Caput III. De ciborum delectu referuntur sententia: haereticorum. i
De tertio, quod ad jejunium pertinere diximus, hoc est, de ciborum delectu, duae contrariae ha?reses Ecclesiam vexarunt, et ex parte etiam vexant. Una fuit haeresis, cibos quosdam natura sua esse immundos, ac per hoc illicitos atque prohibitos. Et alii quidem omnium animantium carnes immundas esse dicebant, ut Ebionitae apud Epiphanium haer. 30. Encratitae apud Augustinum her. 25. Eustathiani apud Socratem lib. ii. cap. 33. Priscillianista? apud Augustinum haeresi 70. Apostolici apud Bernardum serm. GG. in Cantica. Alii non solum carnes, sed etiam vinum immundum dixerunt, atque omnino vitandum, ut Manichaei apud Augustinum ha?r. 4G. quam hseresim, quod attinet ad vinum, secutus est Mahomethus in Alcorano cap. 3. qui rursus cap. 12. prohibet quoque suis sanguinem, et suffocatum, et a lupo tactum.
Adversus hanc ha? re sim pugnant apertis¬
sima Scriptura? testimonia: ac praesertim illud Apostoli Pauli, I ad Timoth. iv. Spiritus manifeste dicit, quia in novissimis temporibus discedent quidam a fide, attendentes spiritibus erroris et doctrinis daemoniorum, in hypocrisi loquentium mendacium, et cauteriatam habentium suam co7iscienliam, prohibentium nubere, abstinere a cibis, quos Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus, et iis qui cognoverunt veritatem, quia omnis creatura Dei bona est, et nihil rejiciendum, quod cum grafiarum actione percipitur. Pugnat etiam adversus eamdem hseresim exemplum Domini et Apostolorum, qui tum alias, tum potissimum in ultima ccena Agnum comederunt, et vinum biberunt.
Altera igitur ha?resis priori contraria fuit aliorum, qui nullos omnino cibos, neque in perpetuum, neque ad tempus, neque omnibus, neque quibusdam, neque absolute, neque certa de causa interdici patiuntur. Ad hanc haereticorum classem pertinent in primis Nicolaitseet Valentiniani, qui cibos etiam idolis immolatos audacter edebant, ut Irena?us refert lib. i. cap. 1. et 27. Ad eamdem classem pertinet Jovinianus, qui teste S. Hieronymo in ii. lib. adversus eumdem Jovinianum, et S. Augustino in lib. de ha?res. cap. 82. docebat, jejunia, et a cibis quibusdam abstinentiam nihil prodesse.
Ad eamdem pertinent omnes hujus tempo- „ ris haeretici, et eorum praecursor Erasmu3. Nam in epistola ad Episcopum Basileensem Erasmus: « Paulatim, inquit, irrepsit consuetudo, quae diem Veneris pisculentum nobis reddidit. Deinde ubi hoc successit, adjuncta est et Sabbati dies: nunc etiam Mercurii periclitatur. Ob idque genus observatiunculas, videmus homines affligi, et denique mori, sibique Christianos videri, cum sint Judaei ». Haec ille, qui librum etiam integrum scripsit de interdicto esu carnium; quem (ut verum fatear) numquam vidi. Porro ciborum delectum, qui in Ecclesia catholica certis diebus ab omnibus, et omnibus diebus a quibusdam religiose servatur, passim reprehendunt Lutherus in lib. de libertate Christiana, Philippus in Confessione Augustana, et Apologia art. 15. et 26. Joan. Brentius in Confessione Wirtembergensi cap. de Jejunio. Centuriatores lib. ii. cent. 1. cap. 4. coi. 395. Joan. Calvinus lib. iv. Institut. cap. 12.Martinus Kemnitius in 4. part. examinis Concilii
Tridentini, ct alii multi, quos longum esset recensere.
Quatuor autem sunt, quae illis non placent in nostro delectu ciborum. Primo, quod videamur existimare cibos aliquos esse per se malos et immundos more veterum haereticorum. Secundo, quod ad rationem jejunii pertinere dicamus abstinentiam a carne, et ab ovis et caseo; cum ipsi contra existiment ad jejunium solum pertinere abstinentiam a lautitiis, et proinde melius jejunare eum, qui carne fumo durata sobrie vescitur, quam qui optimis piscibus; et variis condimentis gulam irritantibus utitur. Tertio, quod delectum ciborum Ecclesia ita imperet, ut in conscientia peccare judicentur, qui secus fecerint. Quarto, quod delectum ciborum meritorium esse velimus, et cultum. Dei ex re indifferente faciamus.
Sed tertium et quartum explicantur paulo post in tertia et quarta parte hujus disputationis; De primo et secundo tantum hoc loco agendum erit. Itaque primum refellemus calumniam illam impudentem de immunditia ciborum. Deinde probabimus ad rationem jejunii pertinere abstinentiam a pertis cibis, ac potissimum a carnibus.
Chapter 10 of 42