Caput XX. Reliqua anonymi argumenta soluta paucis : ac primum quæ ad Scripturam
Reliqua anonymi argumenta soluta paucis : ac primum quæ ad Scripturam.
Hæc anonymus duobus primis libri iv capitibus exequitur : qua velitatione prætermissa, ad ipsam quæstionem accedit ac Scripturæ locos aggreditur ; neque quidquam dicit, quod non antea fuerit diligentissime confutatum. Hic vero prætermittere non possumus egregiam viri interpretationem ad illud Christi dictum : « Reddite quæ sunt Cæsaris Cæsari, dummodo, inquit, reddantur quæ sunt Dei Deo. » Quam exceptionem si admittimus, nihil aliud Christus egerit, quam ut ea statim everteret, quæ statuta volebat invicto robore ; statimque à Caesare discedendum fuit, quem idolis servientem, quæ Dei sunt Deo denegare constaret.
At enim subdit anonymus, à Caesare discedendum, « si non solum quæ Dei sunt non reddat, sed si subditos à fide per vim retrahat, ac nisi aliunde mala graviora timeantur ; » denique si Dei Vicarius declaret obediendum esse Deo magis quam hominibus : quas glossas comminisci quid est aliud, quam Christi verbis sua aliena et inaudita assuere ?
Sane auctor ipse intellexit perperam allegari istud Actorum : Obedire oportet Deo magis quam hominibus. Sibi enim objicit, « hinc tantum sequi non esse parendum principi aliquid contra Deum præcipienti, non autem propterea in aliis ab ejus obedientiâ recedendum ; ac potius bonorum ac vitæ jacturam faciendam. » Quæ cum verissime dixerit, quid ad hæc responderit audiendum : « Laudabile id quidem, sed quotusquisque nunc est, qui paupertatis, exilii ac mortis metu à Dei servitio non deterreatur ? » Quo concludit licere Ecclesiæ « christiano principi monito et incorrecto potestatem nocendi adimere, ac ab ejus tyrannide populos subducere. » Sic quia ab evangelica fortitudine tam multi deficiunt, alia nos remedia, Evangelio Patribusque incognita comminisci, et humano ratiocinio omnia indulgere oportet, nulla etiam adducta Scripturæ auctoritate, nisi forte illa, quam unam adhibet anonymus : Data est mihi omnis potestas in cœlo et in terra ; quæ quam ad Romanum Pontificem pertineat, et omnes per se vident, et supra demonstravimus.
Chapter 152 of 396