Skip to the text

Caput III. Antiquorum Imperatorum leges, quibus Ecclesia juvabatur ad pœnas temporales adversus hæreticos, in conciliis Lateranensibus III et IV, decernendas

Antiquorum Imperatorum leges, quibus Ecclesia juvabatur ad pœnas temporales adversus hæreticos, in conciliis Lateranensibus III et IV, decernendas.

At si quis quæsierit quales illæ sint constitutiones principum, quibus in concilio Lateranensi III, canone xxvii, Ecclesia adjuvari se profitetur, cum nondum Friderici II leges, aut etiam ipse Fridericus extitisset, facile respondebimus. Præcesserant enim multis sæculis, antiquorum principum circa hæreticos constitutiones eæ, quas in Codice Theodosiano et Justinianeo legimus, ac præsertim insignes erant, titulo de Hæreticis, leges iv et v.

Quarta quæ est Honorii, Arcadii, ac Theodosii Augustorum sic habet : « Manichaeos, seu Mauichæas vel Donatistas meritissima severitate persequimur. Huic ergo hominum generi nihil ex moribus, nihil ex legibus sit commune cum cæteris : ac primum quidem volumus esse publicum crimen, quia quod in religionem divinam committitur, in omnium fertur injuriam, quos bonorum etiam omnium publicatione persequimur... Præterea non donandi, non emendi, non vendendi, non postremo contrahendi cuiquam convicto relinquimus facultatem... Ergo et suprema illius scriptura irrita sit, sive testamento, sive codicillo, sive epistola, sive quolibet alio genere reliquerit voluntatem, qui Manichæus fuisse convincitur ; sed nec filios hæredes eis existere aut adire permittimus, nisi à paterna pravitate discesserint. »

Manichaei Donatistæque hic notantur mulctandi supra cæteros : Manichaei quidem, propter insignem in ea secta Dei creatoris contumeliam, et quod præ cæteris per occultos conventus et obstinatam conspirationem, fœdi ; subdoli, malefici habebantur ; Donatistæ vero propter immanes illos Circumcellionum furores, quos beatus Augustinus sæpe deplorat.

Easdem decernunt pœnas, lege v, Theodosius Augustus et Valentinianus Cæsar, ac diserte « etiam Manichaeos de civitatibus pellendos, et ultimo supplicio tradendos. »

Has leges qui diligenter attenderint, fontem invenient eorum quæ à conciliis III et IV Lateranensibus adversus hæreticos Ecclesia Principum constitutionibus adjuta decrevit. Statim enim intuemur cur infames, cur intestabiles habeantur, cur bonis priventur ; ac tametsi hæc de Manichaeis et Donatistis speciatim dicta sunt ; haud immerito ad cæteros hæreticos extenduntur, præsertim ad Albigenses, quos Manichæorum stirpem fuisse docti sciunt : cum præsertim in provinciis devastandis Donatistarum furores imitati, iisdem quoque pœnis merito coercerentur. Nec mirum carcere attineri, ad servitia redigi, bellis oppugnari, quos etiam leges vita privent.

Veterum imperatorum legibus secuti principes addiderunt, quæ temporum conditionibus apta essent ; multaque in hæreticos ecclesiasticis permiserunt, ut magis magisque sacro ordini, adversus contemptores, debita reverentia sanciretur. Hinc illa de feudis circa dominos temporales principalesque dicta. Domini autem principales dicebantur ii, qui cum inferiores sub se haberent dominos, ipsi supremis absolutisque dominis, hoc est, Regibus, immediate suberant ; neque refugere poterant ea, quæ supremorum dominorum, regum scilicet, qui per legatos aderant, consensione decreta essent.

De regibus vero, quos specialiter designari oportere, eorum quoque temporum jura postulant, si quid in iis aliisve Conciliis expressum legeretur, quod nullibi occurrit, tamen nihil nocerent quæ ipsis præsentibus atque odio hæresum ultro consentientibus agerentur.

Chapter 135 of 396