Skip to the text

Caput XXIII. De diebus, quibus jejunari non debet

Per omnes Dominicas, et spatium illud, quod est inter Pascha et Pentecostem, et in die Natalis Domini jejunandum non esse, communi consensu Patres docent.

Tertullianus in lib. de corona militis: « Die Dominico, inquit, jejunari nefas ducimus. )>

S. Ambrosius in epist. 88. « Dominica, inquit, jejunare non possumus, quia manicheeos etiam ob istius diei jejunia jure damnamus. Hoc est enim in resurrectionem Christi non credere, si legem quis jejunii die Resurrectionis indicat ».

S. Hilarius praefatione in Psalmos: « Et haic, inquit, Sabbata Sabbatorum ea ab Apostolis religione celebrata sunt, ut his Quinquagesimae diebus nullus neque in terram, strato corpore adoraret, neque jejunio festivitatem spiritualis hujus beatitudinis impediret. Quod id ipsum extrinsecus etiam in diebus Dominicis est constitutum ».

S. Epiphanius in compendiaria doctrina: « Per totum, inquit, annum hoc servatur in eadem sancta catholica Ecclesia, quarta, inquam etprosabbato usque ad horam nonam, excepta sola Pentecoste, per totos quinquaginta dies, in quibus neque genua flectuntur, neque jejunium est imperatum ». Et infra:

« At vero Dominica omnes delicatas ducit sancta haec catholica Ecclesia, et communiones mane perficit, et non jejunat. Inconsentaneum enim est in Dominica jejunare ». Et ibidem: « Neque, inquit, in die Epiphaniorum, hoc est, Apparitionis, et Adventus, quando natus est in carne Dominus, jejunare licet, etiamsi contingat, ut sit quarta, aut prosabbatum ». Quo loco nomine Epiphaniorum, more Grseco, non intelligit, nisi ipsum diem Natalis Domini.

Vide similia apud Hieronymum in epistol. ad Lucinium Beticum, in epist. ad Marcellam contra Montanum, et in Epist. ad Eustochium, de custodia virginitatis, apud Augustinum in epist. 86. ad Casulanum, et in epist. 119. ad Januarium cap. 15. apud Leonem in epist. 91. ad Turbium. Item in Concilio Gangrensi canon. 18. Carthaginem IV. can. 64. Bracarensi I. canon. 4. et aliis.

Causa hujus prohibitionis fuit, tum ob leetitiam, et celebritatem horum dierum: tum maxime in odium haereticorum, qui his potissimum diebus, dedita opera, jejunabant. Montanistae enim unam Quadragesimam, sive unam hebdomadam (variae sunt enim de hac re sententiae) post Ascensionem Domini, et aliam post Pentecostem jejunabant, ut sanctus Hieronymus refert in commentario ad cap. ix. Matth. Manichaei jejunabant ordinarie die Dominico, ne viderentur de Christi resurrectione gaudere, quam falsam fuisse sibi persuaserant, ut ex Ambrosio in epistol. 83. et ex Augustino in epist. 86. cognosci potest. Eustathius et Aerius, atque eorum discipuli, diem Dominicum ad jejunium potissimum deputabant; et contra iidemAeriani hebdomadam sanctam conviviis et potationibus celebrabant, ut Epiphanius haeresi 75, et Socrates lib. n. histor. cap. 33. testes sunt. Denique Priscillianistae die Dominico, et in Natali Domini jejunare solebant, utS. Leo testatur in epist. ad Turbium, jam citata.

Sed illud hoc loco non est omittendum, jejunium in his diebus non simpliciter esse prohibitum, sed solum si quis vel ex superstitione jejunet, ut Montanistse faciebant, vel ex errore, ut Manichaei et Priscillianistae, vel ex contemptu Ecclesiae, ut Eustathiani, Aeriani, vel denique cum scandalo aliorum, ut si quis unam hebdomadam jejunaturus, eligat sine ulla rationabili causa hebdoma¬

dam paschalem; aut.unum diem jejunaturus, eligat diem Natalis Domini, aut Dominicam. Alioqui enim si quis vel ad tentationem carnis superandam, vel causa morbi corporalis curandi, vel quia vovit jejunium totius anni, aut integri mensis, non peccabit, si paschali tempore, vel in Dominica die, aut etiam in Natali Domini jejunaverit. Atque hoc ipsum Epiphanius, Hieronymus et Augustinus locis notatis docent.

Ex quo intelligimus, non debere consuetudinem eorum reprehendi, qui (ut supra diximus)^ diebus Rogationis jejunant. Et multo minus consuetudinem Ecclesia} universa}, quae vigiliam Pentecostes similiter jejunat. Cujus jejunii meminit Ordo romanus ubi describit officium vigilise Pentecostes. Ordinem autem romanum antiquissimum esse, vel ex eo perspici potest, quod ab Alcuino et Amalario passim citatur.

Quod autem in Concilio Salegustano apud Gratianum dist. 76. can. de jejunio, dicitur, jejunium quatuor temporum non debere celebrari immediate ante Pentecostem, quia jejunium, et vigilia simul celebrari non debent: non significat, in vigilia Pentecostes non esse jejunandum, sed non debere in unum diem concurrere duo jejunia, jejunium videlicet vigiliae, et jejunium quatuor temporum. Sicut etiam paulo infra monet, ut jejunium decimi mensis celebretur in Sabbato praecedente vigiliam Natalis, ne jejunium illud concurrat cum vigilia, id est, cum jejunio vigiliae Natalis.

Chapter 28 of 42