Skip to the text

Caput XVIII. De regibus propter hæresim et apostasiam deponendis : cur ætate postrema multi reges consenserint ? Cur scholastici doctores ? Cur ab ea sententia discedamus ?

De regibus propter hæresim et apostasiam deponendis : cur ætate postrema multi reges consenserint ? Cur scholastici doctores ? Cur ab ea sententia discedamus ?

Quæres qui factum ergo sit, ut doctores scholastici passim ia eam sententiam abierint : reges christianos, saltem propter hæresim atque apostasiam, deponi posse ab Ecclesia ; et cur ipsi principes postremis temporibus id ultro fateri videantur ? Cujus confessionis quædam acta referuntur.

Facile respondemus : primum, ut sæpe diximus, hæresis atque apostasiae causas nihil habere proprium, quo reges Pontificibus faciant obnoxios : cum clavium potestas, cui volunt connexam hanc deponendi principes potestatem, non restringatur hæresis atque apostasiae causis. Quod ergo quidam forte principes se propter eas causas deponi posse concesserint, id non oritur ex ulla potestate, quam in Pontificibus agnoscant ad ordinanda temporalia : sed quod hæresim detestati, omnia in se ultro permittant, si ea se peste infici sinant. Cæterum cum ab hæresi tantopere abhorrerent, sane intelligebant nihil in se juris cuiquam dari à se, qui hæresis tantum causa dedissent.

Cur autem non ea causa nunc deponi posse fateamur : primum id prohibet, quod verum amamus, ac priscam Ecclesiæ et profectam ab apostolis Patribusque doctrinam novitiis opinionibus anteponimus ; alterum, quod hæresis nomen tam diffuse pateat, ut ad omnem causam lata interpretatione facile deducatur ; quo ambiguo verbo involvi sublimes potestates publica tranquillitas non sinit : denique, quod hæresis etiam stricte sumptæ semel admissa causa, alias repudiare non sit integrum ; quique eas causas separant, vel fraudem moliantur, vel in summa ignoratione versentur.

De Scholasticis vero, qui ab aliquot sæculis post sanctum Thomam et alios, magno consensu fateri videantur, hæresis et apostasiae causa deponi posse reges ; præter ea, quæ dicta sunt, hæc insuper addimus : manifeste eos falsos ac nimios fuisse, qui hæresis atque apostasiae causam sufficere dixerint ; cum Perronius hæresi atque apostasiae violatum jusjurandum ac persecutionem adjunxerit : Bellarminus vero id saltem, ut subditos à fide abstrahere conentur ; quod si defuerit, quiete pacatèque regnent. Quare haud dubium est, quin Scholasticorum hac in parte caduca et infirma habenda sit auctoritas, cum ii Bellarmino et Perronio fatentibus, falsi ac nimii fuerint.

Jam ergo meminisse nos oportet, opiniones Scholæ quantum à Scholæ decretis dogmatisque differant, Melchiore Cano teste. Eo namque auctore, nobis est integrum, ut à Scholæ opinionibus libere recedamus, eisque anteponamus majorum dogmata, quæ, eodem Cano teste, multo illustriora firmioraque sint.

Idem Melchior Canus decreta ac placita Scholæ eo internosci docet à Scholæ opinionibus, quod placita quidem firmo judicio stent ; nec sine censuræ nota ii elabantur, qui ab his discesserint. At inter Scholasticos alicujus certe nominis (quis enim præstare omnes audeat, aut vero legere velit, quos ad contaminandam potius quam ad tractandam theologiam diræ intemperiæ tanto numero egerint ?) inter illos, inquam, neminem invenies, qui ad fidei dogmata referat eam, quam Pontificibus tribuunt in deponendis hæreticis regibus, potestatem. Quod ergo hic sentiunt ad opiniones, non ad placita Scholæ pertinere constat.

Certe Scholastici veteres, per librorum penuriam aliasque causas, tanta multarum rerum, præsertim juris publici, imperitia laborarunt, ut eos in his quæstionibus testes adducere, relictis Patribus, nihil aliud sit, quam alta caligine demersos, in aperta ac limpida luce versantibus anteferre. Vel hoc exemplum perpendant. Quis è Scholasticis, aut vero è canonistis postremi ævi, non id docuit : clericos nullo modo principibus esse subditos ? tanta publici juris ignorantia tenebantur ! At nunc quotusquisque est, non dico clericorum, sed religiosorum, episcoporum, etiam Romanæ Ecclesiæ cardinalium, qui non se subditos suis regibus fateantur, salvis privilegiis Ordini suo Ecclesiæ auctoritate concessis, et publica regnorum lege firmatis ? Curiales excipio, eosque non omnes. Aut dicant in rebus dubiis, quantum iis fidere nos oporteat, qui Patres apud solum fere Gratianum legerunt, rei ecclesiasticæ seriem ignorarunt ; falsas historias aut interpolatas, pro veris atque integris habuerunt *.

Talibus ergo delusos, non modo de principum, sed etiam de Pontificum juribus multa fugerunt ; ac si à Pontificibus reges hæresis causa deponi posse fateantur, fatentur interim à regibus quoque ac particularibus synodis deponi potuisse Pontifices ; Othonisque I in Joannem XII Pontificem gesta laudant, quæ Baronius detestatur : ut non nostra tantum, sed etiam omnium intersit ab his appellari.

Mitto Constantini aliorumque falsas donationes, falsasque Decretales veterum Pontificum nomine consarcinatas, nunc omnium consensione rejectas, tunc tamen pro sacrosanctis habitas ; atque in his quidem nihil legimus, quo Pontificibus ulla temporalium potestas tribuatur. Adeo hæc, quæ nunc venditant, his quoque novellis ac posteris posteriora sunt. Sed tamen hæc nos admonent, ne imperitis sæculis omnia tribuamus, utque recurramus ad ipsos ecclesiasticæ traditionis fontes.

Quod si porro pergunt Scholasticorum auctoritate nos premere circa principes propter hæresim deponendos, duo hic in memoriam revocari volumus.

Primum, id quod gestum est anno 1615, in Ordinum regni generali conventu, ubi cardinalis Perronius, allegato licet Scholasticorum sibi favente consensu, tamen id tantum postulabat, ut hæc quæstio inter problematicas ac liberas haberetur : a An reges hæretici, ac juratæ etiam in coronatione catholicæ fidei persecutores, deponi possint ? » Ergo existimabat eam sententiam, quæ depositioni faveret, non inter certa Scholæ placita, sed inter opiniones esse recensendam.

Alterum quod recogitari volumus, hoc est censura Sanctarelli anno 1626 edita, anno 1682 repetita ; ac vulgati acceptique toto regno articuli ejusdem Facultatis anno 1663, quibus omnibus sacra Facultas, non modo profitetur sententiam de deponendis etiam hæresis causa regibus, non esse inter certa placita referendam ; sed etiam plane rejiciendam, notisque atrocibus configendam. Quare privatorum doctorum scholasticorum opinionibus, quas memorant, opponimus totius Scholæ ejusque gravissimæ, ex qua nimirum plerique veteres Scholastici prodierunt, non jam opiniones, sed certa decreta, toto christianissimo regno publice approbata, toti Ecclesiæ nota, à nemine unquam pro suspectis habita, aut ullatenus incusata.

Chapter 150 of 396