jejunium feriae 2. et 4. et 6. et vigilia, ac per hoc etiam jejunium in sabbato, dicit:!« Ingressuri mysticos dies ete ». Ex quo intelligimus, sermonem esse habitum in Dominica praecedente primam Dominicam Quadragesimae, ac per hoc indictum esse jejunium quatuor dierum ante ipsam primam Dominicam, in qua proprie incipit Quadragesima.

Porro, hanc additionem quatuor dierum universa Ecclesia recepisse videtur. Esse enim valde antiquam in latina Ecclesia, perspicuum est ex Alcuino, in libro de officiis Ecclesiasticis, ubi tractat de capite jejunii, ex Amalario lib. i de officis Ecclesiasticis cap. 7. ex Micrologo, in libro de observationibus Ecclesiasticis, cap. 49. ex Ruperto lib. iv. de officiis divinis, cap. 9. ex Ivone in serm. de capite jejunii, ex Gratiano, de consecrat, distinet. 5. can. Quadragesima. Denique ex sacramentario S. Gregorii, in quo annotatur initium jejunii feria quarta, ante primam Dominicam Quadragesimae.

Nec solum in latina Ecclesia, sed etiam in graeca receptam fuisse hanc consuetudinem complendi numerum quadragenarium, cognosci potest ex Dorotheo abbate, quem supra citavimus, in libro de vita recte instituenda, doctrina -15. qui dicit, Quadragesimam constare triginta sex diebus jejuniorum, sed additam esse unam hebdomadam a majoribus, ut numerus quadragenarius compleretur.

Illud tamen fatendum est, additionem horum quatuor dierum aliquo modo variatam esse. Nam tempore sancti Leonis quatuor dies erant, feria secunda, quarta, sexta, et sabbatum: tempore autem sancti Gregorii, feria quarta, quinta, sexta et sabbatum. Quod autem in sermone quodam sancti Augustini, titulus exstat feria quarta, in capite jejunii, nos movere non debet. Nam neque certum est, utrum sermo ille sit B. Augustini, neque an titulus ille ab Augustino sit additus. Videntur enim sermones illide tempore, ab aliquo posteriore collecti et ad ordinem Gregorianum accommodati.

Chapter 22 of 42