Caput xxii,. Anonymi argumenta ex consensu regum, et sanctorum exemplis
Anonymi argumenta ex consensu regum, et sanctorum exemplis.
Apud anonymum capitis xiii titulus mira pollicetur : Principes ipsos aliquam Ecclesiæ in temporalia potestatem agnovisse. Sane meminerimus de illa potestate agi, qua reges deponuntur. Quid autem ad eam rem refert anonymus ? Nempe Ludovicum Germaniæ ac Lotharium Austrasiæ reges adversus Carolum Calvum, de invasione cogitantem, ad Nicolaum I confugisse ; ut quos nulla pacis foedera, nulla nectunt consanguinitatis ligamenta, apostolica injunctio per censuram ecclesiasticam venire compellat. Hic vero anonymus depositiones somniat* Excommunicatione agi volebant, ut in re manifesta ; quod ad rem nostram non pertinet, neque è Nicolao impetrarunt.
A nono sæculo statim ad duodecimum ac tertium decimum anonymus transvolat, quibus depositiones istas invaluisse nemo negat. Hæc ergo penitus omittere præstitisset. An enim oportebat memorari Philippum II ac HI, Francorum reges, qui Anglican um et Aragonense regnum pontificiis depositionibus nixi, invaserint ; tanquam etiam ad auctoritatem trahi possent, quæ reges cupiditate aut errore peccarunt ?
At anonymus ex anteactis sæculis Justinum II memorat, qui christianos Persarmenos à Chosroâ Persarum Rege desciscentes, tutatus sit, ex Chosroæ querenti responderit : « Nefas esse ut christiani christianos tempore belli ad se confugientes, desertos esse patiantur. » Quorsum ista ? Ubi hic depositio, aut solutum fidelitatis sacramentum ? At enim ait anonymus : « Nonne melius est ut fideles principibus non se subtrahant, etiamsi justam habeant causam, nisi Ecclesiæ accedente auctoritate ? » Cur non ergo illud Justinus II aut Persarmeni cogitaverunt ? Nempe illud melius nondum christianorum quisquam in animum induxerat.
Quod Henricus IV imperator aliique, post undecim fere sæcula, principes aliquando dixerint, parum ad rem facere satis ostendimus.
Quod autem anonymus memorat de jure, « quod penes rempublicam maneat aliquando principatus transferendi, deque mutua principum et subditorum obligatione, ad exequenda pacta in institutione regni conventa, » jam diximus. Quæ quidem, si quid valent. Ecclesiam ab his rebus arceant ; ut hoc alieno loco quærere nihil aliud sit, quam hanc quæstionem involvere, non explicare voluisse.
Quod clerus Gallicanus Declarationem suam sanctorum exemplis consonam esse censuit, id anonymus eludi posse putat, si dixerit : « Per exempla, non actiones sanctorum, sed omissiones intelligi. » Tum subdit : « Fatendum est enim aliquos ex sanctis, tyrannos Ecclesiam persequentes non deposuisse. Aliquos autem ? An ita rem extenuari oportebat, cum mille eoque amplius annis, tot inter gravissimas persecutiones, ne unum quidem sanctorum appellare possit, qui talia cogitant ? Neque est candidius ac sincerius, quod idem anonymus, eam omissionem, aut ut alibi vocat, non usum illius potestatis, nullius roboris esse putat. Neque enim dissimulare oportebat eam potestatem, non modo non fuisse exercitam, sed nequidem fuisse cognitam nec cogitatam ; idque tot sæculis ; idque, cum tot ac tanta evenerint, quorum causa ea potestas posterioribus sæculis exercita fuerit. Quod autem causatur anonymus, id ex impotentia Ecclesiæ procedere potuisse, bona fides postulabat ut hæc fateretur, primum quidem, Ecclesiam etiam pollentem viribus ista tacuisse, nedum exercuerit ; tum iis usam rationibus, quæ ad omnem ætatem pertinerent, præstitamque persecutoribus obedientiam, non impotentiae, quod pudeat ; sed religioni pioque in rempublicam studio imputasse ; denique, si hanc potestatem exercere Ecclesia vetaretur impotentiae causa, at debuisse saltem docere, prædicare, indicare quid posset, à quo ultro abstineret ; ne, ut potestatem premere, ita veritatem extinxisse, seu potius prodidisse videretur ; hæc, inquam, considerare sapientem, hæc promere virum candidum, hæc saltem providere et solvere theologiæ doctorem, de re gravissima scribentem, oportebat ; non autem pro catholica piaque doctrina venditare, quod universa antiquitas ignorant.
Sanctos commemorat, Martyrologio inscriptos, qui has depositiones exercuerint : Gregorium II, Zachariam, Leonem III, Gregorium VII ; tanquam in confesso esset, eam potestatem, de qua agimus, ab iis fuisse exercitam ; à qua tres primos abhorruisse credimus, Græcis imperatoribus, quoad fieri potuit, obsecutos, et à reipublicæ negotiis, pro potestate clavium ordinandis, ex proposito abstinentes- Ac si vel maxime concedamus eadem, quæ Gregorius VII cogitasse, demonstrandum erat in Martyrologio id eis laudi datum. Neque enim omnia gesta Sanctorum æque sancta probataque. At de Gregorio II, de Zacharia, de Leone III, nihil tale legimus. Aliquid esse videtur, quod Gregorius VII laudatur, ut ecclesiasticæ libertatis propugnator et defensor acerrimus. Quod autem ea laude dignum à Gregorio VII factum sit, non dicitur ; neque Baronius, à quo primo Gregorium VII Martyrologio Romano incertum legimus, eo usque prosiliit, ut eum laudaret quasi apostolica potestate deponentem reges ; quod expressissimè memoratum oportebat, si hæc laudi esse constitisset. Nos autem cum sanctorum exempla memoramus, non unum aut alterum, sed consensum ipsum, sed sæculorum seriem rerumque gestarum multitudinem : præclaris laudatisque institutis consona facta proferimus, quæ nobis suppetunt, desunt adversariis. Atque hæc sunt, quæ de scriptoris anonymi libro iv, postquam ejus tractatus in nostras manus incidit, huic operi jam perfecto ac propemodum recensito, addenda duximus ; præter ea, quæ hac et illac interseri rerum nexus cursusque orationis pateretur.
Neque pluris valent quæ in aliis libris de eodem argumento anonymus sparsim scribit. Bonifacium VIII ubique tuetur, ea præsertim causa, quod nihil sibi vindicaret nisi ratione peccati. Scilicet Philippum IV, arma, equos, victualia, aurum argentumque injussu suo transportari vetantem, pro imperio coercebat, bella minabatur, Sedem apostolicam hostem regni principalem futuram novo ritu prædicabat : prælatos, theologos, canonistas, ecclesiasticos fere omnes, regem ipsum Romam evocabat, de regno ordinando, rege sive præsente, sive absente, pro potestate acturus : temporalia denique omnia sibi submittebat, graves depositionis intentabat minas ; et, quia profitebatur nihil à se fieri, nisi ratione peccati , ferendum hoc videtur, patiendumque Philippo ut ipsi Pontifex summum imperium verbis relinqueret, re auferret. Hoc anonymo placet ; non profecto Bonifacii successoribus, qui hæc omnia ultro antiquarunt, eraserunt, resciderunt. Neque tantum Clemens V, sed etiam antea Benedictus XL Et quia Galli ambitioso et impotenti Pontifici non omnia permiserunt, bonus anonymus Gallorum studiosissimus scribit, nec semel : « In Gallorum animis, tempore Bonifacii VIII, avitam erga summos Pontifices observantiam aliquantulum refrixisse ; » cum profecto, ex illo dissidio, Gallorum observantia eo magis elucescat, quod tam indignis modis vexati ac lacessiti nunquam studiosius Summos Pontifices coluerint. Quid enim omiserunt aut tunc, aut postea, quod ad sacrosanctæ Sedis observantiam pertineret ? Quid autem detractum est cœlesti illi, quam Christus tradidit, potestati ? An non eam nostri ubique « artam tectamque esse voluerunt, idque actis omnibus indiderunt, et ipsa re constantissime præstiterunt Sed quia temporalia invadi non sinebant, statim avita illa observantia refrixerit Sic solent. Sic anonymus aliique, et rempublicam perdunt, et Ecclesiam dehonestant. Cæterum quam malevolo animo ille auctor res Gallicanas tractet, Gallorumque non modo jura et instituta, sed etiam personas carpat, ubique videre est. Neque rem dignam putamus quæ nos distineat. Certe apud omnes constat anonymum nostrum aliquem è Gallis habuisse monitorem, sive malueris, incentorem ; sed ex eorum numero, qui claros viros mordere clam, ac præclare gesta lividis oculis aspicere soleant.
Chapter 154 of 396