Caput X. Constantiensia et Basileensia decreta : Sigismundi imperatoris in synodo Constantiensi imperiale decretum : ejusdem imperatoris de Romano-Germanici imperii principibus,…
Constantiensia et Basileensia decreta : Sigismundi imperatoris in synodo Constantiensi imperiale decretum : ejusdem imperatoris de Romano-Germanici imperii principibus, declaratio.
Facile est, ex antedictis, conciliorum Constantiensis et Basileensis ea quæ objiciunt decreta explicare- Pari enim ratione dicimus, si quid ibi à Patribus de pœnis temporalibus decernatur, id fieri consensu principum, qui ex toto orbe christiano per legatos aderant, eoque jure, quo Ecclesia ad temporales pœnas inferendas, principum constitutionibus adjuvatur.
Id vero ex ipso Constantiensi concilio satis constat. Anno enim 1415, sessione xiv, decretum legimus hoc titulo : Quod imperator det operam, ut concilium sit tutum. Sic autem decernit : « Sacrosancta synodus exhortatur invictissimum principem Dominum Sigismundum Romanorum et Hungariæ regem, quatenus placeat patentes litteras sub suæ Majestatis sigillis dare, et omnibus principibus, vassallis et subditis sacri imperii, et præsertim civibus et incolis civitatis Constantiensis præcipere et mandare, quod manutenebunt et defendent prædictum concilium,... quandiu duraverit, et quicumque... non observaverit... sententiam imperialis, banni incurrat, perpetuo sit infamis, nec ei unquam portæ dignitatis pateant,... omnibus feudis... sit ipso jure privatus. » Quæ ad ecclesiasticam dignitatem et utilitatem maxime pertinentia, si per sese sancta synodus decernere potuisset, non erat cur à rege requireret.
Qua de re Rex decernit his verbis : « Qui statuit terminos gentium secundum numerum Angelorum, et utrorumque ministeria ordine miro dispensans, sicut choros angelicos variis dignitatibus... mirabiliter insignivit ; sic et Ecclesiam adhuc militantem in terris, diversis tam spiritualium quam temporalium distinxit titulis potestatum, ut pulchra fidelibus et infidelibus terribilis apparens, ut castrorum acies ordinata procedat. » Qua temporalium et spiritualium distinctione ex jure divino explicata, temporales pœnas ipse decernit, utilitati ecclesiasticæ servituras. At si has Ecclesia per sese inferre potuisset, distinctionem vanam, neque ex jure divino imperator explicasset, neque sancta synodus recepisset.
Per ea tempora Fridericus, dux Austriæ, Georgium episcopum Tridentinum ejus civitatis aliorumque locorum possessione dejecerat. Res ad imperatorem delata per episcopum ; Dux episcopo restituere jussus, imperatoris jussis non stetit. Sessione xxviii, episcopus postulat à concilio Constantiensi monitorias litteras, quibus dux bonis occupatis cedere cogeretur, sub pœnis in constitutionibus Caroli IV imperatoris editis aliisque gravioribus. Eadem sessione xxviii, dat synodus monitorium, quo declarat Fridericum ducem incidisse in pœnas privationis feudorum et inhabilitationis in constitutione Carolina contentas , addito anathematis vinculo. Non ergo has pœnas per se decernit, sed principum adjuta constitutionibus.
Multa sane decreta sunt à principibus adversus eos qui in hæresi obstinate permanserint, quique in excommunicatione sorduerint. Ea vero legimus in constitutione Friderici II, memorata supra, eademque ab aliis postea principibus decreta, confirmata, amplificata sunt ; quibus adjuta synodus Constantiensis decernit, contumaces adversus Ecclesiam spiritualiter et temporaliter puniendos, ut est in decreto, « contra invasores accedentium et recedentium à concilio, » et in « monitorio contra Philippum comitem Virtutum. »
Quo etiam ex fonte manavit id quod est à Martino V, sacro Constantiensi concilio approbante, editum in Bulla Inter cunctas, adversus Viclefi Hussique defensores ; nempe, « ut quacumque dignitate praefulgeant, etiamsi patriarchali, archiepiscopali, episcopali, regali, reginali, ducali, » in eos ab episcopis atque inquisitoribus hæreticæ pravitatis inquiratur ; ab iisque « per excommunicationis pœnam, suspensionis, interdicti, necnon privationis dignitatum, personatuum et officiorum, aliorumque beneficiorum ecclesiasticorum ac feudorum, quæ à quibuscumque ecclesiis, monasteriis ac aliis locis ecclesiasticis obtinent, ac etiam bonorum et dignitatum sæcularium, ac graduum scientiarum, quarumcumque Facultatum, et per alias pœnas, sententias et censuras ecclesiasticas, ac vias et modos, quos ad hoc expedire viderint. » Quæ conglobata licet, quis non videat jure tamen diversissimo decerni, nec ab eodem fonte manare confusèque dicta ; tamen congrue apteque singulorum ratione habita, intelligi exercerique debere ? Quis enim cum audiat eodem tenore intentari « privationem bonorum ac dignitatum sæcularium, ac graduum scientiarum quarumcumque Facultatum ; » quis, inquam, cum hæc audiat colligata, ideo putet ab iisdem inquisitoribus, dignitates omnes, etiam, si Deo placet, regiam pari jure tolli posse, ac doctoratum, baccalaureatum et magisterium artium ? Quare hæc omnia conglobatim licet dicta atque congesta, tamen diligenter secerni oportere, luce est clarius.
Ac si vel maxime hujus vi decreti etiam regna tolli possunt ; quis vetet intelligi de iis regnis, quæ sunt feudi ecclesiastici ; cum expresse dicatur tolli quidem feudos, sed eos, qui à quibuscumque ecclesiis, monasteriis ac aliis locis ecclesiasticis obtinentur ? Vel decretum sessionis xix audiamus, contra invasores ecclesiasticæ libertatis atque ditionis. Ibi inveniemus inter bona ecclesiastica, quæ occupata reddi debeant, bis terque recenseri, regna, provincias, comitatus, dominia, territoria, civitates. Neque immerito ; cum regna utriusque Siciliæ, Sardiniæ, Corsicæ, ad Ecclesiæ Romanæ feudum certa possessione pertinere constet, ut alia regna omittamus, quæ se ultro huic conditioni subjecerint, atque etiam imperium Romano-Germanicum, quod eodem vel simili jure habere pertendunt ; ut profecto nec mirum esset, si in concilio Constantiensi, privati fuissent reges, qui amplexi hæresim, juratam Ecclesiæ Romanæ fidelitatem ejurassent. Ut autem eodem jure, Franciæ aut Castellæ, quo Sardiniæ aut Corsicæ regna adimantur, neque quis animo cogitare, neque Constantiensi concilio sine gravi contumelia tribuere possit.
Hæc ergo, conglobate licet confusèque dicta, valeant apte, congrue, distributive, respective, suo quæque ordine ac modo ; neque omnia eodem jure constare, aut cum potestate clavium conjuncta esse intelligantur ; sed adhibita diligenti cautione, ad suos fontes quæque revocentur.
Quo itidem sensu decretum fuerit, ut qui Sigismundum Romanorum regem ad Hispaniam pacis ecclesiasticæ causa profecturum impediant, quacumque dignitate, aut ecclesiastico beneficio, sœcularive priventur : quatenus scilicet eæ dignitates, ea beneficia. Ecclesiæ sint, vel innato, vel acquisito jure.
Idem dicimus de constitutione ejusdem concilii sessionis xxxix, cui est titulus : Provisio adversus futura schismata ; qua Bonifacii VIII constitutio Felicis, à nobis supra memorata, adversus eos extenditur, qui imperiali, regali, pontificali, vel alia quavis ecclesiastica aut sæculari præfulgeant dignitate : quæ ita intelliguntur, primum ut temporalia ad consensum principum referantur ; tum ut non omnia omnibus, sed singulis, quæ singulis sint congrua, applicentur.
Nec alio sensu valent ea quæ eodem modo à Concilio Basileensi sessione ix decreta sunt « sub pœna excommunicationis et privationis dignitatis cujuslibet ecclesiasticæ aut mundanæ. » Neque enim illis Constantiensibus Basileensibusque formulis usquam exprimitur, hæc temporalia ad ecclesiasticum ordinem auctoritate clavium ac jure divino pertinere, de quo uno litigamus ; ac facile intelliguntur privari dignitate, etiam mundana, eos in quos sibi tale jus Ecclesia comparavit.
Et quanquam Ecclesia catholica, seu concilium generale eam repræsentans, nullos per se feudos, nullas ejusmodi res obtinet ; sacræ tamen synodi Constantiensis ac Basileensis, eo jure quo se in Romanum Pontificem aliosque Prælatos illa jura obtinentes pollere intelligebant, de iis quoque decrevere.
Novo id exemplo in his conciliis factum esse confiteor ; neque mirum hæc, quæ nullatenus ad fidem perpetuamque morum doctrinam, sed ad variabilem disciplinam pertinent, varie tractata, ordinata, administrata fuisse.
Qui ergo hæc Constantiensia et Basileensia tanto studio inculcant, jam credo ipsi intelligunt, nihil hæc ad nostram quæstionem pertinere : velimque meminerint, qua defensione à concilii Constantiensis sessionibus iv et v tutos se esse putent. Nempe lata illic tam clara, tam firma de conciliorum superioritate decreta, sic elevare solent, quod concilium, sessione iv, « non tractet ex proposito materias aut quæstiones fidei, nec intendat ibi dogmata fidei statuere aut hæreses vel errores damnare ; » neque id decretum fecerit « per modum definitionis, quia non additur ita secundum fidem catholicam esse tenendum, nec dicitur anathema contrarium sentientibus, ac docentibus. » Hæc auctor Doctrinæ Lovaniensium, ex Joanne Viggers : hæc Bellarminus et alii scribunt, Melchiorem Canum secuti, cujus hæc verba sunt : « Si quis (tradita in sessione iv concilii Constantiensis) diligenter expendat, inveniet ea non formam habere decreti, quo videlicet aut fideles obligentur, aut contrarium sentientes explodantur. »
Ostendant has formulas confuse congestas, formam habere decreti : ostendant in his propositum aliquid omnibus ad credendum : ostendant saltem in iis aliquid distincte dictum, quod ad rem nostram et ad clavium à Domino concessam potestatem pertineat. Quod cum intellexerint nullo modo posse fieri, dum hæc profecto objicere pergunt, nihil aliud quam fucum faciunt et imperitos ludunt.
Quod ergo sic argumentatur passim Nicolaus Dubois : vel hæc esse admittenda, vel conciliorum Constantiensis ac Basileensis contemnendam auctoritatem : næ ille suo more nugatur, qui contra theologorum omnium suaque etiam placita, res à concilio obiter, confuse, indistincte, nulla deliberatione dictas, æqui parat iis, quæ à concilio diserte datâque opera, decretæ, ordinatæ, definitæque sunt.
Idem D. Dubois synodo Basileensi exprobrat, quod de feudo judicare voluerit, prohibitaque sit ab imperatore Sigismundo : quasi vero negemus fieri potuisse, ut ea synodus aliæve, inconsulto aliena tractarent, et ab iis vetitæ abstinerent. Sed quandoquidem hæc objicit, velim, cogitet quæ à Sigismundo in his expressa sint actis : « Palam ac solemniter protestati sumus, quod archi-principatus, archi-mareschallatus et jus eligendi Romanum principem à nobis et sacro Romano imperio immediate descendant ac in feudum dependeant. » Alia occasione idem Sigismundus ad eamdem synodum Basileensem hæc scribit : « Notum facimus tenore præsentium universis, quod, cum inter alios orbis principatus, sacrum Romanum imperium divinitus institutum obtineat principatum, » etc. Quæ à religiosissimo imperatore dicta, de principatibus divinitus institutis, nostræ sententiæ favent. Quatenus autem ad Romanum spectant imperium, Electorumque et aliorum Principum jura ad imperium revocant, nulla Romanorum Pontificum mentione, vehentissimè dicta decretaque videmus. Ex quo appareat in his temporalibus, nullo fidei religionisque periculo, posse quædam à Romanis Pontificibus vendicata, à Romanis imperatoribus propulsari. Sed hæc quidem parum ad nos. Ad propositum revertamur.
Chapter 142 of 396