Skip to the text

Caput II. Unicam in jejunio refectionem, eamque ccenam esse debere, non prandium

Ex tribus illis, quse ad jejunium ecclesiasticum exigi diximus, duo priora, hoc est, unica refectio, et hora tardior, a Kemnitio non negatur, sed solum tertium, id est, ciborum delectus. At Calvinus lib. iv. Institut. cap. 12. omnia tria negare videtur, dicit enim jejunium tribus rebus perfici, tempore,. i qualitate, et quantitate, sed per tempus non intelligit certam, ac definitam horam, sed solum, ut jejunium non solvatur antequam res illa peracta sit, cujus gratia jejunium est susceptum, ut si jejunium suscipiatur propter solemnem precationem, non ante capiatur cibus, quam solemnis precatio absolvatur. Per quantitatem non intelligit unicam refectionem, sed ut minus solito comedatur; per qualitatem, non delectum alicujus cibi in specie, sed abstinentiam a lautitiis in genere'. Nos igitur de duobus prioribus in hoc capite breviter, de tertio in sequenti capite fusius disseremus.

Unam igitur refectionem, eamque ccenam esse debere non prandium, cum jejunio datur opera, facile probari potest. Extant enim exempla Scripturarum, testimonia Patrum, et perpetua consuetudo fidelium. In Testamento veteri cum de jejuniis agitur, horse vespertinae fit mentio, Judicum xx. Jejunaverunt illa die usque ad vesperam. Idem habetur II Regum i. et iii, et alibi. Ex quo intelligimus apud Patres veteris Testamenti jejunium fuisse, semel tantum, idque ad vesperam cibum capere, ex qua consuetudine fluxit superstitiosa observatio Judaeorum, et Saracenorum, qui cum jejunant non ante cibum sumere audent, quam stellam conspexerint, ut de Judaeis S.' Hieronymus refert lib. ii, in Jovinianum, et ante eum Tertullianus in libro contra Psichicos, extremo. De Saracenis perspicuum est ex cap. 2. Alcorani.

Porro Christiani veteres non ita superstitiose stellas observabant, sed tamen jejunia non solvebant, nisi hora nona ab ortu solis,

vel etiam hora vespertina in Quadragesima. Et unicam illam refectionem, non prandium, sed coenam nominabant. Tertullianus in lib. de jejunio contra Psichicos, scribit, Psichicos solitos jejunia protrahere usque ad horam nonam, suos autem, id est, Montanistas, usque ad vesperam, ubi scribit quidem adversus Ecclesiam, et Catholicos vocat Psichicos, id est, animales, propterea quod non admitterent novam disciplinam Montani de tribus Quadragesimis, et jejunio ordinario usque ad vesperam: tamen ex eo colligimus, antiquissimum esse usum Ecclesia} jejunandi -usque ad nonam.

S. Athanasius in libro de Virginitate loquens de hora solvendi jejunium: « Post communionem, inquit, horae nonae comede panem tuum, gratias agens Deo super mensam tuam ».

S. Basilius oratione prima de jejunio, de Quadragesima loquens: « Expectas, inquit, vesperam, ut cibum capias etc. »

S. Epiphanius in fine librorum adversus haereses: « Quarta, inquit, et pro Sabbato jejunium statutum est usque ad horam nonam ». Et ibidem dicit, sex diebus ante Pascha protrahendum esse jejunium usque ad vesperam.

S. Ambrosius serm. 8. in Psalm. cxvm. « Indictum, inquit, est jejunium, cave ne negligas: et si te fames quotidianum cogit ad prandium, ut intemperantia declinet jejunium, tamen coelesti magis te servato convivio, non epulae paratae extorqueant, ut coelestibus sis vacuus Sacramentis. Differ aliquantulum, non longe finis est diei ».

Sanctus Hieronymus in epistola ad Eustochium de custodia Virginitatis, dicit, apud monachos quosdam jejunium totius anni aequale esse, excepta Quadragesima, in qua sola conceditur districtius vivere. Dixerat autem paulo ante, monachos illos post horam nonam cibum sumere solitos fuisse. Ex quo intelligimus, horam nonam esse tempus solvendi jejunii ordinarii, in Quadragesima vero expectandam esse horam tardiorem. Ibidem ait, senibus et parvulis saepe fieri prandium; significare voleris, senes et parvulos saepe excipi a lege jejunii. Et rursus ibidem: « A Pascha, inquit, usque ad Pentecostem ccenae mutantur in prandia, quo et traditioni Ecclesiastica} satisfiat, et ventrem cibo non onerent duplicato ». Ex quo loco apertissime colligitur, non satis esse ad jejunium, ut quis tantum semel capiat cibum nisi etiam tarda

hora illum capiat, ut ca refectio cuma non prandium dici possit. Siquidem monachi illi censebantur non jejunare a Pascha usque ad Pentecostem, quia prandebant, quamvis alioqui semel tantum, non bis in die cibum sumerent.

Prudentius in hymno post jejunium, describens horam solvendi jejunium.

Nona (inquit;., submissum rotat Lora solem. Partibus vix dum tribus evolutis.

Quarta devexo superest in axe Portio lucis.

Nos brevis voti dape vindicata,

Solvimus festum, fruimurque mensis Affatim plenis, quibus imbuatur Prona voluptas.

S. Paulinus in epist. 6. ad Amandum: « Quotidiana, inquit, jejunia non refugit, et pauperem mensam vespertinus conviva non horruit ».

Sanctus Joannes Chrysostomus hom. 4. in Gen.dejejunio Quadragesimae loquens, aperte indicat, horam solvendi jejunium in Quadragesima esse vesperam: «Non existimemus, inquit, inediam usque ad vesperam salutem nobis sufficere ». Et rursus homil. 6. « Quae, inquit, utilitas jejunii, dic, obsecro, si tota die nihil comedis, ludis autem et nugaris saepe etiam pejeras, et blasphemas, et ita totum perdis diem. »

Sanctus Augustinus in epist. 86. ad Casulanum, disputans de jejunio Sabbati, passim accipit non prandere pro eo, quod est jejunare, et contra, non jejunare pro eo, quod est prandere. Et in epist. 418. ad Januarium, cap. 7. dicit, horam solvendi jejunium esse nonam.

Joannes Cassianus Collation. 21. cap. 23. scribit, horam capiendi cibi tempore jejunii esse nonam, tempore autem Quinquagesimae, id est, a Pascha ad Pentecostem esse horam sextam.

Sanctus Benedictus in regula cap. 41: « Quarta, inquit, et sexta feria jejunent usque ad nonam. » Et infra:« Ab initio Quadragesimae usque ad Pascha ad vesperam reficiant ».

S. Gregorius lib. iii. Dialogorum, cap. 15. describens vitam Florentii monachi, dicit, eum cum non jejunabat, hora sexta; cum jejunabat, hora nona cibum sumere consuevisse.

Sanctus Bernardusserm. 3. de Quadragesima: « Hactenus, inquit, usque ad nonam jejunavimus soli, nunc usque ad ve-

speram jejunabunt nobiscum universi reges et principes, clerus et populus, nobiles et ignobiles, simul in unum dives et pauper ».

Micrologus in lib. de Ecclesiasticis observationibus, cap. 49: « In hoc, inquit, quadragesimalc jejunium ab aliis differt, quod in aliis post nonam, in hoc autem post vesperam reficere debemus. Nec juxta canones, quadragesimaliter jejunare censemur, si ante vesperam reficimur ». Canon autem quem ipse citat, videtur esse ille, quem ex Cabilonensi Concilio his verbis refert Gratianus de consecrat, distinet. 1. « Solent plures, qui se jejunare putant in Quadragesima, mox ut audierint signum ad horam nonam, manducare. Qui nullatenus jejunare credendi sunt, si ante manducaverint, quam vespertinum celebretur officium.

Denique apud veteres, quamvis detemporc Quadragesima; nonnulla varietas esse videatur, an ad finem diei, an post horam nonam jejunium solvi possit; tamen inauditum est prorsus, ut ante horam nonam, qua; est tertia post meridiem jejunium quodeumque solvatur. Quemadmodum etiam nulla est apud veteres mentio bina; refectionis, cum de jejuniis agitur.

Porro S. Thomas in 2. 2. queest. 147. artic. 6 et 7. rationem reddidit, cur ad jejunium rite servandum una refectio, et hora noma ex Ecclesiae lege, vel consuetudine requiratur. Unius enim refectionisilla est causa, quod jejunium ideo sit institutum, ut natura dometur, non ut destruatur. Domatur autem et non destruitur, si assueta bis cibum capere, semel tantum sumat: destrueretur enim si nihil sumeret, et non domaretur si nihil amitteret. Hora; autem nona; ratio est quoniam qui jejunant carnem suam quodammodo crucifigunt, et Christo patienti compatiuntur; Christus autem usque ad horam nonam in passione perdurans, illa demum hora a doloribus et laboribus requievit.

Sed opus erit breviter Kemnitio respondere, qui in 4. part. examinis Concilii Tridentini pag. 516 et 517. Catholicos reprehendit, quod non amplius horam nonam, aut vesperam expectent, cum temporibus jejuniorum cibum capiunt, quodque non semel, sed bis corpus reficiant, dum sumunt prandium sub meridiem, ccenulam sub vesperam.

Primum respondemus, usum jejunia solvendi circa meridiem, et ccenulam sumendi sub noctem ab Ecclesia non imperari, sed tolerari; neque deesse inter Catholicos, qui

unica omnino refectione eontentf, nihil omnino cibi degustent nisi vel hora nona, vel sub vespera. Neque enim ignorant jejunium tanto esse perfectius, quanto diutius refectio sive coena differtur.

Deinde, addimus determinationes ejusmodi rerum, qua; non habentur ex divino jure, posse per ecclesiasticam legem, vel consuetudinem pro locorum et temporum diversitate ita variari, ut quod uno loco, vel tempore non licet, alio loco, vel tempoz-e liceat. Nam et apud veteres in quadragesima qua;- dam provincia;, hora nona solvebant jejunium, alia; non nisi sub vesperam. In quibusdam locis Sabbato jejunabatur, in aliis prandebatur. Et multa hujusmodi refert S. Augustinus in epist. 118. Itaque tametsi nostro tempore severitas jejuniorum aliquantulum relaxata esse videatur, tamen non ideo reprehendi possunt populi Christiani, qui morem in Ecclesia inti’oductum, atque a Pastoribus vel probatum, vel certe permissum sequi volunt.

Addimus postremo, non carere probabili ratione mutationem illam horae nona; in horam sextam, quod attinet ad tempus solvenvendi jejunia. Nam quando veteres definierunt horam nonam pro solutione jejunii, tempus ordinarium cibum sumendi solebat esse meridies. Satis enim esse putaverunt ad carnis afflictionem et castigationem, si ad spatium trium horarum, id est, ab hora sexta usque ad nonam refectio differretur. Nostro vero tempore magna pars hominum non hora sexta, sed tertia prandere solet: ex quo sequitur, iit si tempore jejunii cibum sumant hora sexta, hoc est, ad meridiem, tribus horis serius ad reficiendum corpus accedant, quam ordinai'ie soleant, ac per hoc ab antiqua consuetudine non l-ecedant.

Fuisse autem apud veteres in more positum, ut ad meridiem prandium sumerent multis testimoniis ostendi potest. Ut omittam quod scribit Festus, prandium dictum esse etiam merendam, quod meridie fiet’et, etPlutarchus lib. vm. de problematibus convivialibus problemate sexto, dicit, prandium nomen •habere ab hora meridiana, ut sit prandium quasi parendion; Genes, xliii. Joseph cum fratribus ad meridiem prandet. Lib. n. Esdra; cap. vm. usque ad meridiem populus audit lectionem legis, inde dimittitur ad capiendum cibum. Daniel. xiii. de hora meridiana qua finiebantur judicia, dicunt senes, camus domum, quia hora prandii est. Joan. iv. hora

dicitur fuisse quasi sexta cum discipuli cibos paraverunt, ut dominus prandere posset. Actor, ii. Ii. Petrus, ut probaret, Apostolos non fuisse ebrios post acceptum Spiritum sanctum, ut turba? existimabant, satis esse putavit, si diceret, horam tertiam tunc fuisse. Actorum x. idem Apostolus hora sexta sibi prandium parari jubet. Joannes Cassianus Collat. 21. cap. 23. festis diebus, quibus non jejunatur, hora sexta cibum sumendum esse dicit. Quod idem statuit S. Benedictus in regula cap. 41. S. etiam Gregorius lib. m. Dialog. cap. 15. tempus cibi capiendi, cum non jejunatur, horam sextam, cum jejunatur, horam nonam fuisse scribit. Denique S. Thom. in 2. 2. qusest. 147. art. 7. ideo dicit, horam nonam aptissimam esse solvendo jejunio, quoniam tribus horis distat a meridie, quod est tempus prandii, cum non jejunatur. Sed quamvis haec ita sint, et probabilem causam suae consuetudinis habeant, qui jejunium solvunt hora sexta, tamen fatendum est, melius illos facere, qui more veteri non ante horam nonam, et in Quadragesima non ante vesperam cibum capiunt.

Chapter 9 of 42