Skip to the text

Caput IX. Solvitur objectio ex historia antiquitatis

Ex historia aintiquitatis profert Kemnitius in 4. part. Examin. pag. 589. locum unum ex Irenieo in epist. ad Victorem, quam refert

Eusebius lib. v. hist cap. 24, quoniam enim Ireneeus scribit ad Victorem, non solum quaestionem esse de Pascha, sed etiam de jejunio ita colligit Kemnitius: Ergo de jejunio paschali, quod nunc Quadragesimalc vocatur,' voluerunt tunc quidam cum Romano Episcopo leges ferre, opinione necessitatis sub poena excommunicationis, quando, quot diebus, quamdiu, et quomodo jejunandum esset. Sed Irenaeus respondit, liberas, et dissimiles esse illas observationes, ad quarum similitudinem Ecclesia? non sint adigenda?, nec propter dissimilitudinem, quasi iTspoSo^oi damnanda?.

Respondeo primo: Kemnitius non recte colligit, fuisse qui cum Rom. Episcopo legem de jejunio ferre vellent. Id enim Irena?us ne insinuat quidem. Quod vero narrat de jejunio paschali, eo pertinet, ut Victorem admoneat, tolerandam esse dissimilitudinem in celebratione Pascha?, sicut tolerabatur dissimilitudo in observatione jejunii.

Deinde, non erat qua?stio tempore Irentei, an deberet lex aliqua esse jejunii, aut Pascha?, ut Kemnitius fingit; sed an deberet eadem esse lex in Oriente et Occidente. Multa enim sunt in Ecclesia, qua ex pra?ccpto, et lege servantur, et tamen non est eadem lex in omnibus provinciis.

Denique, non erat qua?stio de substantia jejunii, sed de quadam accidentaria qualitate, quam sub legem non erat necesse cadere. Nemo enim dubitabat, an ex lege jejunium Pascha? observandum esset, sicut etiam nemo ambigebat, utrum ex lege Pascha celebrandum esset: sed controversia eratj quo die lex pra?scriberet Pascha esse celebrandum, diene Dominico tantum, an quocumque alio die, in quem luna quartadecima incideret; et similiter qua?stio erat, quale jejunium Quadragesima? lex praescriberet, utrum videlicet semel in die cibus sumi deberet, an post biduum, vel triduum. Et quoniam revera qua?stio ista de forma jejunii non necessario definienda erat, ita sentiebat Ircna?us, quaestionem de die Paschatis, non necessario definiri debuisse. Sed contra sensit Victor Pontifex, et ejus sententiam postea Synodus Nicaena probavit. De qua re disseruimus in lib. de Pontifice, et in lib. de cultu sanctorum.

Rursus profert Calvinus duo loca in pra?- lationc Institutionis, qua? fusius tractat Kemnitius in 4. part. examinis Concilii Tridentini. Prior locus est in historia Eusebii

lib. v. c. 17. ubi refertur ex Apollonio primum fuisse Montanum, qui leges jejunii imposuerit.

Respondeo: vox illa « primus » additio est haereticorum. Nam nec habetur in textu Graeco Eusebii, nec in editionibus Latinis, excepta Basileensi. Pra?tcrea Tertullianus in libro de jejunio, ubi Montanum acriter defendit, non dicit, accusatum fuisse Montanum, quod primus leges jejuniorum imposuerit, sed quod novas leges addiderit. Et in eodem loco fatetur Tertullianus, jejunium paschale fuisse ex lege servatum in Ecclesia ante tempora Montani. Quod est argumentum evidens, non fuisse a Montano primum excogitatas leges jejuniorum. Accedit etiam quod S. Hieronymus in epistol. ad Marcellum de erroribus Montani non reprehendit Montanum, quod primus leges jejuniorum excogitarit, sed quod tres Quadragesimas observari voluerit. Et Theodoretus in lib. m. de Hseret. fabulis dicit, Montanum novas leges jejunii tulisse prrnter Ecclesiae consuetudinem.

Sed objicit Kemnitius, Catholicos apud Tertullianum defendisse libertatem Christianam adversus Montanum, ac pro ha?resi habuisse novas leges de jejuniis ferre; et interdicere aliquos cibos in diebus jejunii. Ilinc enim sequitur, ut Ecclesia, qua? nunc leges jejuniorum constituit, et certos cibos in diebus jejuniorum prohibet, non sequatur vestigia veteris Ecclesia? catholica;, sed potius ha?resim, ac dogma Montani.

Respondeo: Tertullianus in eo libro eo modo Catholicorum doctrinam exponit, quo solent hoc tempore Lutherani, id est, calumnias et mendacia passim admiscendo. Itaque mirum est cur Kemnitius malit doctrinam Ecclesia? catholica? colligere ex Tertulliano hoste Catholicorum, quam ex Epiphanio, aliisque Patribus vere Catholicis. Nisi forte, quia ut ipse ha?reticus est, ita mores ha?rcticorum diligit. Exempli causa, dicunt hoc tempore Catholici, Lutheranos non recte facere, quod uxores Monachis, Sacerdotibusque concedant; illi clamant, Catholicos nuptias prohibere.

Sic etiam dicebant Catholici olim, Montanistas non recte facere, quod adigerent pra?- cepto omnes Christianos ad plures Quadragesimas; item quod tempore jejunii cogerent omnes ad cibos tantum aridos sumendos. Item quod feria quarta et sexta juberent omnes jejunare usque ad vesperam.

Denique quod' ista praecepta tamquam divina, id est, ab ipso Spiritu sancto edita jactarent. Tertullianus autem ut odiose ista proponat, dicit- a Catholicis prohiberi leges jejuniorum, prohiberi aridos cibos tempore jejunii, prohiberi jejunium usque ad vesperam, reprehendi ipsum Paracletum, etc. Constat autem haec omnia esse calumnias atque mendacia. Sicut etiam quod Tertullianus disputat de utilitate jejunii, satisfactione, acmerito, quasi Catholici ista negarent, calumniatur more suo. Nam alioqui pleni sunt libri sanctorum Patrum ejusmodi laudibus j ej uniorum • Sed illud addendum est, Kemnitium ipso Tertulliano impudentiorem videri. Quod enim Kemnitius pag. 607. colligit ex Tertulliano, Apostolos docuisse esse jejunandum, sed non imposuisse jugum, quod ad tempus attinet, certorum, et in commune ex imperio obeundorum jejuniorum; et, interdictionem certorum eduliorum tempore jejunii, Ecclesiam tunc tamquam haeresim damnasse, nusquam in Tertulliano inveniuntur. Dicunt enim Catholici apud Tertullianum. Apostolos non imposuisse jugum jejunandi, nisi eo tempore, quo ablatus est sponsus, sed eo tempore plane imposuisse jugum. Vocat autem tempus, quo ablatus est sponsus, ipsam Quadragesimam, quae ad passionem Domini commemorandam celebratur. Kemnitius autem omisit illam exceptionem, et simpliciter affirmat Apostolos docuisse jejunium, sed non imposuisse jugum. x

Sic etiam Tertullianus vocat jejunium ferite quartse et ferias sextas quo utebantur Catholici, portionale jejunium, aut semijejunium; exponit Kemnitius, ita nuncupari illud jejunium, 'quia sine ciborum delectu, et tantum usque ad nonam jejunabant, et inde colligit, in diebus jejuniorum Catholicos non habuisse ciborum delectum. At ipse Tertullianus portionale jejunium explicat exceptionem ciborum: « Exceptio, inquit quorumdam eduliorum portionale jejunium est». Et ibidem affirmat, Catholicos in semijejuniis ferias quartas et sextas, saepe pane tantum et aqua victitare.

Summa igitur haec sit. Catholici in Montano non leges jejuniorum, vel ciborum delectum, vel opinionem meriti, et satisfactionis damnant: sed quod ipse privatus homo, Ecclesiam ad suas leges obligare vellet, et leges plane indiscretas, et eas tamen per summam impudentiam Spiritui sancto auctori tribueret,

Locus posterior est in historia Sozomeni, lih. i. c. 11. ubi Spiridion in Quadragesima caimes edendas hospiti suo apposuit. Hinc enim Calvinus et Kemnitius colligunt, delectum ciborum in Quadragesima non ita esse lege praeceptum, ut in conscientia, et coram Deo obliget, cum vir tam sanctus in ipsa Quadragesima carnes edere, et aliis edendas apponere non dubitaverit.

Respondeo, sanctus Episcopus Spiridion, carnes quidem hospiti suo apposuit in Quadragesima et easdem ipse gustavit, sed cogente necessitate et charitate. Quod fieri posse nullus Catholicoxmm negat. Immo exstat de hac re decretum Innocentii summi Pontificis cap. Concilium, de obsei’V. jejunii.

Sed ut impudentia haereticorum manifestius innotescat, pauca quaedam ex illa historia referenda sunt. Primum scribit Sozemenus, consuevisse Spiridionem plures dies sine cibo transmittere; et ideo cum advenisset hospes quidam valde fessus ex itinere, nihil omnino habuisse, quod ei posset apponere, praeter cai-nes salitas, quae, in longum tempus conservari solent. Nam nec panem, nec aliquid aliud paraverat, cum sine omni cibo illo die jejunaturus esset. Ex quo intelligimus, Spiridionem numquam fuisse in Quadragesima hospiti carnes appositurum, si panem, vel aliquid aliud habuisset.

Secundo scribit, eumdem Spiridionem non prius carnes apposuisse, quam a Deo veniam petiisset. Quorsum autem petitio ista veniae, si lex de ciborum delectu in Quadragesima non obligat coram Deo?

Tertio addit, hospitem recusasse alimoniam illam carnis, eo nomine quod Christianus esset. Igitur mirari non debent Lutherani, si dicimus, eos Christianos non esse, qui carnibus vescuntur in Quadragesima.

Quarto denique adjungit, Spiridionem, ut hospiti scrupulum eximeret, atque ostenderet, in ejusmodi summa necessitate non esse illicitum carnibus vesci dixisse, propterea illum carnibus vesci posse, quia Christianus esset, cum Christianis dictum sit: Omnia munda mundis.

Sed arripit Kemnitius hoc ultimum verbum; ac dicit, magnos viros, qualis Spiridion erat, quamvis ipsi quoque opinione necessitatis interdum fascinarentur, tamen ad fundamenta Scripturse tandem respicere solitos fuisse, quibus superstitiosae illae opiniones reprimuntur. At non huc pertinet locus Scripturse a Spiridione citatus, ut superslitiosa judicanda sit Quadragesimae observatio. Causa enim Scripturte citandae illa fuit, ut hospes intelligeret, se reprehendi posse tamquam existimantem, carnes esse immundas, si urgente necessitate illis vesci recusaret. Nam cum necessitas excuset a lege, qui non vult in extrema necessitate carnibus vesci, indicat, se non ideo abstinere, quia lex prohibet, sed quia caro sit res per se immunda; quod est contra verbum Apostoli: Omnia munda mundis.

Quod autem Kemnitius dicit, jam tunc (Spiridionis videlicet tempore) coepisse superstitiosam opinionem necessitatis, eaque magnos etiam viros falcinari solitos, pertinet ad solitam ejus impudentiam. Cur enim non potius credidit se fascinari potuisse, quam sanctissimum illum senem? et cur observatio antiquissimae Ecclesiae superstitiosa potius dici debuit, quam contraria Lutheranorum novitas temeraria, atque haeretica?

Praeter haec duo loca profert Kemnitius alia quaedam Augustini, Chrysostomi, Theodoreti. Ex Augustino profert primo, epist. 86. ad Casulanum, ubi S. Augustinus dicit, Apostolos non constituisse quibus diebus jejunandum esset, aut non jejunandum.

Respondeo, loquitur S. Augustinus de praeceptis Apostolorum scriptis, non autem de traditis sine scripto. Deinde etiamsi Apostoli nihil statuissent, num eorum successores nihil statuere potuerunt?

Secundo, profert librum m. contra Faustum, c. 5. ubi sic loquitur Augustinus: (i Christiani non solum a carnibus, verum a quibusdam etiam terrae fructibus abstinent, vel semper sicut pauci, vel certis diebus, atque temporibus, sicut per Quadragesimam fere omnes, quanto magis quisque vel minus seu voluerit, seu potuerit ».

Respondeo: Illud, « fere », significat, non omnes in Quadragesima abstinere a carnibus, quia multi excusantur, vel ob aetatem, vel ob infirmitatem, ut paulo post dicemus. Quod autem sequitur, '« quanto magis quisque seu voluerit, seu potuerit», non refertur ad abstinentiam a carnibus, sed ad abstinentiam a fructibus. Sententia enim ejus est, Christianos non solum a carnibus, sed etiam a fructibus abstinere; sed a pluribus, vel paucioribus fructibus prout voluerint, vel potuerint.'

Ex Chrysostomo adducit potissimum locum unum, ex hom. 10. in Genes, ubi Chrysostomus hortatur eos, qui ob infirmi¬

talem jejunare non possunt, ut ad concionem vel pransi accedant.

Respondeo: hic locus, ut multa similia, perperam adducitur a Kemnitio. Non enim negamus, eos jejunii lege non comprehendi, qui jejunare non possunt.

Ex Theodoreto producit Epitomem divinorum decretorum, cap. de abstinentia, ubi Theodoretus, dicit haereticos leges sancire de cibis tamquam immundis rejiciendis: Ecclesiam autem nihil tale praecipere, sed omnes cibos permittere. Respondeo, hic locus nihil ad rem facit, fatemur enim, Ecclesiam nullum cibum prohibere tamquam immundum, sed omnes permittere, ut cum gratiarum actione pro loco et tempore percipiantur.

Chapter 16 of 42