Caput VI. De Friderico II deposito : sub Gregorio IX acta : excommunicatus, deinde depositus, à sancto Ludovico et Gallis pro imperatore est habitus ; concilium œcumenicum à Gal…
De Friderico II deposito : sub Gregorio IX acta : excommunicatus, deinde depositus, à sancto Ludovico et Gallis pro imperatore est habitus ; concilium œcumenicum à Gallis requisitum, à Gregorio IX Romam convocatum.
Devenimus ad Friderici II depositionem ; atque hanc primam invenimus in concilio œcumenico promulgatam : quo nomine dignam arbitramur, quam diligentius consideremus ; sed primum sunt exponenda quæ antecesserunt.
Quod ergo imperator Fridericus II, voto, juramento ac pœna excommunicationis ultro suscepta, ad sacrum bellum obstrictus, nec promissis steterat, et christianos, ea spe magna conatos ac posteà destitutos, in gravia incommoda conjecerat ; Gregorius IX, anno 1228, eam dixit sententiam, quam supra alia occasione retulimus : « Imperatorem Fridericum excommunicatum, quanquam inviti, publice nuntiamus, et mandamus ab omnibus arctius evitari : contra ipsum, si contumacia ejus exegerit, gravius processuri. » Sic nominatim eum excommunicabat : gravius aliquid, depositionem nempe excommunicationi additam intentabat ; nondum deponebat.
Cum autem Fridericus reges ac regna, præsertim vero Anglos recenti servitute, per Joannem sine terra Romano Pontifici obstrictos, eâque re indignatos adversus Romanam Curiam, quibus posset clamoribus concitaret, ac Romanæ Ecclesiæ civitates invaderet, Gregorius quoque altius inclamavit ; datisque ad Romanum suum ad Francos legatum litteris, mandat : « Quatenus per terram legationis suæ hæc solemniter prædicans Christi fidelibus, eos inducat, ut pro statu fidei et religionis observantia stent es animo, tanquam prosequentes singuli proprium interesse. »
Tunc ea contigerunt, quæ sunt alia occasione à nobis scripta paucis, et à Matthaeo Parisiensi, ejus ævi scriptore fuse memorata. « Eodem anno (1228) Fridericus imperator, mare Mediterraneum ingressus, ut Domino peregrinationis votum persolveret, apud Achon applicuit. Venientes ei obviam clerus terræ et populus, cum magno honore, ut tantum decebat virum, illum receperunt : verumtamen, quoniam noverant eum à Papa excommunicatum, non ei communicaverunt in osculo neque in mensa ; sed consuluerunt ut Domino Papæ satisfaciens, rediret ad sanctæ Ecclesiæ unitatem. Templarii vero et Hospitalarii in adventu ejus flexis genibus adoraverunt eum, genua ejus deosculantes, et omnis fidelium, qui aderat exercitus, glorificabat Dominum in adventu ipsius, sperantes quod per eum salus fieret in Israel. » Ergo imperatorem ut excommunicatum habebant, et à communione ejus abstinebant in osculo et in mensa, ut jam supra diximus ; cæterum ut imperatorem honorabant.
Parebant etiam ; eumque ut ducem sequebantur principes et rectores exercitus christiani, « Dux scilicet Lemburgensis, patriarcha Hierosolymitanus ; archiepiscopi Nazarensis, Caesariensis, Narbonensis ; episcopi Vintoniensis et Exoniensis, ac Magistri Hospitalis ac Teutonicorum ; » qui omnes ecclesiastici æque ac laici, « præparatis omnibus ad progrediendum necessariis, processerunt feliciter, prævio imperatore, et apud Joppen prospere pervenerunt. »
Pergit historicus : « Anno 1229, Papa Gregorius nimis moleste ferens quod Romanorum imperator excommunicatus et rebellis, ad terram Sanctam transierat, de illius pœnitentia desperabat Decrevit ergo eum, quem contumacem vidit et rebellem, ab imperiali fastigio depellere, et alium quemlibet filium pacis et obedientiæ loco ejus subrogare. »
Interea Geroldus patriarcha Hierosolymitanus, datis ad universos Christi fideles litteris, de Friderico multa conqueritur ; at nihilominus ubique imperatorem appellat.
Anno 1229, « videns Dominus Papa robur et constantiam imperatoris nondum enervatam, sibi et Romanæ Ecclesiæ nondum incurvari, misit per totam Allemaniam Prælatis magnificis, et alias manentibus, epistolas prolixas, commonitorias ; et præcepit districte, ut omnes insurgerent in imperatorem, Deo et Romanæ Ecclesiæ rebellem... Absolvit etiam omnes qui eidem fidelitatis juramento tenebantur adstricti. » Hæc Matthæus Parisiensis parum Pontifici cessisse memorat. Quas causas attulit, referre non libet, nec nisi necessaria memoramus.
Extat ea depositionis sententia in conciliorum voluminibus, ubi iterata excommunicatione, sic legitur ; « Omnes qui ei fidelitatis juramento tenentur, decernendo ab observatione juramenti ejusmodi absolutos, et firmiter prohibendo ne sibi fidelitatem observent, donec fuerit vinculo excommunicationis adstrictus. »
Ne tamen dixeris depositionem per se cum excommunicatione connexam, cum Fridericum vinculo excommunicationis adstrictum, prohibente nemine, ne ipso quidem Pontifice, regnasse videamus ; sed ipse sententiæ suæ, quem vellet adhibebat modum.
Alio dato diplomate, ait, Fridericum asseruisse hæresim, « dum constanter proponeret, inquit, quod per nos tanquam Christi Vicarium excommunicationis vinculo adstringi non potuit. » Quod autem negaverit passim se potuisse deponi, hæresi non imputatur : adeo hæc diversa auctoritate constant.
Interea illa contigit memorabilis ad regem sanctum Ludovicum et Francorum baronagium, de Roberto regis fratre ad imperium eligendo, Gregorii IX legatio. Franci pro regni Francici nobilitate ac domus regiæ dignitate, magnifice multa ; cæterum, quod ad rem nostram attinet, responderunt : « Si Fridericus ab apice imperiali, meritis exigentibus, deponendus esset, nonnisi per generale concilium cassandus judicaretur. » Matthæus Parisiensis memorat addidisse eos : « Insontem sibi videri adhuc Fridericum, neque quid sinistri in eo visum, vel in fidelitate sæculari, vel fide catholica ; missuros ad imperatorem qui quomodo de fide catholica sentiat diligenter inquirant : tum ipsum, imo etiam ipsum Papam, si male de Deo senserit, usque ad internecionem persecuturos. » Quæ quidem non probamus omnia, sed referimus, atque ab historicis recensita percurrimus.
Credibile est Gregorium ea Francorum responsione permotum fuisse, ut concilium œcumenicum convocaret. Certum quidem est, Romam ab eo Pontifice fuisse convocatur ». Fridericus episcopos multos etiam Gallicanos, ad Sedem apostolicam ex obedientia properantes, cepit. Qua de re graviter conquestus est sanctus Ludovicus, data ad Fridericum epistola. Interim ad eum scribit ut ad imperatorem ejusque imperium cum Francico regno conjunctissimum agnoscit, quantumvis Fridericus à Gregorio IX fuisset anathemate et depositione perculsus. Addit : « Prænestinus episcopum et alios legatos Ecclesiæ, in præjudicium vestrum volentes subsidium nostrum implorare, manifeste repulimus ; nec in regno nostro contra majestatem vestram potuerunt aliquid obtinere. » De episcopis suis hæc signanter notat : « Nam sicut ex eorum litteris manifeste didicimus, nihil contra imperialem celsitudinem exagitaverant ; etiamsi summus Pontifex fuisset ad aliqua minus debite processurus. » Hæc senserunt de imperatore deposito episcopi Gallicani : hæc sensit Rex, quo nullus unquam sanctior, nullus sapientior, aut Sedi apostolicæ obedientior.
Chapter 138 of 396