Skip to the text

Caput XI. Ue fructibus, et utilitate jejunii

Sequitur quartum caput disputationis, in quo de fructibus et utilitate jejunii disserendum esse diximus. Atque adversarii quidem nostri Lutherani et Calvinista? in magno errore versantur, secuti Patriarcham suum Jovinianum. Nam quemadmodum Jovinianus docebat, nihil prodesse ad salutem jejunia, delectumque ciborum, ut referunt S. Hieronymus, lib. n. in Jovinianum, et S. Augustinus in lib. de hseresi, cap. 82. Sic etiam Philippus, in confess. Augustana, art. 26. Brentius in confess. Wirtembergensi, in duobus capitibus de jejunio. Calvinus lib. iv. Instit. cap. 12. et Kemnitius in 4. part examinis, pag. 420. et seq. docent quidem jejunium utile esse ad carnis petulantiam coercendam, ad orationis auxilium, ad signum humilitatis, et poenitentiae; tamen obstinate contendunt, jejunium nihil valere ad pla¬

candum Deum, nihil ad satisfaciendum pro peccatis, nihil ad impetrandum auxilium, nihil ad coeleste pra?mium promerendum.

Nos autem jejunii fructus esse contendimus, tum cos, quos adversarii fatentur, tum etiam eos, quos negant: ac rectissime in Ecclesia cani existimamus: « Qui corporali jejunio vitia comprimis, mentem elevas virtutem largiris, et praemia ».

Primum igitur, jejunium utilissimum est ad carnem edomandam, et hoc nomine placet Deo, cui placet, ut carnem crucifigamus cum vitiis et concupiscentiis ejus. Quare de jejunio potissimum loquitur Apostolus, cum ait I Gorinth. ix. Castigo corpus meum, et in servitutem redigo. Sic enim hunc locum interpretantur Ghrysostomus et Theophilactus in commentario, et sanctus Am-* brosius, in epist. 82. ad Ecclesiam Vercellensem. Ilanc utilitatem jejunii pra?dicant Patres, Cyprianus in serm. de Jejunio, et tentatione Christi. Basilius in orat. i. de jejunio. Chrysostomus homil. 2. in Genesim. Hieronymus in epist. ad Eustochium, Jc custodia virginitatis. Augustinus in lib. x. Confess. cap. 31. Et Ecclesia universa ad* officium horae primae canit ex hymno S. Ambrosii: « Carnis terat superbiam p otiis, cibique parcitas». Sed hanc utilitatem (ut dixi) adversarii non negant.

Secundo, utile jejunium est ad animam disponendam ad orationem, et rerum coelestium contemplationem. Sic Moses quarJiaginta dierum jejunio animam praeparavit, antequam ad Dei colloquium auderet accedere, Exod. xxxiv. Sic Ilelias quadraginta dies jejunat, ut Deum in monte Iloreb, sub specie aura? tenuis videre posset, III Reg. xix. Sic Daniel jejunio hebdomadarum trium praeparatur ad revelationes Domini recipiendas, Daniel. x. Sic Ecclesia catholica in profestis magnarum celebritatum jejunia instituit, ut animi paratiores sint ad vacandum rebus divinis, ut S. Bernardus docet, serm. in vigilia S, Andrea?: « Jejunium (inquit Chrysostomus homil. 1. in Genes.) anima? nostra? alimentum est, leves ei pennas producit, ut in sublime feratur, et summa contemplari queat ». Vide in eamdem sententiam Athanasium, in lib. de virginitate, Ambrosium in lib. de Helia, et jejunio, cap.

  1. et Basilium, oratione prima et secunda, de jejunio, qui similitudinibus aptissimis

hanc jejunii utilitatem explicat. Sed non est opus de hac re fusius disserere, cum hanc utilitatem nullus sit, qui neget.

Tertio jejunium utile est ad Deum colendum. Est autem hoc loco observandum, nos non dicere id, quod Kemnitius fingit nos dicere, in 4. part. exam. pag. 421. # 490. et alibi, jejunium per se sumptum sine relatione ad ullum bonum finem, ex opere operato esse cultum Dei, meritum, satisfactionem, etc. Nam jejunium per se sumptum, ut solam significat abstinentiam cibi et potus, scimus rem esse mediam, non virtutem, aut vitium. Potest enim fieri, ut quis abstineat a cibo et potu, quia cupit de vita decedere, vel quia non habet quod comedat, aut bibat; vel quia vitio stomachi, aut palati adhorret a cibo et potu. Loquimur igitur solum de abstinentia, quae ex electione assumitur ad bonum aliquem finem, sic enim jejunium non est res media, sed actus virtutis.

Et quidem proprie jejunium ad virtutem temperantiae pertinet, atque actus ejus elicitus est, ut scholae loquuntur, cum versetur circa delectationes cibi et potus moderandas: tamen ad alias etiam multas virtutes pertinere poterit, si ad fines earum ab ipso jejunante referatur. Qui enim jejunat ut melius oret, vel quia vovit Deo jejunium, facit actum religionis. Qui jejunat, ut hoc signo protestetur fidem catholicam adversus Lutheranos, facit actum fidei. Qui jejunat, ut Ecclesiae obediat, facit actum obedientiae. Qui jejunat, ut peccatum admissum puniat, facit actum justitiae punitivae, sive poenitentiae. Qui jejunat, ut Christum jejunantem imitetur, facit actum dilectionis.

Nemo autem nostrum somniavit unquam, jejunium esse cultum Dei, vel meritum, aut satisfactionem ex opere operato, ut Kemnitius nesciens quid loquatur, nobis affingit. Opus enim operatum vocamus id, quod non pendet ex merito, virtute, vel devotione operantis, sed ex sola Dei institutione; quo modo Baptismus vim habet ex opere operato, quoniam ex institutione Christi suscipientem justificat, etiamsi forte minister, qui baptismum praebet, sit peccator et inimicus Dei, et sine devotione baptizet. Jejunium autem ut sit meritorium, vel satisfactorium, atque adeo cultus Dei, omnino pendet ex devotione, et virtute jejunantis; proinde non

ex opere operato, sed ex opere operantis vim habet.

Porro, cum dicimus, jejunium esse cultum Dei, non accipimus nomine cultus solum actum religionis proprie dictum, sed omnem actum, qui Deo placeat. Sic enim de cultu loquuntur adversarii, cum jejunium, praecipue voluntarium, cultum esse negant. His igitur praemissis probamus, jejunium cultum esse Dei, primo ex Scripturis. Nam Luc. n. dicitur, Anna vidua coluisse Deum jejuniis, et orationibus vYicrcetocis, x*\ SsTfaeat Xa-cpeuouca, ubi et ponitur nomen cultus, et distinguitur jejunium ab oratione, ut intelligamus non solum orationem, sed etiam abstinentiam, propter Deum assumptam, esse cultum Dei. Nec jejunabat sancta ista mulier quotidie ex mandato Dei, sed plane voluntarie; et tamen hoc jejunio spontaneo vere Deum colebat.

Item Apostolus ad Roman. xii. cum dicit: Obsecro vos per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem, rationabile obsequium vestrum. Loquitur decompressione carnalium concupiscentiarum, quae fit potissimum per jejunium, atque hanc compressionem et mortificationem hostiam vocat, et XoYtxrjv XocTpstav, id est, rationabilem cultum. Est igitur jejunium, ut per ipsum concupiscentia reprimantur, cultus Deo gratus et acceptus. Concilium Nicaenum I. can. 5. jejunium Quadragesimae, cultum appellat, cum ait: « Ut mundum, et solemne Deo jejunium possit offerri )>. Tertullianus in lib. de resurrectione carnis: « Sacrificia, inquit, Deo grata dico jejunia, seras et aridas escas ». Certe autem quod sacrificium est, etiam cultus est. S. Leo serm. 2. de jejunio decimi mensis: « Pro consummata, inquit, perceptione omnium fructuum dignissime largitori eorum Deo continentiae libamen offertur ». S. Gregorius homil. 16. scribit, nos per jejunium Quadragesimae offerre Deo quasi decimas et primitias vitae nostrae. Quod etiam scribunt Joannes Cassianus, Collat. 21. cap. 29. et alii. Denique jejunium est satisfactorium et meritorium, ut 'mox probabimus, igitur est cultus Dei, ut nunc de cultu verba facimus.

Quarto, jejunium est utile ad satisfaciendum Deo, vel ad eum placandum. Id primum ostendunt exempla Scripturarum:

nam I Regum vii. jejunantes filii Israel cum Samuele, Deum placarunt, et victoriam de hostibus retulerunt. III Regum xxi, Achab rex impius cum Deum ad iracundiam provocasset propter vineam Naboth, indutus cilicio jejunavit, et ambulavit demisso capite. Et eo facto, iram Domini, saltem ex parte, mitigavit. Sic etiam Ninivitse Jonse m. indicto communi jejunio Deum placare studuerunt, et re ipsa placarunt. Idem fecerunt Judeei tempore Esther, et tempore Judith, et placato Deo liberati sunt ab excidio imminenti, Hester iv et Judith. iv. Denique Joel cap. ir. hortatur peccatores, ut convertantur ad Deum in jejunio, et fletu, et planctu.

Item probatur ex Patribus, Tertullianus in lib. de jejunio: « Omnium, inquit, erga victus macerationem hsec est ratio, qua rursum interdicto cibo, et observato praecepto, primordiale jam delictum expiaretur, ut homo per eamdem materiam causae Deo satisfaciat, per quam offenderat ». Et infra: <( Sicut primum usus cibi perdidit, ita jejunium Deo satisfaciat ».

S. Cyprianus, in serm. de lapsis prope extremo: « Iram, inquit, et offensam ejus, jejuniis, fletibus, planctibus, sicut monet ipse, placemus ». Et infra: « Daniel, inquit, jejuniis promereri Deum nititur, in sacco, et cinere volutatur, exomologesin faciens dolenter, et dicens, etc. ». Quo loco « promereri Deum » pro eo accipit, quod est Deum placare, eique satisfacere, ut ex toto sermone perspicuum est.

S. Basibus orat. I. de jejunio: « In morbum, inquit, incidimus per peccatum, sanemur per poenitentiam. Sed poenitentia sine jejunio otiosa et infrugifera est; per jejunium satisfactio Deo ».

Kemnitius in 4. part. examin. pag. 493. notat hoc loco, vocem diroXoYviaou, quam interpres reddidit satisfacifo, non significare satisfacere, vel defendere, aut excusare, sed reatum agnoscere, et culpam deprecari. At quis unquam audivit, ditoXoY>i<ra<;0ai esse reatum agnoscere? nisi forte idem sit excusare et accusare; confiteri et hegare. An hoc non est pro arbitrio vocabulorum significationes invertere. Itaque aTroXoYvj<ra<j0«t proprie significat defendere et excusare; et quia satisfactio pomalis compensat delictum, et eo modo purgat et aufert, ideo ad eam significandam utuntur ssepe auctores vocabulo excusandi, et contra vocabulo fatisfaciendi ad

excusationem significandam. Hoc autem loco certum est sententiam S. Basilii esse, ut opponamus irae Dei, tamquam clypeum pro peccato jejunium, quod illud excusabit non negando, sed satisfaciendo et compensando.

S. Ambrosius in lib. de Elia, et jejunio, cap. 3. « Jejunium, inquit, culpae mors, excidium delictorum, remedium salutis »,. Et cap. 4. dicit jejunio tegi et ablui peccata. Et cap. 9. ipsum jejunium sacrificium i’econciliationis appellat.

S. Epiphanius in compendiaria doctrina, quse est ad finem librorum adversus hsereses: « Jejunamus, inquit, uon ut beneficium aliquod ei, qui pro nobis passus est, exhibeamus, sed ut Domini passionem, quam pro nobis ipse suscepit, ad salutem nostram confiteamur; et ut pro peccatis nostris jejunia nobis apud Deum supputentur ».

Hoc etiam loco Kemnitius admonet, depravari hanc sententiam a Jesuitis, in Graeco enim sic legi, oito); &7r£p t5v -fipuov agapttwv at V7]<mtat yjpttv euXoYicrroi Osw Y&VWVTai> hoc est, ut ipse vertit, ut pro peccatis jejunia nobis fiant grata et accepta Deo.

At nonne est omnino idem jejunia pro peccatis supputari; et jejunia pro peccatis fieri grata et accepta Deo? Itaque ipse idem Kemnitius paulo post ab Epiphanii sententia recedere se libere profitetur?

S. Hieronymus, in commentario ad cap. m. Jonse: « Saccus, inquit, et jejunium arma sunt poenitentise, auxilia peccatorum ». Et lib. ii. adversus Jovinianum scribit, ipsam etiam Sodomam et Gomorram jejunio Deum potuisse placare.

S. Joannes Chrysostomus homil. i in Genes. « Communis, inquit, nostri omnium Dominus, veluti pater filios indulgenter amans, cupiens ea, quse unquam peccavimus, nos abluere; hanc nobis, quse per jejunium fit, curationem adinvenit ».

S. Augustinus serm. 60. de tempore: « Nemo, inquit, pro laude humana, sed pro peccatorum indulgentia jejunet ». Ac ne dicat Kemnitius, hunc sermonem fortasse non esse Augustini, idem auctor in serm. de utilitate jejunii, quem ipse etiam Possidius nominatim S. Augustino tribuit: « Responde, inquit, tentatori, excrucio me plane, ut ille parcat, do de me poenas, ut ille subveniat, ut placeam oculis ejus ».

S. Leo serm. 4. de Quadragesima: « Magna, inquit, di vinee institutionis salubritate provisum est, ut ad reparandam mentium puritatem quadraginta nobis dierum exercitatio mederetur, in quibus aliorum temporum culpas, et pia opera redimerent, et jejvinia casta decoquerent ». Idem serm. 4. de jejunio septimi mensis dicit jejunii sacrificio Deum placari. Ac similes sententia; in S. Leone passim leguntur.

Sanctus Bernardus serm. 66. in Cantica: « Ego, inquit, interdum abstineo, sed abstinentia mea satisfactio est pro peccato, non superstitio pro impietate ». Item serm. 4. de Quadragesima: « Pro eo, inquit, quod ipsis quoque licitis abstinemus, ea nobis, quae prius commisimus, illicita condonantur etc. ».

Quinto jejunium utile est, ad merendum ct impetrandum beneficia Dei temporalia, et sempiterna. Nam ut in lib. I Regum cap. i. legimus, Anna uxor Helcanse filium Samuelem per jejunium impetravit. « Anna (inquit sanctus Hieronymus lib. ii. in Jovinianum) inanem cibo ventrem filio meruit implere ». David quoque jejunio se afflixit, ut plericlitanti filio vitam impetraret, II Regum xn. Sara item per jejunium a daemonio liberatur, Tob. iii. atque hoc forte est genus illud daemoniorum, quod non ejicitur nisi per orationem et jejunium, ut Dominus ait, Matth.

Sed est insignis locus pra?ter caeteros, pro merito jejunii, Matth. vi. Tu autem cum jejunas unge caput tuum, et faciem tuam lava, ne videaris hominibus jejunans. Et pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi. At quid, quaeso, reddet, nisi mercedem? Opponet enim Dominus hoc jejunium illi, de quo antea dixerat, exterminant facies suas, ut appareant hominibus jejunantes. Arnen dico vobis, quia receperunt mercedem suam.

Calvinus in commentario hujus loci scribit, mercedem accipiendam esse improprie, quoniam merces promittitur etiam orationi: et tamen quod oranti datur non est merces, sed donum. Addit non esse eamdem rationem orationis et jejunii, quoniam oratio est cultus Dei, cum sit opus a Deo praeceptum, jejunium non est cultus, cum non sit praeceptum, sed res media et indifferens. Ex quo sequitur, ut orationi per se reddatur merces; jejunio autem non per se, sed ut rationi deservit.

At fallitur Calvinus, nam tametsi orationi, ut oratio est, respondeat potius donum,

quam merces, tamen orationi, ut est opus bonum, et ex charitate profectum, omnino debetur merces. Et hoc modo tum ipsi orationi, tum jejunio mercedem respondere Salvator affirmat. Falsum est autem, jejunium esse rem mediam, si sumatur (ut a nobis sumitur) pro abstinentia ex electione assumpta ad bonum aliquem finem. Sic enim non est res media, sed actus virtutis, et res a Deo praecepta, et illi gratissima, non solum ut orationi deserviens, sed etiam per se ut actus temperantiae, vel alterius cujuscumque virtutis.

His testimoniis et exemplis Scripturae.subjici possunt testimonia, atque exempla Patrum. Sanctus Joannes Apostolus, teste Clemente Alexandrino, apud Eusebium lib. iii. histor. cap. 17. crebra duxit jejunia, ut gratiam Dei cuidam juveni impetraret. Idem etiam Joannes scripturus Evan geli um indixit solemne jejunium, ut gratiam recte scribendi accepere mereretur, ut S. Hieronymus tradit praefatione commentariorum in Matthaeum, et eum secutus venerabilis Beda in primum caput Joannis.

Tertullianus in lib. de jejunio: «Etiam, inquit, sacramentorum agnitionem jejunia de Deo merentur ».

S. Ambrosius in epist. 82. ad Ecclesiam Vercellensem: « Qui sunt,' inquit, hi praeceptores novi, qui meritum excludunt jejunii »?

S. Gregorius Nazianzenus, oratione de laudibus Cypriani, explicans quibus armis sancta quaedam virgo diabolum a se repulerit: «(Jejunii, inquit, et liumicubationis pharj macum objecit ».

S. Athanasius in lib. de virginitate, non procul ab initio: « Vides, inquit, quid faciat jejunium? morbos sanat, distillationes exsiccat, daemones fugat, pravas cogitationes expellit, cor mundum efficit etc. » Et infra; « Quisquis, inquit, ab immundo spiritu vexatur, certum habere debet, hoc pharmaco jejunio (inquam) statim spiritus malos afflictos abscedere, vim jejuni metuentes ».

Sanctus Basilius orat. 1. de jejunio: « Jejunium, inquit, ad venturi saeculi mala fugienda et assequenda bona utile est etc. ».

S. Joannes Chrysostomus, serm. 1. de jejunio: « Jejuna, inquit, quia peccasti; jejuna ut non pecces: jejuna, ut accipias: jejuna, ut permaneant quae accepisti ».

S. Hieronymus in li. lib. adversus Jovinianum ex proposito disputat, meritorium essojejunium.

S. Augustinus serm. 62. « Jejunium, inquit, remedium est, aut praemium. Hoc est, aut indulgentiam peccatorum, aut praemium regni coelestis acquirit ».

Auctor libri de ecclesiasticis dogmatibus, qui habetur in 4. tomo S. Augustini, sic loquitur cap. 68. « Pro amore castigandi corporis abstinantibus a vino, vel carnibus, nihil credere meriti accrescere, non hoc Christiani, sed Joviniani est ».

S. Leo serm. 1. de jejunio septimi mensis: « Ut per humilitatem, inquit, jejunii contra omnes hostes nostros divinum mereamur auxilium ».

Ad aliqua testimonia Patrum, qua; in toto praesenti capite citavimus, respondere nititur Kemnitius, in 4. part. examinis, pag. 490. etseq. Primo dicit, Patres saepe rhetoricari solitos: nam existimarunt, ut ipse ait, se hujusmodi rhetoricis exagerationibus efficacius posse homines ad suscipienda et exercenda jejunia promovere. Sicut Chrysostomus fatetur in lib. de compunct. cordis^ quaedam cohortatorie magis, quam vere dici.

Secundo addit, posse Patrum sententias ad analogiam fidei explicari, si dicamus, cos tribuere jejunio tamquam causae remotae id, quod convenit orationi, vel poenitentiae, quibus jejunia servire debent.

Tertio, objicit aliqua loca Patrum, ubi legimus, jejunium a cibis nihil prodesse, nisi jejunetur a vitiis. Ac dicit, in his locis se Patres explicasse.

Quarto, cum videret non satis commode verba Patrum ita exponi, fatetur eos errare; « Negari, inquit, non potest. Patres in rhetoricis illis jejunii eneomii saepe longius provectos, ab analogia fidei, et norma Scripturae non parum discessisse ». Et infra: « Quando contra hanc fidei analogiam Pontificii talia veterum dicta urgent, cogimur salva reverentia, quae tam magnis viris debetur, illa rejicere, ut fundamentum salutis salvum retineamus ». Et infra: Quando Pontificii tales veterum excessus ad palliandas et stabiliendas superstitiosas de jejuniis opiniones producunt, cogimur contradicere, et a Patrum exorbitantibus vestigiis aliquantisper discedere, ut juxta canonem Scripturae recto pede ad veritatem Evangelii ambulare possimus ».

Sed haec omnia facile refelluntur. Nara

quod attinet ad primum, si Kemnitius unum aut alterum Patrem rhetorica amplificatione usum esse diceret, non videretur omnino sine ratione loqui: at quis credat, nullum fuisse ex tanto numero Patrum, qui jion extulerit supra veritatem jejunii laudes? Adde quod multa testimonia adduxerimus non excerpta ex sermonibus, sed ex libris dogmaticis, vel commentariis Scripturarum, in quibus locum non habent rhetoricae amplificationes. Quod autem Kemnitius Chrysostomum citat ex lib. de compunct. cordis, plane contra se citat. Chrysostomus enim eo loco, non laudat, sed reprehendit eos, qui ad homines terrendos aliqua cohortatorie, non vere dicta existimant.

Quod attinet ad secundum. Non possunt 'testimonia Patrum ita exponi, ut solum velint jejunium servire orationi et- poenitentia;, praesertim si dicatur, jejunium signum esse poenitentiae, non autem partem, sive opus, et fructum poenitentiae. Patres enim omnia distincte docent, nimirum jejunio juvari orationem, et pimterea placari Deum, impetrari beneficia, satisfieri pro peccatis, etc.

Porro non facit ad rem, quod affertur tertio loco. Fatemur enim parum prodesse jejunia a cibis, si non abstineatur a vitiis; sed ideo jejunia utillissima esse dicimus, quia juvant, ut purgemur a vitiis, et ut in vitia non labamur. Proinde non pugnant sententia; Patrum inter se, neque una sententia impedit, quo minus alite sint verte, etiamsi proprie et sine tropo accipiantur.

Quod vero quarto loco Kemnitius dicit, id plane satis est ad ipsius et ejus similium novatorum temeritatem coarguendam. Quis enim sibi persuadere possit, tot sanctissimos et doctissimos Patres minus recte canonem sacra; Scriptura; intellexisse, et fundamentum fidei et salutis tenuisse, quam paucos novatores, magis Grammaticos quam Theologos? Quis non magis credat Kemnitium exorbitasse, et a norma, atque analogia fidei recessisse, quam Basilium, Chrysostomum, Ambrosium, Hieronimum et alios, quos citavimus, quibus injuriam facimus, si cum eis novatores istos ulla ex parte comparemus.

Chapter 18 of 42