Caput XVII. De jejunio ferise quartae, et feriae sextae
Post jejunium Quadragesimae nullum est aliud cujus major inveniatur mentio apud veteres, quam feriae quartae, et feriae sextae. Meminit hujus jejunii canon Apostolorum 08. Ignatius in epist. ad Philippenses, Tertullianus in libro de jejunio, Clemens Alexandrinus lib. vii. Strom. ultra medium, Origenes hom. 10. in Leviticum, Ephiphanius in compendiaria doctrina. Hieronymus in cap. iv. ad Galat. Augustinus in epist. 86, ad Casulanum. Palladius in historia Lausiaca cap. 52. et alii p assim.
Causam hujus jejunii callide, sed falso reddit Kemnitius in 4. part. examin. pag. 578; dicit enim veterem Ecclesiam jejunare solitam feria quarta, et feria sexta, quia duobus illis diebus conveniebant populi in Ecclesiam ad audiendum verbum Dei, et sumendam coenam. Et inde colligit pag. 584. hoc tempore debuisse hsec jejunia cessare, cum causa ipsa cessaverit. Et ibidem addit, Quadragesimam fuisse institutam, quoniam apud veteres in Paschate catechumeni baptizabantur, et poenitentes absolvebantur, et ideo cum eis totus populus jejunabat. Proinde hoc tempore supervacaneam esse Quadragesimam, cum ritus illi, propter quos fuerat instituta, cessaverint.
At si verum esset, quod Kemnitius dicit de causa jejunii ferise quarta; et sextae oportuisset Christianos semper in Dominica jejunare. Nullo enim die solemnior atque celebrior populi conventus in Ecclesia esse solet ad concionem audiendam, et sacram communionem percipiendam, quam die Dominico. Et hanc fuisse consuetudinem antiquissimam, cognosci potest ex Apologia S. Justini ad Antonium. Neque adversarii id. negant. Die vero Dominica non esse jejunandum, testantur multi veteres, atque in primis sanctus Augustinus, in epist. 86. et 119. Falsum igitur est, quod Kemnitius dicit, feria quarta et sexta jejunium indici solitum, quia diebus illis conveniebat populus ad verbum Dei audiendum, et ccenam Domini participandam.
Quod autem addit, abolitam esse consuetudinem baptizandi cat.echumenos, et absolvendi poenitentes in Paschate, verum est apud Lutheranos: eseterum apud catholicos, ac praesertim in urbe Romana nullus est annus, quo non multi Catechumeni in Paschate baptizentur. Poenitentes autem non solum Roinse, sed in tota plane Catholica Ecclesia maximo numero in Paschate praemissa absolutione, Christi corpus accipiunt.
His igitur omissis vera causa jejunii quartae et sextae feriae est ipsa Dominica passio, quauh per totum annum his potissimum diebus commemoramus, quod feria quarta Dominus proditus ac venditus fuerit, feria sexta crucifixus et mortuus. Hanc enim causam reddunt Clemens lib. v. Apostol. constit. cap. 16. et Augustinus epistol. 86. S. autem Epiphanius dicit quidem feria sexta jejunari, quia Dominus ea die crucifixus fuit: sed feria quarta jejunari dicit, quia illucescente quarta, Dominus fuit assumptus. Quod non satis convenit cum traditione Ascensionis Domini.
Addit autem Epiphanius loco notato, per hoc jejunium impleri, quod Doiiiinus ait, Matth. ix. Cum ablatus fuerit sponsus, tunc jejunabunt in illis diebus. Nam etiamsi hoc dictum impleatur per quadragesimale jejunium, ut supra ex Tertulliano notavimus: non est tamen absurdum, si per jejunium quoque ferise quartse et sextse impleri dicatur, cum tam jejunium Quadragesima, quam feria quarta et sexta ad passionem Domini, per quam ablatus fuit a.nobis sponsus, sine dubio referatur.
Addit etiam ibidem Epiphanius, si festum Natalis Domini in feriam quartam, aut sextam inciderit, neque esse jejunandum, neque a carnibus abstinendum, nisi forte ratione voti aliquis ad jejunium, aut abstinentiam obligetur. Quod idem postea declaravit Honorius Pontifex Max. cap. Explicari, de observatione jejuniorum.
Existunt autem de jejunio ferise quartse et sextse quaestiones duse. Prior est, sitne hoc jejunium lege sancitum, an potius in arbitrio fidelium positum. Nam can. 68. Apostolorum, et Epiphanius hseresi 75. ct in compendiaria doctrina indicant, jejunium ferise quartse et sextse per totum annum Apostolica esse lege sancitum.
Contra autem Tertullianus in libro de jejuuiu, refert Catholicos dicentes, jejunium feri* quart* et sext* passive currere, non sub lege praecepti, id est, permitti, non imperari. Item sanctus Augustinus in epist. 80. scribit, Romae frequenter jejunari feria quarta et sexta, et Sabbato, ubi cum dicit, frequenter, indicat non semper id fieri. Sic etiam Isidorus lib. i. de officiis divinis cap. 42. cum scribit, nonnullos feria sexta, per totum annum jejunare, aperte significat id non ab omnibus fieri.
Adhaec, si per totum annum fideles omnes feria quarta et sexta jejunarent ex lege: quorsum opus fuisset jejunio quatuor temporum, quod, ut postea demonstrabimus, feri* quartae et sextae, et Sabbati jejunium continet?
Denique, poenitentibus apud veteres injungi solebat, ut feria quarta et sexta, per totum annum jejunarent, ut cognosci potest ex Burchardo, lib. vi. et xix. Decretorum. Non igitur fideles caeteri feria quarta et sexta, per totum annum ad jejunia cogebantur.
Proposita quaestio ita solvenda esse videtur, ut dicamus feria quarta et sexta, per totum annum ex legis praecepto jejunari, quoad abstinentiam a carnibus, et de hac lege intelligendum esse canonem Apostolicum, et testimonium Epiphanii. Quod autem pertinet ad abstinentiam a prandio, quo modo jejunium nominare solet Augustinus, epist. 86. non ex praecepto legis, sed passive, ut Tertullianus loquitur, hoc jejunium cucurrisse. Quamvis ipse etiam Tertullianus meminisse videatur jejunii per abstinentiam solum a carne, cum in libro de jejunio dicit, exceptionem quorumdam ciborum portionale esse jejunium; et rursus feria quarta et sexta, a Catholicis semijejunium plerumque servari.
Posterior quaestio est, cur in latina Ecclesia non servetur lex, quae feria quarta abstinentiam a carnibus imperat. Respondendum videtur in occidentali Ecclesia, magna ex parte mutatum fuisse jejunium feriae quartae in jejunium Sabbati. Scribit enim Ambrosius, sive quicumque est auctor, qui certe antiquissimus est, in comment. ad cap. xiv. ad Itoman. Alios feria quarta, alios die Sabbati carnibus abstinere. Innocentius quoque Pontifex ejus nominis primus, in epist. i. saepe repetit, feria sexta, et Sabbato jejunandum; feri* autem quart* non meminit. Quod idem faciunt auctores Latini
posteriores, scribit quidem S. Augustinus in epist. 86. ltom* s*pe jejunari feria quarta et sexta et Sabbato, sed nec dicit id semper fieri, nec loquitur de portionali, sed de integro, perfectoque jejunio.
Chapter 24 of 42