Skip to the text

Caput VIII. Solvuntur argumenta ex Scripturis contra praeceptum jejunii, et clelectum ciborum

Nunc breviter argumenta proponenda atque solvenda sunt, quse tum haeretici veteres, tum novi Catholicis objicere solent.

Primum argumentum, Deus creavit omnia propter hominem, ut perspicuum est ex cap. i. et ix. Geneseos, et ex Psalm. vm. at nonnulla sunt quae nullum usum homini praebent, nisi comedantur, ut anseres, gallinae, et alia id genus. Non igitur debet Ecclesia cibos ullos fidelibus interdicere, ne cum ipso creatoris beneficio pugnare velle videatur.

Respondit jam olim ad hoc Joviniani argumentum sanctus Hieronymus in n. lib. adversus Jovinianum, non esse condita ulla animantia ob id solum, ut comedantur, sed vel ad medicamenta, vel ad alios usus, ac saltem ad ornamentum universitatis, atque ad ipsum conditorem ex tanta rerum varietate laudandum. Id vero probat, tum quia, per multa ssecula, hoc est, usque ad tempus

diluvii, nullus fuit apud homines carnium edendarum usus, tum quia si res illae omnes in cibum sumenda} essent, quae non videntur hominibus aliquem usum praebere, comedendae essent noctuae, bufones, serpentes, araneae, atque alia permulta, quae omnium judicio nihil utilitatis humano generi adferre videntur. Adde ex Clemento Alexandrino lib. ii. Paedagogi, cap. I. esse quidem escas omnes propter hominem conditas, sed ut pro loco et tempore sumantur. Proinde legem Ecclesiae cum conditoris voluntate minime pugnare, cum certis solum diebus cibos quosdam prohibeat, alio tempore omnes permittat.

Secundum argumentum: Quod intrat per os non coinquinat hominem, ut Dominus ait Matth. xv. at si legem Ecclesiae cibos quosdam prohibentem servare in conscientia teneremur, certe quod intrat per os, hominem omnino coinquinaret.

Respondeo: Negari non potest quin id, quod intrat per os, aliquo modo coinquinet hominem; alioqui crapula et ebrietas, quae per os intrant, hominem non coinquinaret. Loquitur igitur Dominus de cibo et potu, non quocumque modo, sed ut res sunt corporales, quae ex natura sua non possunt animam, quae spiritualis est, coinquinare, quamvis ratione adjunctae concupiscentia}, aut inobedientiae facile possint eamdem animam inquinare, ut S. Augustinus docet lib. i. de moribus Ecclesiae, cap. 33. voluit enim Dominus illis verbis superstitionem Juda}orum reprehendere, qui existimabant, cibos illotis manibus sumptos contrahere nescio quas sordes, quibus animae quoque infice rentur, et cibos quosdam propterea fuisse a Deo prohibitos, quod natura sua immundi essent, cum tamen Deus eos prohibuisset, non ob naturalem immunditiam, quae nulla est, sed ob certam significationem rerum vel praesentium, vel futurarum.

Tertium argumentum, jussit Dominus Lucae x. ut manducemus, quae apponuntur nobis. Et Apostolus I ad Corinth. x. Omne quod in macello vaenit, inquit, manducate. Non igitur potest Ecclesia suis legibus hanc libertatem nobis eripere, quam a Christo et Apostolo habemus.

Respondeo: Yerba Domini non libertatem transgrediendi leges Ecclesia}, sed temperantiam, et modestiam docent. Nimirum id

jubet Dominus, ut cum hospitio recipimur, non quaeramus sumptuosos cibos, sed iis, qui apponuntur, contenti simus, etiamsi fortasse utiliores sint, quam vellemus. Ita hunc locum exponunt S. Ambrosius, Theophilactus et alii. Neque dubitari potest, quin Dominus de iis tantum cibis loquatur, qui pro loco et tempore liciti et utiles sunt. Neque enim venenum, si apponeretur, comedi voluit, aut etiam carnes suillas eo tempore, quo vigebat lex Mosis.

Eodem modo beatus Paulus quidquid in macello vsenit, manducari voluit, ut fideles liberaret sollicitudine inquirendi, utrum carnes illae essent idolis immolatae, vel non essent. Nam alioqui idem Apostolus Actorum xv et xvi. jubebat servari decretum Concilii Hierosolymitani de sanguine, et suffocato, et idolothytis non edendis; ac per hoc non volebat in macello emi sanguinem, vel suffocata, vel carnes, quas aliquis sciret esse immolatas. Et certe is, qui dixerat, bonum esse non comedere carnes, et non bibere vinum, ne frater scandalizetur, Rom. xiv. multo magis cupiebat jejunia ab Ecclesia indicta servari, quae qui non servant, non solum fratres multos scandalizant, sed etiam intemperantiae et inobedientiae crimen incurrunt.

Quartum argumentum sumunt ex illis verbis ad Colossenses ii. Si mortui estis cum Christo ab elementis mundi hujus, quid adhuc decernitis, ne tetigeritis, ne gustaveritis, ne contrectaveritis? quae sunt omnia in interitum ipso usu, secundum praecepta et doctrinas hominum. Hunc locum praeter caeteros urget Kemnitius, atque in hunc modum ex illo argumentatur: « Paulus, inquit, primum tractat de abrogatione discriminis legalis, quod verbo et mandato divino sancitum erat: postea loquitur etiam de doctrinis, decretis, et mandatis hominum constituentium, ne tetigeris, ne gustaveris, ne contrectaveris. Hicc enim non posse de legali, seu Mosaico discrimine intelligi, inde patet, quia vocat praecepta et doctrinas hominum, cum Mosaicum discrimen Verbo, et mandato divino fit sancitum. Et argumentatur Paulus a majori ad minus, si mortui estis cum Christo, ab elementis mundi hujus, hoc est, si in Christo a Levitico discrimine ciborum, quod mandato divino sancitum erat, liberati estis: cur decretis juxta doctrinas, et man¬

data hominum tenemini, ne gustaveris 6tc.».

Respondeo: loquitur Apostolus in toto isto loco de legalibus crcreraoniis, nec possunt ejus verba nisi per summam impudentiam detorqueri ad leges Ecclesiae de ciborum delectu. Primum enim S. Hieronymus in epistol. ad Algasiam, quaest. 10. a quo non dissentiunt sanctus Augustinus in epist. 39. ad Paulinum, quaest. 7. sanctus Joannes Chrysostomus, et alii in commentario hujus loci, disertis verbis docet, illud, « ne tetigeris, neque contrectaveris », significare, ne tetigeris cadaver hominis mortui, neque sedem, aut lectum mulieris menstruatae: illud autem, « ne gustaveris», referendum esse ad carnem suillam, leporinam, et alios cibos Jeviticalege prohibitos. Quo etiam pertinet id, quod paulo ante idem Apostolus ait: « Nemo vos judicet in cibo, aut potu, aut parte diei festi, aut Neomeniae, aut Sabbatorum, quae sunt umbra futurorum». Haec enim omnia manifeste pertinent ad mosaicam legem.

Ad id vero, quod objicit Kemnitius, haec non decretis hominum, sed lege divina sancita fuisse: Respondit jamdudum Chrysostomus homil. 7. in epistol. ad Colossenses: « Etiamsi, inquit, legem objicias, ea tamen ipsa jam deinceps humana doctrina est, elapso videlicet temporis sui praescripto». Itaque lex ipsa divina de discretione ciborum post abrogationem suam, si rursus in usum revocetur, ut tum a Pscudoapostolis et Haereticis Simonianis, et aliis multis revocabatur, jam non lex divina, sed humana et commentitia traditio dici poterit.

Deinde, si constaret, Apostolum non loqui de caeremoniis leviticis, quod tamen, ut ostendi, non constat, sed contrarium potius constat: dici posset cum eodem Chrysostomo, Apostolum taxare dogmata Graecorum Philosophorum, de quibus paulo ante dixerat: « Videte ne quis vos decipiat per philosophiam, et inanem fallaciam». Consuevisse autem varios Philosophos varios cibos interdicere, testatur S. Hieronymus in n. lib. adversus Jovinianum. Atque ab his Patriarchis hauserunt haeresessuas magna ex parte Simoniani, Ebionitae, Menandriani, Saturniniani et alii, qui tempore Apostolorum, vel cibos tamquam immundos, vel nuptias tamquam a Satana inventas exeerabantur.

C <etcrum sive Judaizantes, sive Philosophos, aut haereticos Apostolus reprehendat, illud certum est, eum loqui de iis, qui cibos aliquos, ut immundos ita prohibebant, ut numquam eos comedi vellent, quique res aliquas ita natura sua immundas esse judicabant, ut ne tangi quidem sine contaminatione possent. Qua) omnia longissime absunt ab Ecclesia) doctrina, qua) res omnes bonas et mundas a Deo conditas esse fatetur, et in cibis pro tempore prohibendis non immunditiam ciborum, sed immunditiam concupiscentia) respicit.

Denique illud accedat, quod per doctrinam et praecepta hominum Scriptura sacra, tum hoc loco, et ad Titum r. tum Isaiae xvi. etMatth. xv. non intelligit constitutiones humanas quascumque, sed constitutiones humanas, qua) vel repugnant divinis, vel certe non sunt eis conformes, nam alio qui constitutiones hominum, qui spiritu Dei aguntur, et secundum regulam fidei, et juxta Scripturarum exempla et doctrinam aliquid pracipiunt, non tam hominum, quam Dei praecepta dici solent. Sic enim Dominus ait, Lucae x. Qui vos audit, me audit. Et Apostoli Actorum xv. Visum est Spiritui sancto, et nobis. Et B. Paulus I ad Gorinth. xiv. Si quis videtur Propheta esse, aut spiritualis, cognoscat quae scribo vobis, quia Domini sunt mandata. Et I ad Thessalonic. iv. de suis praeceptis loquens. Itaque, inquit, qui haec spernit, non hominem spernit, sed Deum, qui etiam dedit Spiritum suum sanctum in nobis. Porro praecepta Ecclesia) de jejuniis, et delectu ciborum, dubium esse non potest, quin sint conformia Scripturarum doctrina) et exemplis, cum Scriptura passim hortetur ad jejunia, et exempla plurima narret, Davidis, Danielis, Mardochaei, Joannis Baptista), E- sther, Judit, Anna) matris Samuelis, et alterius filia) Phanuel, et aliorum. Neque negari potest, quin sancti illi Patres, qui in Conciliis veteribus jejunia, ciborumque delectum indixerunt, viri fuerint fide et spiritu Dei pleni.

Quintum argumentum sumunt ex verbis illis Apostoli I ad Timoth. iv. In novissimis diebus discedent quidam a fide, prohibentes nubere, et abstinere a cibis, quos Deus creavit, etc.. Et quoniam satis Kemnitius noverat, Catholicos responsuros, Apostolum loqui de iis, qui cibos prohibent, ut per se immundos, ideo sic locum hunc explicat. « Locus,

inquit, Pauli non tam de illis, qui cibos crassa accusatione, quasi a Diabolo essent, damnant, agit, quam de illis, qui ob hypocrisin, speciem, seu ostentationem externa) sanctitatis jubent, a quibusdam cibis abstinere. Sicut et ad Colessens. ii. speciosa decreta de non gustando rejicit: fundamenta certe, qua) Paulus -prohibitioni isti ciborum, de qua I Timoth. iv. loquitur, opponit, generalia sunt contra quasvis prohibitiones ciborum, qua) fiunt praetextu sanctitatis et cultus, ideo enim hypocrisin in textu nominat. »

Respondeo: damnat Apostolus hajrcticos omnes, qui cibos, ut per se immundos prohibent, ac praesertim (utS.Chrysostomus, Ambrosius, Theophilactus et OEeumenius in commentario hujus loci, et S. Hieronymus iu lib. ii. advers. Jovianum docent) Marcionistas, Encratitas et Manichaeos. Neque obstat illud, in novissimis diebus, quasi loquatur Apostolus de iis, qui longe post Apostolica tempora futuri erant. Nam per dies novissimos intelligit Apostolus totum tempus, quod est a Christi adventu usque ad finem mundi. Hoc enim tempus vocat etiam fines saeculorum, 1 Corinth. x. cum ait: Omnia contingebant illis in figuram, facta sunt autem ad correptionem nostram in quos fines saeculorum devenerunt. Et Apostolus Petrus Actorum ii. exponit de suo tempore, quod Joel propheta futurum esse pra)dixerat in novissimis diebus. Idem etiam Petrus in priore epist. cap. i. dicit Christum praecognitum quidem fuisse ante mundi constitutionem: manifestatum autem in novissimis temporibus. Denique Joannes item Apostolus in epistola I. cap. 2. non semel repetit: Filioli novissima hora est. Manichaeos autem, et Encratitas damnasse cibos quosdam, ut natura immundos, ostendimus supra cap. 4.

Sed possumus addere alia testimonia, ut impudentia Kemnitii clarius detegatur.

Tertullianus in libro de jejunio, capite 15.

« Praedamnans, inquit, jam haereticos, abstinentiam perpetuam praecepturos, ad destruenda, et despicienda opera creatoris. Quales inveniam apud Marcionem, apud Tatianum, etc. »

S. Hieronymus iu n. lib. adversus Jovinianum tractans hunc locum Apostoli: « Marcionem, inquit, designat, et Tatianum, et eseteros haereticos, qui abstinentiam indicunt

perpetuam, ad destruenda et contemnenda, et abominanda opera Creatoris ».

S. Augustinus in libro xxx. contra Faustum, cap. 5. «]Vos, inquit, ipsam creaturam negatis bonam, et immundam dicitis, quod carnes Diabolus operetur feculentiore materia mali, ac per hoc eas, tamquam immundiora et truculentiora Dei vestri vincula exhorrentes abjicitis ». Item libro contra Adimantum Manichseum, cap. 14. « In novissimis, inquit, temporibus futuros dicit quosdam, prohibentes nubere, abstinentes a cibis, quos Deus creavit. Hos enim (Manichaeos) proprie designat, qui non propterea temperant a cibis talibus, ut aut concupiscentiam suam refrenent, aut infirmitati alterius parcant: sed quia ipsas carnes immundas putant, et earum creatorem Deum esse negant ».

Theodoretus in cap. iv prioris ad Timoth.

« Execrabiles, inquit, nuptias, et plurimos cibos appellant, ut creatorem injuria afficiant ».

Certe hi Patres manifeste docent ab Apostolo eos reprehendi, qui cibos quosdam prohibebant, in injuriam creatoris, quia videlicet existimabant creatorem non esse Deum bonum, sed malum, et non tam Deum, quam Diabolum, et ideo ejus operibus uti nolebant. Falso igitur Kemnitius et sine ullo teste dicit, haereticos, quos Apostolus damnat, non sensisse, cibos quosdam a Diabolo esse.

« At (inquit Kemnitius) dum Apostolus nominat hypocrisin, generaliter damnat omnes, qui praetextu sanctitatis, et cultus cibos prohibent ». Respondeo: Callide Kemnitius confundit hypocrisin, et praetextum sanctitatis, et cultus cum ipsa vera sanctitate et cultu. Fatemur enim damnari ab Apostolis omnes hypocritas, qui praetextu sanctitatis, et cultus a cibis abstinendum esse docent, cum ipsi revera neque sanctitatem, neque cultum veri Dei propositum habeant. Quales erant haeretici supranominati Marcion, Tatianus, Manicliaeus, qui abstineri jubebant a cibis tamquam immundis, ut ipsi mundi et puritatis amatores esse viderentur, cum tamen vitiosi et immundi essent, ut ex Epiphanio, et aliis Patribus constat.

At Ecclesia catholica non ex hypocrisi, neque praetextu sanctitatis, sed propter veram sanctitatem, et cultum Deo praestandum jejunia, et ciborum delectum aliquando praescribit, cum alioqui omnes cibos natura sua mundos, et a bono Deo creatos esse, et cum

gratiarum actione pro tempore, et loco percipi 'posse doceat. Quoniam autem adversarii existimant, non posse sine superstitione cultum Dei in jejuniis, et ciborum delectu constitui, ideo Kemnitius ad hypocrisin pertinere voluit abstinentiam a cibis cum opinione cultus. Sed hunc eorum errorem paulo infra refutavimus.

Sextum argumentum sumit Kemnitius ex Evangelio Matth. ix. Marci ii. et Lucae v. ubi Dominus interrogatus a discipulis Pharisaeorum et Joannis Baptistae, cur non indiceret discipulis suis stata jejunia, quemadmodum Joannes Baptista et Pharisaei discipulis suis indixerant; respondit, filios nuptiarum non esse hujusmodi legibus ad jejunia adigendos. Et rationem addit, vetustatem, sive disciplinae legalis, ex qua Baptista aliquid retinuit, sive traditionum humanarum, unde Pharisaei jejunabant, non esse assuendam novitati evangelicae. Talem enim mixturam non prodesse, sed obesse. Ita enim et Hieronymus similitudinem de vestimento veteri, et assumento novo interpretatur. Haec Kemnitius in 4. par. examinis pag. 548.

Respondeo: Fallitur Kemnitius in tribus. Primum enim non ait Dominus, quod Kemnitius eum dixisse falso asseruit, non esse filios nuptiarum hujusmodi legibus ad jejunia adigendos. Sed ait, non esse filios nuptiarum, dum cum illis sponsus versatur, cogendos ad jejunia, cum tempus nuptiarum convivia potius, et modestam relaxationem, quam jejunia, et severitatem poenitentiae requirat. Caeterum futurum paulo post, ut sponsus ab Apostolis auferatur, et tunc eos jejuniis operam daturos. Ubi debemus intelligere, discipulos Christi post ablatum sponsum, non solum jejunaturos, sed etiam ex legis praescripto, certis diebus jejunaturos. Nam si quaestio intelligitur de jejunio ex legis praescripto, certe etiam responsio de jejunio ex legis praescripto intelligi debet.

Itaque sicut illa verba, cur discipuli tui non jejunant, exponuntur a Kemnitio de jejunio •legitimo: sic etiam illa verba, cum ablatus fuerit sponsus tunc jejunabunt, exponi debent de jejunio legitimo, praesertim cum illa verba ejusdem sententiae, non possunt filii nuptiarum jejunare, quamdiu cum illis est sponsus, exponat idem Kemnitius de jejunio legitimo. Habemus igitur ex loco evangelico a Kemnitio contra legem jejuniorum adducto, non everti, sed stabiliri legem jejuniorum.

Deinde fallitur Kemnitius in explicatione similitudinis de vestimento veteri et novo. Nam per vestimentum vetus intelligendum esse docet praeceptum jejunii, atque ita similitudinem illam exponit, quasi Dominus dixerit, non debere assumentum vetus adjungi vestimento novo, hoc est, non debere leges jejuniorum, quae sunt propriae Testamenti veteris, adjungi doctrinae Evangelicae Testamenti novi..At Christus non dixit, assumentum vetus non esse ddjungcndum vestimento novo: sed contra, non esse assumentum novum adjungendum vestimento veteri, ut perspicuum est tum ex verbis'Matthaei, Marci et Lucae: tum ex alia similitudine, in qua Dominus dicit, vinum novum reponendum non esse in utribus veteribus: et neminem qui bibit vinum vetus, statim velle novum.

Porro sancti Patres, Chrysostomus, Hieronymus, Beda, et alii, in commentar, ad cap. ix. Matth. et Augustinus lib. ii. quaestionum evan geli earum cap. 18. et lib. viii. contra Faustum, cap. 2. per vestimentum vetus non intelligunt praeceptum jejunii, sed ipsos Apostolos, qui eo tempore adhuc veteres erant, id est, carnales et infirmi: per assumentum panni novi intelligunt praecepta evangelica, quorum unum esse dicunt de jejunio. Et sensum hujus loci hunc esse volunt, non esse praecepta vitae austerioris, ut jejuniorum, abstinentiae a certis cibis, et similium rerum injungenda veteribus, et infirmis hominibus, quales tunc erant Apostoli, et ceeteri Christi discipuli, sed renovatis et fortibus, quales Apostoli futuri erant post adventum Spiritus sancti: sicut pannus novus non assuitur indumento veteri, nec vinum novum in utribus veteribus ponitur. Itaque sancti Patres contrario plane modo locum hunc evangelicum exposuerunt, ac fecerit Kemnitius, et praecepta jejunii magis ad novum Testamentum quam ad vetus pertinere voluerunt.

Dices: si praecepta jejuniorum non conveniunt hominibus veteribus, et si magis propria sunt Testamenti novi, quam veteris; quomodo discipuli Joannis et Pharisaeorum, qui sine dubio veteres erant, jejunabant frequenter? Respondeo, praeceptum evangelicum jejunandi proprie convenit hominibus novis; quoniam Dominus suos discipulos perfecte jejunare volebat, id est, ex amore, non ex timore. Discipuli autem Joannis et Pharisaeorum non ex amore, sed ex timore jejunabant. Et fortasse Dominus cum similitudines illas adhibuit de vestimento veteri, et utribus veteribus, non solum significare vo¬

luit, discipulos suos nondum esse idoneos ad evangelica praecepta cum ea, qua par erat, perfectione servanda: sed etiam oblique discipulos Joannis, et Pharisaeorum voluit admonere, ut non nimium de suo jejunio gloriarentur. Nam ipsos quoque esse vestimenta vetera, et utres veteres, et ideo parum capaces doctrinae evangelicae, ac propterea non assequi mysterium Christi, et cur eo tempore discipuli ejus minime jejunarent. Et hoc modo conciliari possunt Patres supra citati cum aliis Patribus, qui per indumenta vetera et utres veteres intelligunt Pbarisaeos per pannum novum, et vinum novum doctrinam Evangelii. Vide Epiphanium haeres. 42. Hilarium et Hieronymum in cap. ix. Matth.

Tertio fallitur Kemnitius, dum pro sententia sua S. Hieronymum profert. S. enim Hieronymus attingit breviter duas explicationes, quas paulo ante posuimus; quarum utraque, sed maxime prima Kemnitium apertissime jugulat. Sic igitur loquitur sanctus Hieronymus in commentar, ad cap. ix. Matth. « Nemo autem immittit etc. quod dicit, hoc est: Donec renatus quis fuerit, et veteri homine deposito, per passionem meam novum hominem induerit: non potest severiora jejunii, et continentiae servare praecepta: ne per austeritatem nimiam, etiam credulitatem, quam nunc habere videtur, amittat. »

In his certe verbis praecepta jejunii comparantur panno novo, non veteri, et hominibus renovatis, non veteribus convenire dicuntur: cum Kemnitius contra jejunii praecepta panno veteri similia esse dixerit, et ad vetus Testamentum proprie pertinere voluerit.

Attingit deinde S. Hieronymus alteram expositionem his verbis: « Veteres utres debemus intelligere Scribas et Pharisaeos: plagula vestimenti novi, et vinum novum praecepta evangelica sentienda, quae non possunt sustinere Judaei, ne major scissura fiat ». Hic etiam per veterem pannum non legem jejuniorum, ut Kemnitius cupiebat, sed Scribas et Pharisaeos a S. Hieronymo exponi videmus. Ac de his hactenus.

Chapter 15 of 42