Skip to the text

Caput XIII. Solvuntur objectiones ex Patribus

Ex Patribus et historia antiquitatis multa colligit argumenta Kemnitius, contra meritum jejunii; sed magna ex parte tam sunt inepta, et levia, et mendaciis undique as¬

persa, ut pigeat in iis referendis vel refellendis tempus terere. Pauca quaedam attingam, quae graviora visa sunt.

Primum igitur ex Ignatio duo loca producit. Primus est in epistol. ad Heronem, ubi sic loquitur Ignatius: « Jejuniis et orationibus vacato, sed non immodice, ne te ipsum destruas, a vino et carnibus non penitus abstineto, neque enim abominabilia sunt. » Et infra: u Quicumque dicit aliquid contra ea, quae mandata sunt, etiamsi fide dignus sit, etiamsi jejunet, etiamsi prophetet, etiamsi signa faciat, lupus tibi habeatur sub ovis pelle, ovium existium machinans ».

Alter locus est in epist. ad Philippenses:

« Si quis in reliquis recte sentiat, ex cibis autem quosdam vocet abominabiles, ille inhabitatorem habet draconem Apostatam ».

Ex his locis Kemnitius ita colligit:

(i Fuerunt igitur, inquit, Ignatii tempore circa annum 110. qui a cibis quibusdam, maxime a carne et vino sub specie religionis abstinuerunt, et immodicis jejuniis corpora lseserunt, etc. ». Quibus verbis Carthusienses, aliosque Catholicos Monachos reprehendit, qui carnibus numquam vescuntur.

Sed facilis est responsio. Nam Ignatii doctrina sanctissima est, et ab omnibus Catholicis libenter admittitur. Non enim sanctus.Ignatius illos reprehendit, qui propter continentiae virtutem semper a vino et carnibus abstinent, sed eos, quid id. faciunt, quod vinum et carnes res immundas esse arbitrentur, quales fuisse ipso Ignatii tempore Ebionitas, ex Epiphanio constat.

Id autem ita esse, probatur 'primo, quoniam alio qui S. Jacobum Apostolum, Ignatius reprehendisset, qui teste Egesippo apud Eusebium, lib. n. historiarum, cap. 22. a carnibus et vino perpetuo abstinebat. Quod idem commune fuit omnibus illis sanctis Anachoretis, Antonio, Hilarioni, Machario, Simeoni Stilitae et aliis, quorum laudes Athanasius, Hieronymus, Palladius, Theodoretus et alii veteres conscripserunt.

Praeterea, sanctus Ignatius cum dicit, non esse a vino et carnibus abstinendum, quia non sunt abominabilia, aperte docet, tunc esse malum a vino et carnibus abstinere, cum aliquis propterea illis abstinet, quod abominabilia esse credat.

Denique, sicut reprehendit Ignatius pro-

Bibentes cibos, sic reprehendit prohibentes nuptias, sic enim loquitur in epistol. ad Philadelphienses, in ipso loco, quem citat Kemnitius: « Si quis in reliquis recte sentiat, sed legitimam commixtionem, ct liberorum procreationem, corruptelam et pollutionem appellet, aut cibos quosdam abominabiles vocet, talis Apostatam Draconem inhabitantem habet». Nam Ignatii tempore sicut Ebion carnes immundas, sic Saturninus nuptias a Diabolo esse dicebat.

De nuptiis autem non detestandis, ita S. Jgnatius loquitur, ut perpetuam virginitatem etiam laudet ct nuptiis anteponat. Sic enim scribit in eadem epistol. ad Philadelphienses: « Virgines Christi in puritate, non abominantes nuptias, sed id quod praestantius est amplectentes ctc. ».Et in epistol. ad Philippenses: « Si quis, inquit, caste, si quis continenter vivit, non extollatur, nc perdat mercedem ».

Sic igitur Ignatius cibos omnes mundos esse docet, et nullum vitandum, quasi immundum, non tamen prohibet, quo minus quis continentise gratia semper jejunet, aut semper a vino et carnibus abstineat, nisi 1'orte certa de causa alicui magis expediat, aliquando saltem vinum et carnes degustare. Sic enim Apostolus Timotheum admonet, ut propter stomachi sui debilitatem non semper aquam bibat, sed modicum vinum illi adjungat, et noster Ignatius Heroni prajcipit, ut non omnino vini potum et carnium cibum respuat. Cum enim tunc primum exorta esset hteresis, qua; prretextu religionis vinum, ct carnes detestari docebat, utile erat multis, ut Hero, qui persona erat publica, heeresim illam exemplo suo refelleret. Nec tamen inde sequitur, ut non debuerit Hero in Quadragesima, aliisque jejunii diebus a carnibus abstinere.

Secundo loco profert Kemnitius historiam Alcibiadis, quam etiam attingit Philippus, in locis tit. de Scandalo. Summa historia; luce est, ut eam refert Eusebius lib. v. cap. U. Alcibiades quidam assueverat vita; admodum austera;, ut nihil pra:ter panem et aquam in cibum et potum sumeret. Is propter Christi fidem in carcerem conjectus, ubi simul aderant Attalus, Maturus, Blandina et alii Confessores, id ipso etiam carcere nihil omnino pra;ter panem et aquam gustare volebat. Interim Attalo divinitus indicatur, non recte agere Alcibiadem, quod creaturis Dei non uteretur, et inde scanda¬

lum in mentibus aliorum gigneret, quare Alcibiades a fratribus admonitus, omnibus cibis promiscue uti coepit. Hanc historiam ita Philippus et Kemnitius interpretantur, quasi Alcibiades a cibis abstineret opinione cultus et vita; perfectioris. Et hoc ipsum Attalo divinitus revelatum fuerit, Alcibiadis abstinentiam ideo non placere Deo, et scandalum in aliis gignere, quod ipse censeret discrimen ciborum esse cultum Dei pra;- stantiorem.

Sed nullo negotio res expediri potest. Nam in tota illa historia nulla fit mentio cultus prcestantioris, sed simpliciter narratur, ex divina revelatione cognitum fuisse Alcibiadem non recte facere, quod creaturis Dei non uteretur, deque ea re eseteros frdtres non leve scandalum pati. Ex qua narratione colligitur satis probabiliter, suspicatos esse fratres, qui cum Alcibiade in carcere erant, illum heeresi damnantium cibos, ut immundos, infectum fuisse. Habuerunt autem occasionem hujus suspicionis, ex eo, quod cum prudentia Christiana doceret, homines iir carcerem conjectos, et fere quotidie variis tormentis vexatos ac dedibilitatos indigere aliqua refectione majori, et ea non deesset, ipse tamen in, sua illa severissima abstinentia perseverare vellet. Scribit enim Tertullianus in lib. ad Martyres, solitos fuisse Christianos, summa diligentia et charitate ministrare cibos etiam delicatos, confessoribus in carcere constitutis. Hoc igitur est, quod socios Alcibiadis offendebat, quod eum videret refectione indigere, et eam tamen respuere. Inde enim suspicabantur, eum aliquo errore- circa ciborum munditiem laborare.

At (inquit Kemnitius) « Alcibiades post admonitionem illam non ccepit illa opinione a cibis abstinere, sed absque delectu cibis omnibus uti. Non igitur in eo solum errabat quod abstinebat, quasi ab immundis ». Respondeo: Posset objectio in adversarium retorqueri; quoniam si Alcibiades reprehensus fuisset, quod abstineret propter opinionem cultus praestantioris, potuisset mutare opinionem, et ea mutata in abstinentia sua perseverare. Ca;rerum vera responsio est, non potuisse Alcibiadem se ab erroris suspicione purgare, nisi edendo promiscue cibos, quibus alii vescebantur, tum quia fratres, qui scandala passi fuerant, non poterant certiores reddi de opinione illius interna, nisi per actionem externam, tum etiam quia prudentia atque discretio (ut diximus) eo tempore postulabat, ut rigorem illum abstinentiai relaxaret.

Omitto lapsum Philippi, qui scribit, Attalum et Blandinam conjuges fuisse, cujus contrarium ex ipsa historia manifeste colligitur. Blandina enim ancilla erat et virgo; Attalus vir nobilissimus et civis Romanus. Omitto item multa, quae ex capite suo Kemnitius comminiscitur, ut quod fratres ex loco Apostoli, I ad Timoth. iv. opinionem Alcibiadis.refutaverint, et alia, quae ex ipso loco Eusebii inspecto per se evanescunt.

Tertio profert Kemnitius historiam haeresis Tatiani, ut probet, sententiam nostram de merito jejunii natam esse ex errore Tatiani. Sed hoc supra refutatum est. Constat enim ex communi Patrum consensu, Tatianum prohibuisse cibos aliquos, propterea quod immundos natura sua esse censeret, et ideo numquam eos gustari voluisse. Quod longissime abest ab Ecclesiae doctrina.

Quarto, producit librum Tertulliani de jejunio, in quo Tertullianus Montanum haeresiarcham defendens, dicit, jejunium ac delectum ciborum esse utilem ad merendum, ad satisfaciendum, ad placandum Deum. Et contra objicit sibi Catholicorum refutationem, qui proferebant Scripturas Isaiae: Aon hoc est jejunium quod elegi; Et Evangelii: Quod intrat in os non coinquinat hominem. Et Apostoli: Esca nos non commendat Deo. Ex quibus colligit Kemnitius, sententiam nostram de merito jejunii consentaneam esse doctrina; Tertulliani et Montani haeresiarchae, et alienam a doctrina veteris Ecclesia;, qua; Tertullianum Montanumque damnavit.

Respondeo: Jam supra diximus, Tertullianum non bona fide recitare doctrinam Catholicorum. Catholici enim non reprehendebant Montanistas, quod jejunia et ciborum delectum ad meritum, et satisfactionem valere existimarent, sed quod ita superstitiose Xirophagias urgerent, ut viderentur summam religionis in eo ponere, si nihil nisi* crudum et aridum comederent. Haec enim sunt verba Tertulliani: « Arguant,’ inquit, nos, quod Xirophagias observamus, siccantes cibum ab omni carne, et omni virulentia, et vividioribus quibusque pomis, ne quid vinositatis, vel edamus, vel potemus ». Haec certe superstitiosam diligentiam demonstrant, ct ideo Catholici non sine causa Scripturas allegabant: Non hoc est jejunium quod Tom. VI.

elegi. Quod intrat in' os non coinquinat hominem. Esca nos non commendat Deo. Alioqui fuisse in Ecclesia catholica usum jejunandi in pane et aqua, fatetur in eodem libro Tertullianus, et jejunium, atque abstinentiam a certis cibis meritoriam esse, Patres omnes doceat.

Quinto, profert Kemnitius historiam haeresis Eustathii: «Eustathius enim, inquit, Kemnitius, a carnium esu abstinendum docuit, non quod cum Manichaeis eas immundas et abominandas judicaret, sed propter exercitationem cultus divini ». Id quod probat ex Sozomeno lib. m. cap. 13. qui scribit, ipsum Eustathium, in Concilio Gangrensi se declarasse, oux aCiOaSsiu' iysxa, aXXa ty)5 xarit <->sov aaxirGsw;, id est, non contumacia; gratia, sed cultus erga Deum abstinentiam illam instituisse. Concilium autem Gangrensc nihilominus Eustathii sententiam damnavit; igitur damnavit jejunia et abstinentiam, quae suscipitur cum opinione cultus et meriti apud Deum. Colligit etiam ex hoc loco Kemnitius, nondum fuisse illo tempore in Ecclesia prohibitionem carnium in diebus jejuniorum, sed tentatam quidem fuisse ab Eustathio, sed ab Ecclesia continuo repressam.

Respondeo: Eustathii haeresim non possumus melius cognoscere, quam ex Gangrensi Concilio, quod illo ipso tempore celebratum est. Sic igitur loquitur Concilium iu ipsa praefatione: « Declaratum, inquit, est hos (nimirum Eustathianos) nuptias accusare et docere, quod nullus in conjugali positus gradu spem habeat apud Deum ». Et infra: (( Jejunia, quae in Ecclesia praedicantur contemnenda asseruisse. Nonnullos eorum etiam cibos carnium tamquam illicitos reputasse ». Deinde in canonibus, can. 1. « Si quis vituperat nuptias etc., Anathema sit ». Et can. 2. « Si quis carnem edentem praeter sanguinem, et idolis immolatum et suffocatum, cum religione et fide, condemnat, velut spem propter hujusmodi perceptionem non habentem, anathema sit ».

Ex his manifeste colligitur, ab Eustathio, ejusque discipulis nuptias, et carnis esum absolute fuisse damnata, ita ut salvum esse non posse crederent, qui nuptias contraheret, aut carnes ullo tempore degustaret. Quae est ipsa haeresis Manichaei, quoad substantiam, quamvis fortasse non ex eodem fundamento Manichaeus et Eustathius hanc haeresim fabricaverint.

Concilio damnatum, non quod a nuptiis, vel carnis esu propter cultum Dei perfectiorem, abstinendum esse diceret, sed quod absolute nuptias, carnisque esum, utres illicitas Christianis (ut diximus) repudiaret. Nam idem Concilium, Can. 9. et 21. Virginitatem et continentiam recipit et laudat.

At (inquit Kemnitius) « Eustathius (Sozomeno teste) dabat operam vitee severae, et in Concilio Gangrensi professus est, se non contumaciae gratia, sed ob cultum Dei abstinentiam illam introduxisse ».

Respondeo: Ita est, sed idem Sozomenus addit, Eustathium ob amorem vitee severioris in absurdas opiniones incidisse. Itaque non abstinentiam ob cultum Dei, sed absurdas illas opiniones' Concilium damnavit.

Quod vero Kemnitius dicit, nondum eo tempore interdictum fuisse carnium esum in diebus jejuniorum, merum est ipsius figmentum. Eustathius enim non arguitur aut damnatur, quod carnes comedi noluerit in diebus jejuniorum, sed quod absolute carnium esum illicitum esse dixerit: interdictum autem illo tempore fuisse Christianis carnium esum, cum jejunia celebranda erant, ac potissimum in Quadragesima perspicuum est ex historia Spiridionis, quam supra tractavimus. Spiridion enim Eustathii aequalis fuit, aut etiam paulo antiquior, et tamen eo tempore scimus ab homine Christiano repudiatas fuisse carnes in Quadragesima, eo nomine quod Christianus esset. Vide eumdem Sozomenum lib. i. cap. 11.

Sexto profert Calvinus lib. iv. Institution. cap. 12. § 19. locum unum S. Augustini, ex lib. xxx. contra Faustum, ubi dicit, ab Augustino refelli delirium Manichaeorum, apud quos in magno honore erant, qui abstinebant a certis cibis, quasi abstinentia illa sit opus Deo gratum.

Respondeo: S. Augustinus non refellit Manichaeos, quod in magno honore haberent a carnibus, abstinentes; sed quod putarent, carnes natura sua esse immundas. Id quod probat, quoniam etiamsi apud Manichaeos soli sacerdotes a carnibus abstinerent, tamen plebi carnium esus, non tam ut licitus concedebatur, quam ut illicitus indulgebatur: «Auditoribus, inquit, vestris, quos tamquam distinctos a genere sacerdotum dixistis, secundum veniam haec edenda conceditis. Neque enim conceditur secundum veniam, nisi peccatum». Et infra: « Hoc animo, hac voluntate, hac opinione ab escis hujusmodi tem¬

peratis, quod non significatione, sed natura malae et immundae sint ». Adde quod Faustus Manichacus non solum dicit, perfectos apud Manichaeos a carnibus abstinere, quem locum notavit Calvinus, sed etiam dicit, apud Catholicos in magno pretio haberi, qui carnibus semper abstineant. Sic enim loquitur cap. 3.

« De vobis vero quid dicam, id est, de Christianioribus apud vos, quorum nonnulli qui1 dem porcina, plerique vero quadrupede omni, alii etiam cuncto animali penitus abstinent, fertque ob hoc in oculis eos omnis Ecclesia, et summa cum veneratione suscipiens solum non Deos existimat ». Quod testimonium S. Augustinus non reprobat, sed approbat, ut perspicuum est ex quinto capite.

De origine et institutione jejunii

quadragesimalis.

Quinta restat pars disputationis de jejunio, quae est de variis temporibus, in quibus ab Ecclesia sunt instituta jejunia. Ac primum de jejunio Quadragesimae, quod est omnium maximum et celeberrimum, tria tractanda sunt, de origine et institutione, de rationibus institutionis, et de varietate.

Quod attinet ad primum, tres falsae opiniones de origine Quadragesimae refellendae sunt. Prima est Haereticorum omnium hujus temporis, qui docent, Quadragesimam post tempora apostolorum ex quadam superstitione et perversa imitatione Christi paulatim irrepsisse. Ita Joannes Calvinus lib. iv. Institui cap. 12. §. 20. Magdeburgenses cent. 1. lib. ii. cap. 10. coi. 577. Kemnitius in i. part. exam. et alii. Probat autem id Kemnitius in 4. part. examin. pag. 581. ex testimonio Ircnaei, apud Eusebium lib. v. cap. 24. Sic enim loquitur Irenaeus: « Quidam unum diem ante Pascha jejunant, quidam duos, alii plures, alii quadraginta, diurnas et nocturnas horas supputantes pro die. Et haec diversitas non jam nostra aetate primum coepit, sed longe ante, illorum scilicet tempore, qui ante nos fuerunt, qui ut conjectura assequi licet, non accurate consuetudinem eorum, qui vel simplicitate quadam, vel privata auctoritate in posterum aliquid statuissent, observarunt. »

Ex hoc loco quinque mdmorabilia Kemnitius colligi jubet. Primo, tempore virorum

Apostolicorum fuisse diversas et varias observationes, non certas et statas leges de jejuniis. Secundo, jejunium Quadragesimae fuisse vulgarem consuetudinem, non mandatum, aut traditionem Apostolicam. Tertio, consuetudinem illam introductam privata auctoritate a simplicibus hominibus, non ex totius Ecclesiae, aut Apostolorum institutione, et praescripto. Quarto fuisse, qui in posterum tempus aliquid statuerint de forma jejunii, sed (ut dictum est) ex privata sententia et devotione. Quinto, viros Apostolicos ejusmodi consuetudinem non accurate observasse, propterea quod scirent ex cfuadam simplicitate a privatis hominibus introductam. '

Sed hoc argumentum Kemnitii duplici ratione refutari potest. Primum enim si verba ipsa Irenaei diligenter excutiantur, facile apparebit, eum auctorem non loqui de institutione jejunii Quadragesimalis, sed solum de forma jejunandi, id est, quamdiu oporteat jejunantes manere impastos, unone die, an duobus, an pluribus. Sed verba Graeca adscribamus ex correctissima Roberti Stephani editione. OuSs Y“p govov rapi xvj? 7jp.spa? e< mv apt&tcrSrjTvici;, aXXa xal rapi xou eI'8ou? auxoii xrj; vrjffxefa?. Ot uiv yap oiovxai p.tav vjpepav oetv auxou? vr,ax£U£iv‘ o f oe, Suo, ol os xal 7cXEiova?, oi os, xeooapaxovxa wpa? f|[/£piva? xal vuxxEptva? ouppexpouoi xvjv #,a£pav aOxwv. Haec verba si reddantur simpliciter, ita sonabunt latine. « Neque enim solum de die (Paschae videlicet) est dubitatio, sed etiam de specie ipsius jejunii. Quidam enim existimant unam diem oportere se jejunare, quidam duas, quidam etiam plures. Quidam quadraginta horis diurnis et nocturnis metiuntur suum diem ->. Hoc est, alii continuant jejunium, nihil omnino comedentes unum diem, alii duos, alii plures, tres videlicet, aut quatuor, aut quinque, aut sex, integram nimirum hebdomadam. Alii quadraginta horis diurnis et nocturnis metiuntur suum diem, jejunii videlicet. Manent enim sine cibo quadraginta horis diurnis et nocturnis, quae tametsi fere duos dies contineant, tamen ipsi pro uno die accipiunt.

Hanc esse veram explicationem, probamus primo ex ipsis verbis Graecis, quse non possunt simplicius reddi, quam a nobis reddita sint.

Secundo, quia non dicit Irenaeus, dubitationem esse de jejunio Quadragesimae, sed de specie et forma jejunii. Proinde non erat in controversia apud viros Apostolicos, utrum

servandum esse jej unium quadraginta dierum ante Pascha; id enim pro comperto omnes habebant: sed quomodo servandum esset.

Tertio, confirmatur a simili. Scribit enim Irenaeus non solum de die Paschae, sed etiam de, forma jejunii controversiam esse. At de die Paschae non erat quaestio, utrum dies Paschae celebrandus esset, sed utrum dies Paschae esse posset solum dies dominicus, an quicumque dies hebdomadae. Sic igitur de jejunio paschali, sive Quadragesimali non erat quaestio, an servandum esset, sed qua forma servandum esset.

Quarto incredibile videtur tantam fuisse aliquando varietatem jejunii paschalis, ut aliqui putarent, jejunium illud constare unico die tantum, aut duobus, alii quadraginta diebus: et incredibilius est jejunium illud quod Quadragesimae nomen semper Non igitur de diebus Quadragesinae, sed tempore vel duobus, habuit, potuisse definiri uno die, continuandi jejunium sine omni cibo, loquitur Irenaeus.

Quinto, quoniam revera semper fuit apud veteres varia consuetudo continuandi jejunium. Scribit enim Philo in lib. de vita theorica supplicum, viros illos adeo amasse jejunium, ut aliqui triduum, aliqui sex dies sine cibo transmitterent. Sanctus Ephiphanius in compendiaria doctrina scribit, suo tempore fuisse adhuc in Ecclesia ejusmodi varietatem, ut aliqui ad solis occasum jejunium solverunt, alii biduum, aut triduum, aut integram hebdomadam sine cibo traducerent. Similia referunt S. Hieronymus in epist. ad Marcellam, de laudibus Asellae, et S. Augustinus in lib. i. de moribus Ecclesiae, cap. 33. neque desunt etiam hodie, praesertim apud Graecos, qui ad initium et finem Quadragesimae tres dies, aut quadraginta horas impasti transigant. Cujus formae jejunandi habentur exempla in divinis litteris, Esther\ iv. Tob. m. et Actor, ix. Hanc autem formam jejunandi sine ullo cibo plures dies, libenter admittimus, semper liberae fuisse consuetudinis, neque unquam ab Apostolis, aut aliis Ecclesiae praesulibus imperatam. Ex quo sequitur, ut quinque illa memorabilia Kemnitii ad rem nihil pertineant.

Quamvis autem id quod jam diximus, verissimum esse credamus: tamen quoniam tum Ruffinus, tum Christophorsonus, tum alii locum hunc Irenaei ad Quadragesimae varietatem retulerunt, adferemus alteram rationem, cur Kemnitii argumentum nihil

probet. Nam quod sequitur in testimonio Irenaei, non significat, consuetudinem quadragesimalis jejunii introductam fuisse a privatis hominibus, et ex simplicitate quadam, et ideo a viris Apostolicis non fuisse accurate servatam: sed significat, aliquos ex antiquis non accurate servasse consuetudinem, ut erat tradita a majoribus et Apostolicis viris, et ex hac negligentia ortam esse varietatem, quae ipsius tempore cernebatur. Sic enim vertit Ruffinus: « Coepit haec diversitas ab illis (ut opinor) qui non simpliciter, quod ab initio traditum est, tenentes, in alium morem, vel per negligentiam, vel per imperitiam postmodum decidere ».

Sed Kemnitius objicit versionem Christophorsoni, qui ita vertit, ut ipse paulo ante citavit. At nos Ruffinum, ut multo antiquiorem et doctiorem, et qui multa vertit in Latinum sermonem ex Graeco, Christophorsono anteponendum censemus. Praesertim cum verba Graeca extent, et de utraque versione a peritis judicium fieri possit. Haec enim sunt verba Irenaei, quae proxime sequuntur post ea, quae paulo ante descripsimus: x at xotauxr, gsv irotxiXia xwv £7Uxv)pouvxa)v ou vuv £cs’ '/)p.tov ysyovuia, aXXa xqu uoXu irpoTEpov im xwv irpo rpuov xwv 7tap« xo axptSe? w; stxo; xpaxouvxtov xvjv xaO’ aivXbxvixa xal iStwxtagbv auv-^Osiav a? xb gExsixeixa •7reiroi7]xbxojv. Quae ad verbum sic reddi possunt: « et talis quidem diversitas observantium, non nunc nostro tempore facta est; sed et multo antea tempore majorum nostrorum, qui non accurate (ut par erat) tenentes simplicem, etpropriam consuetudinem, eam ad posteros transmiserunt ».

Ex quo non sequitur quod Kemnitius dicit, jejunium Quadragesimae ex simplicitate quadam et privata quorundam auctoritate introductum; sed tantum id sequitur, aliquos ex veteribus non conservasse consuetudinem Apostolicam, ita simpliciter ac proprie ut conservanda erat, et inde natam esse apud aliquos magnam in forma jejunii diversitatem.

Sed his omissis, altera sententia est Joannis Cassiani, qui Collatione 24. cap. 30. docet, in Ecclesia primitiva, per totum annum aequale fuisse jejunium; deinde frigescente devotione, cum inciperent apud multos negligi jejunia, placuisse omnibus sacerdotibus, ut Quadragesima; jejunium indiceretur, ac fixa lege stabiliretur.

Scdhaec sententia falso nititur fundamento. Tametsi enim credibile sit Apostolos, alios-

que nonnullos, sicut in commune vivebant, et continentiam perpetuam colebant, ita etiam vel per totum annum, vel certe frequentissime jejunasse: tamen neque certum, neque verisimile est omnes Christianos Apostolicis temporibus per totum annum operam dedisse jejuniis; quemadmodum nullaratione affirmari debet, omnes ubique Christianos sub Apostolis vitam ccelibem,et communem duxisse. Nam certe apud Corinthios, aliasque civitates Graecorum (ut ex epistolis beati Pauli perspicuum est) Christiani permulti liberis operam dabant, et res suas proprias retinebant, et per unam Sabbati collecta; apud eos fiebant. Item I Cor. vir. admonet conjugatos Apostolus, ut ad tempus intermittant opus conjugale, ut vacent orationi et jejunio. Ex quo sequitur, ut non per totum annum jejunare soliti fuerint. Et I ad Gorinth. vm, monet, ut comedant quicquid in macello varnit; ex quo intelligimus, eos carnibus vesci solitos, a quibus tamen abstinent jejunantes.

Quid quod Actor, xm. Apostoli Paulus, et Barnabas ordinantur in opus Evangelii cum jejunio, et oratione, et manuum impositione. Ubi sine dubio fit mentio specialis jejunii tempore ordinationis; proinde non semper in prima illa Ecclesia jejunabatur. Ipse etiam beatus Paulus II Corinth. xi. commemorat inter alios suos labores, jejunia multa. Et de sancto Joanne Apostolo supra citavimus, illum cum quodam adolescente crebra duxisse jejunia; et cum Evangelium scribere vellet, solemne indixisse jejunium. Qua; sunt argumenta clarissima, non fuisse apud Christianos omnes, Apostolicis temporibus, per totum annum cequale jejunium.

Adde quod nusquam invenitur lex illa, quam Cassianus dicit,. ab omnibus simul Christi sacerdotibus fuisse latam de jejunio Quadragesima;. Primum enim generale Concilium omnium sacerdotum constat fuisse Nicaenum primum: in eo autem Concilio fit mentio Quadragesimae tamquam rei notissimae, et multo antea institutae.

Tertio sententia est aliorum, qui institutionem Quadragesimae referunt ad Telesphorum Papam. Id enim aliquos sensisse refert Eusebius in Chronico. Sed forte inde nata est opinio illa, quod Telesphorus legatur clericis mandasse, ut septem integras hebdomadas a carnibus abstinerent, cum laici septem hebdomadas non integras abstineant. Alioqui enim fieri non potest, ut

Chapter 20 of 42