Skip to the text

Caput primum

Canon XVII concilii Lateranensis III, sub Alexandro III, quo pœnæ temporales adversus hæreticos decernuntur : ibi distinctio notabilis, eorum quæ Ecclesia per se, et eorum quæ gerat principum adjuta constitutionibus ; hinc lux huic et aliis ejusdem generis secutis canonibus : his decretis principum consensus intervenire solitus : hinc quoque certa illis auctoritas.

Postquam exposuimus, quæ proprie à Romanis Pontificibus circa temporalem potestatem ordinandam deponendamque ; nunc quæ eadem de re in conciliis œcumenicis gesta sint, explicemus.

Primum autem occurrit Lateranensis concilii III, sub Alexandro III, anno 1179, caput xxvii, de Hæreticis . Quo capite affirmant doceri et exerceri indirectam potestatem, dum auctoritate concilii adversus Albigenses hæreticos, eorumque stirpem Brabantianos et alios, incendiis, cædibus, populationibus omnia devastantes, fidelitatis et obsequii juramento sancitum obsequium relaxatur, et subditi seu vassalli à dominorum potestate absolvuntur.

Miror, qui ista objiciunt, non saltem advertisse quo fonte profluant. Sane initium hujus capitis, ex sancti Leonis Epistola xciii excerptum, sic habet : « Sicut ait beatus Leo, licet ecclesiastica disciplina sacerdotali contenta judicio, cruentas non efficiat ultiones ; catholicorum tamen principum constitutionibus adjuvatur, ut sæpe quærant homines salutare remedium, dum corporale super se metuunt evenire supplicium. » Sic Patres Lateranenses subtiliter discernunt id quod pertinet ad sacerdotale judicium, ab iis in quibus Ecclesia *ad corporale supplicium catholicorum principum constitutionibus adjuvatur.

His positis, jam utrumque remedium à sacro concilio adversus hæreticos adhibetur ; nam et illi et illorum fautores anathemate puniuntur, societate fidelium, sacris oblationibus, christiana sepultura privantur, quibus continetur sacerdotale judicium. Tum spiritualibus expeditis, expediuntur etiam corporalia supplicia, quibus Ecclesia principum constitutionibus adjuvatur ; ex quo fonte hæc profecta sunt : « Relaxatos autem se noverint à debito fidelitatis et hominii et totius obsequii, donec in tanta iniquitate permanserint, quicumque illis aliquo pacto tenentur annexi : ipsis autem cunctisque fidelibus in remissionem peccatorum injungimus, ut tantis cladibus se viriliter opponant, et contra eos armis populum christianum tueantur, confiscenturque eorum bona, et liberum sit principibus, hujusmodi homines subjicere servituti. » Quod ergo hæretici suorum hominio ac fidelitate priventur, quod in servitutem redigantur, quod armis oppugnentur ; quod eorum bona confiscentur : ea sunt quæ Ecclesia, non sacerdotali judicio, sed principum constitutionibus adjuta decernit. Quare locus ille omnino nos juvat, cum ex eo videamus temporalia supplicia, quæ hic corporalia , spiritualibus scilicet opposita, nominantur, ab ecclesiastico ordine, non nisi consensione principum attrectari.

Quod autem bellum in hæreticos omnia populantes injungunt in remissionem peccatorum ; atque id bellum suscipientibus, biennium de pœnitentia injunctâ relaxant, ecclesiasticæ est potestatis : neque hoc decreto sibi tribuunt armorum inferendorum potestatem ; sed iis præcipiunt, qui hanc potestatem habeant, ut si modo Ecclesiæ indulgentia uti velint, eam potestatem ad hæreticorum furores comprimendos adhibeant.

Ut autem concilii Patres hominia, servitutes, confiscationes sibi potius quam armorum potestatem vindicent, ratio non sinit. Quare est necesse id stare quod diximus, ut hæc omnia eorum numero censeantur, quæ Principum consensione præstet Ecclesia.

Hæc semel explicata, sub tanto Pontifice Alexandro III, atque ab œcumenica synodo tam nobili Lateranensi III, procul dubio omnibus ejusdem generis decretis lucem præferunt, ac debent subintelligi, etiam ubi expressa non sunt.

Huc accedit quod conciliis generalibus aderant principes per legatos, ac decreta in sacro conventu promulgata recipiebant : sicut de hoc concilio Lateranensi III legimus apud Rogerum Hovedenum hujus ævi scriptorem, qui sacri concilii canonibus recensitis, hæc addit : « His decretis promulgatis, et ab universo Clero ac populo circumstante receptis, » etc. Populi autem nomine, ecclesiastico more styloque, laici omnes intelligebantur, ipsique adeo principes et eorum legati. Quare si quid in conciliis adversus hæreticos decerneretur, quod ad civilem potestatem pertineret, id quanquam ad majorem religionis reverentiam concilii nomine editum ; tamen à civili potestate receptum ac ratum habitum, ex ea consensione vim suam obtinebat.

Eodem modo rituque actum est sub eodem pontifice, adversus eosdem hæreticos, in concilio Turonensi, cap. iv, quod incipit : In partibus Tolosæ. Postquam enim Patres decreverunt quæ sunt sacerdotalis judicii, nempe : « Quisque contra hæc venire tentaverit, anathemate feriatur ; » jam quæ principum auctoritate flant, exequuntur his verbis : « Illi vero si deprehensi fuerint, per catholicos principes custodiae mancipati, omnium bonorum amissione mulctentur. » Sic Patres suo defuncti officio, principibus quoque ut suas jam partes exequerentur, indicebant ; nihil temporale ipsi per se attrectabant. Hæc dicimus ad canonem xxvii concilii III Lateranensis, ex quo conflatum est caput Sicut ait, et caput Absolutos, aliaque similia, Ext. de Hæreticis .

Chapter 133 of 396