Caput XVI. De ratione instituendas Quadragesimas
quae fuerit ratio quadragcsimalis jejunii instituendi, breviter explicandum est, tum propter Calvinum, qui non aliam rationem agnoscit, quam xaxo£rjXi'av, tum propter Kemnitium, qui rationes, quas Theologi adferunt, ita; ineptas judicat, ut solam earum recitationem dicat satis esse ad confutationem.
Igitur septem videntur esse praecipuae causae hujus institutionis. Prima, ut Christiani omnes pro negligentiis toto anno commissis agant, quasi communem et publicam poenitentiam, et Deum conjunctis studiis, precibus et lacrymis placere nitantur. Sic enim loquitur sanctus Leo serm. 4. de Quadragesima: Deum per varias 'actiones vitae hujus sollicitudo distenditur, necesse est de mundano pulvere etiam religiosa corda sordescere: ideo magna divinae institutionis salubritate provisum est, ut ad reparandam mentium puritatem quadraginta nobis dierum exercitatio mederetur, in quibus aliorum temporum culpas et pia opera redimerent, et jejunia casta decoquerent ». Quadragenarium autem numerum
poenitentiae convenire, docent sancti Patres, Hieronymus in cap. m. Jonae, et Grego rius hom. 16. in Evangelia.
Secunda ratio, ut ad sacram communionem quam in Paschate Christianorum nullus debet omittere, simul omnes per hoc publicum ac solemne jejunium praeparemur. Reddunt hanc rationem. Chrysostomus, hom. 1. in Genesim et Hieronymus in cap. m. Jonae; quo loco sic ait: e Ipse Dominus verus Jonas jevunavit quadraginta dies, et haereditatem nobis jejunii derelinquens ad esum corporis sui, sub hoc numero nostras animas praeparat ». Et in cap. ix. Matthaei, scribit idem Hieronymus jejunari Quadragesimam, ut saginae spirituali jejunio corporis praeparemur.
Tertia, ut impleatur quod Dominus ait, Matth. ix. Cum auferetur ab eis sponsus, tunc jejunabunt in illis diebus. Hanc enim rationem reddebant antiquissimi Christiani, apud Tertullianum, in lib. de jejunio. Scribit enim S. Hieronymus in cap. ix. Matthaei, Montanistas occasione hujus sententiae instituisse unam Quadragesimam jejuniorum post Ascensionem Domini, interpretantes per ablationem sponsi ipsam Ascensionem. Sed Ecclesia catholica a Spiritu sancto, melius edocta, per ablationem sponsi passionem ejus et mortem interpretatur. Et ideo tunc majora jejunia instituit, cum ipsam Dominicam passionem commemorare aggreditur.
Quarta, ut non solum verba Domini impleantur, sed etiam ut ad celebrationem passionis et resurrectionis Domini, quas sunt mysteria nostras redemptionis omnium maxima, per hoc solemne jejunium praeparemur. Reddunt hanc rationem passim sancti Patres, sed praecipue sanctus Leo, qui in serm. 9. de Quadragesima sic ait: « In omnibus dilectissimi, solemnitatibus Christianis non ignoramus, paschale Sacramentum esse praecipuum, cui condigne et congrue suscipiendo, totius quidem nos temporis instituta reformant, sed devotionem nostram praesentes, vel maxime dies exigunt, quod illi sublimissimo divinae misericordiae Sacramento, scimus esse contiguos ». Et serm. 10. « Cognoscimus, inquit, ad celebrandum Paschae diem merito nos quadraginta dierum jejunio praeparari, ut digni possimus divinis interesse mysteriis ». Et serm. 12. « Suscepturi festorum omnium maximum festum, ea nos debemus observantia praeparare, ut in cujus sumus resurrectione conresuscitati, in ipsius inveniamur passione commortui ».
Quinta, ut Christiani non solum pro se, sed etiam pro Catechumenis in Paschate regenerandis jejunent et orent. Pulchre sanctus Ambrosius, sermon. 27. « Sic, inquit, Elias quadraginta dierum curriculo continuato jejunio, totius mundi longam ac nimiam siccitatem, meruit imbrium rore restinguere, et ardentem terrarum sitim coelestis pluviae largitate perfundere. Quod quidem in figuram nostri factum esse cognoscimus, ut nos quoque horum quadraginta circulo dierum jejunantes spiritualem Baptismatis pluviam mereamur, nostramque jam diu aridam terram coelestis desuper imber infundat, et longam gentilium siccitatem lavacri inundatio salutaris irroret. Siccitatem enim, et ardorem animae suae patitur, quisquis Baptismi gratia non rigatur ». Yide etiam serm. 38.
Sexta ut quasi decimas vitae nostrae per abstinentiam quffdragesimalem Domino consecremus. Nam dierum totius anni decima pars sunt dies triginta sex. Tot autem sunt dies jejunii quadragesimalis proprie dicti. Quadragesima enim proprie incipit in prima Dominica Quadragesimae, ut perspicuum est tum ex officio Ecclesiastico, tum ex eo, quod jejunium Quadragesimae solvitur ad vesperam, jejunium autem dierum praecedentium primam Dominicam Quadragesimae solvitur ad nonam. Et haec est ratio cur sanctus Gregorius hom. 16. dicat, jejunium Quadragesimae constare triginta sex diebus. Tametsi enim ipse ignorare non posset, addi solere quatuor dies ad numerum quadragenarium perficiendum: tamen sciebat etiam Quadragesimam proprie dictam non ultra triginta sex dies extendi. Yide hanc rationem de decimis per jejunium Deo solvendis apud Cassianum, collation. 21. cap. 27. Gregorium homil. 16. Isidorum lib. i. de officiis divinis, cap. 36. et Dorotheum abbatem, loco supra citato.
Septima, ut Christum, qui caput nostrum est, eo modo, quo possumus, imitemur. Imitamur autem per hoc jejunium, tum passionem Christi, quam hoc tempore ipse pro nobis pertulit, tum etiam illud ipsum jejunium, quod nostri causa suscipere dignatus est. Atque hanc rationem, quam haeretici praecipue rident, sancti Patres supra citati maximi faciunt. Et vere non potest reddi
certior ratio, cur hoc paschale jejunium, Quadragesima nominetur, nisi quia suscipitur ad imitandum Christum, qui quadraginta diebus legitur jejunasse.
Sic Ignatius ad Philippenses monet: « Jejunandum esse a fidelibus Quadragesimam, quia imitationem continet conversationis Domini ». Scribit quidem Kemnitius hanc sententiam videri assutam in epist. S. Ignatii, ex constitutionibus Clementis. Sed cur fieri non potuit, ut Ignatius Clementem imitaretur, ct verba illius sua etiam verba faceret?
Deinde, praeter Ignatium omnes fere Patres hoc ipsum repetunt. Basilius orat. 1. de jejunio: « Caput, inquit, omnium relatorum Dominus noster cum per jejunium carnem, quam pro nobis assumpsit, munivisset, sic in ipso Diaboli insultus sustinuit, quo et nos erudiret, ut per jejunia ungamus, ac exerceamus nos ipsos ad..certamina in tentationibus ».
Gregorius Nazianzenus, oratione in sanctum Lavacrum: « Christus, inquit, paulo ante tentationem jejunavit, nos ante Pascha. Jejunium unum idem est, at utriusque temporis non parva est differentia. Ille totos quadraginta dies a cibo abstinuit, utpote Deus: nos autem ad virium nostrarum modulum jejunium attemperavimus ».
Hieronymus in cap. lyiii. Isaiee: « Dominus, inquit, quadraginta diebus in solitudine jejunavit, ut nobis solemnes jejuniorum dies relinqueret ».
Chrysostomus hom. 1. in Genes. ((Dominus noster, inquit, Jesus Christus et ipse quadraginta dierum jejunio declarato, sic certamen contra diabolum aggressus est, omnibus nobis exemplar dans, ut per illud armemur, etc. »
Augustinus in epistol. 119. cap. 15. «Quadragesima, inquit, jejuniorum habet auctoritatem, et in veteribus libris ex jejunio Moysis et Elise, et ex Evangelio, quia totidem diebus Dominus jejunavit ».
Ambrosius serm. 26. « Ubi est, inquit, similis cum Christo devotio, similis est et cum Christo tentatio ». Et serm. 34. « Quadragesimam, inquit, nobis Dominus suo jejunio consecravit ». Et serm. 37. « IIoc fecit, inquit, causa salutis nostrae, ut rem utilem non solum doceret verbis, sed etiam exemplis instrueret, ut iisdem vestigiis, quibus ad fidem currimus, ad abstinentiam graderemur ».
Haec loca paulo fusius adscribere voluit, ut adversarii inteHigant, quos auctores reprehendant, cum Quadragesimam ex prava Christi imitatione natam esse dicunt. Sed habet Calvinus tria argumenta, ut probet, Christum non jejunasse ut se nobis imitandum praeberet. Primum est, quoniam si Christus id facere voluisset, debuisset singulis annis Quadragesimam jejunare. Secundum, quia debuisset non omnino a cibo abstinere, sed una tantum refectione esse contentus. Tertium, quoniam Moses jejunavit quadraginta diebus, et tamen non fuit in Testamento veteri institutum, ut ad Mosis imitationem Quadragesima jejunaretur. Addit Kemnitius quartum argumentum ex Chrysostomo, hom. 47. in Matth.: « Non enim, inquit, dicit Christus, jejunium suum esse imitandum, quamvis quadraginta illos dies posset proponere; sed discite a me, quia mitis sum, et humilis corde. Inanio vero contra, omne quod apponitur vobis manducate », inquit.
Ad primum respondeo: Christum jejunasse unam Quadragesimam solum, et una tantum die palam tentari voluisse. Quoniam id satis erat ad exemplum nobis praebendum, ut ad resistendum tentationibus per jejunium armaremur. Nos autem, qui nonsemel, sed annis singulis cum tentatore pugnaturi sumus, annis singulis jejunare debemus.
Ad secundum dico, nos non ita velle Christum imitari, ut non simul eum admirari velimus. Imitamur enim eum, ut discipuli magistrum, ut servi dominum, ut homines Deum, non perfecte, sed pro modulo nostro, ut Nazianzenus admonuit.
Ad tertium dico, non esse eamdem rationem Mosis et Christi, Synagogae et Ecclesiae. Nam et Christus dignior est, quem imitemur, quam fuerit Moses; et Ecclesiae convenit major promptitudo, et amor ad ipsum Dominum imitandum, quam Synagogae ad imitandum servum. Adde quod nusquam legitur, Moses datus Hebraeis in exemplum. Nobis autem Christus, Joan. xm ait: Exemplum dedi vobis, ut quemadmodum ego feci, ita et vos faciatis. Et beatus Petrus in priore epistola, cap. n. Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum, ut sequamini vestigia ejus. Et Apostolus Paulus ad Ephes. v. Estote imitatores Dei, sicut Filii carissimi,
et ambulare in dilectione, sicut et Christus dilexit nos.
Ad quartum, fateor, Christum -non dixisse verbo, ut imitaremur jejunium ejus, sicut dixit: Discite a me, quia mitis sum, et humilis corde. Tamen quod non dixit verbo, dixit exemplo, ut tot sancti Patres, et ipse etiam Chrysostomus, monuerunt. Cur autem Christus non dixerit verbo, ut jejunium ejus imitaremus, sicut dixit, ut humilitatem et mansuetudinem disceremus; ratio est quam reddit Chrysostomus, quia jejunium sine humilitate nihil prodest, humilitas sine jejunio multum prodest: « Haec dixi, inquit Chrysostomus, non quia jejunium mihi non placet, quod magnis soleo efferre laudibus: sed quia doleo, si caeteris neglectis satis ad salutem vobis jejunium existimetis ».
Quaerunt aliqui, si Quadragesima jejunii Christi imitatio est, cur non jejunemus illo ipso tempore, quo Dominus jejunavit. Sed facilis est responsio. Primum enim maluit Ecclesia post Dominum, quam cum ipso Domino jejunare, ut vere ejus vestigia sequeretur. Itaque jejunavit Dominus a sexta die Januarii, usque ad quartam decimam Februarii: nos autem ut plurimum ibi incipimus ubi ipse desiit.
Deinde, par erat, ut jejunium celeberrimum cum festo celeberrimo jungeretur: « In qua parte anni (inquit S. Augustinus, in epist. 119. cap. 15.) congruentius observatio Quadragesimae constitueretur, nisi confini atque contigua Dominica; passioni »?
Ad haec, numquam magis sunt necessaria arma jejunii, quam ineunte vere; quo tempore crescentibus humoribus, acriores tentationes existere solent.
Denique, nullum est aptius tempus, quo facilius ab omnibus jejunari possit. Nam in hyeme nimium frigus exigit multum alimenti; pisces natura sua frigidi, non multum eo tempore conferunt valetudini, olera, quibus in Quadragesima magnus est usus, vix usquam in hyeme reperiuntur. In aestate nimius calor exigit cibum modicum, sed frequentem: pisces quoque vix a putrefactione conservari queunt. Denique tum in aestate, tum in autumno multi sunt labores agricolarum, multae aegritudines, multa incommoda. In vere autem tempus est temperatum, pisces salubres, copia olerum ingens, opera in agris rara, ac pene nulla. Quare S. Hje.
ronymus, rectissime clixifc in epist. ad Marcellam: n Nos unam Quadragesimam tempore nobis congruo jejunamus ».
Chapter 23 of 42